Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 47.2.0. De furtis.

Dig. 47.2.1pr.

Paulus 39 ad ed.

Furtum a furvo, id est nigro dictum labeo ait, quod clam et obscuro fiat et plerumque nocte: vel a fraude, ut sabinus ait: vel a ferendo et auferendo: vel a graeco sermone, qui fwras appellant fures: immo et graeci apo tou ferein fwras dixerunt.

Dig. 47.2.1.1

Paulus 39 ad ed.

Inde sola cogitatio furti faciendi non facit furem.

Dig. 47.2.1.2

Paulus 39 ad ed.

Sic is, qui depositum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id intercipiendi causa occultaverit.

Dig. 47.2.1.3

Paulus 39 ad ed.

Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia vel ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve. quod lege naturali prohibitum est admittere.

Dig. 47.2.2

Gaius 13 ad ed.

Furtorum genera duo sunt, manifestum et nec manifestum.

Dig. 47.2.3pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Fur est manifestus, quem graeci ep' autofwrw appellant, hoc est eum, qui deprehenditur cum furto.

Dig. 47.2.3.1

Ulpianus 41 ad sab.

Et parvi refert, a quo deprehendatur, utrum ab eo cuius res fuit an ab alio.

Dig. 47.2.3.2

Ulpianus 41 ad sab.

Sed utrum ita demum fur sit manifestus, si in faciendo furto deprehendatur, an vero et si alicubi fuerit deprehensus? et magis est, ut et iulianus scripsit, etsi non ibi deprehendatur, ubi furtum fecit, adtamen esse furem manifestum, si cum re furtiva fuerit adprehensus, priusquam eo loci rem pertulerit, quo destinaverat.

Dig. 47.2.4

Paulus 9 ad sab.

" quo destinaverit quis auferre " sic accipiendum est " quo destinaverit eo die manere cum eo furto "

Dig. 47.2.5pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Sive igitur in publico sive in privato deprehendatur, antequam ad locum destinatum rem perferret, in ea causa est, ut fur manifestus sit, si cum re furtiva deprehendatur: et ita cassius scripsit.

Dig. 47.2.5.1

Ulpianus 41 ad sab.

Sed si pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est manifestus fur.

Dig. 47.2.6

Paulus 9 ad sab.

Quamvis enim saepe furtum contrectando fiat, tamen initio, id est faciendi furti tempore, constituere visum est, manifestus nec ne fur esset.

Dig. 47.2.7pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis in servitute furtum fecerit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit, videamus. et ait pomponius libro nono decimo ex sabino non posse eum manifesti conveniri, quia origo furti in servitute facti non fuit manifesti.

Dig. 47.2.7.1

Ulpianus 41 ad sab.

Ibidem pomponius eleganter scripsit deprehensione fieri manifestum furem: ceterum si, cum tibi furtum facerem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi vidisti furtum fieri, attamen non est manifestum.

Dig. 47.2.7.2

Ulpianus 41 ad sab.

Sed celsus deprehensioni hoc etiam adicit, si, cum vidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse:

Dig. 47.2.7.3

Ulpianus 41 ad sab.

Parvique referre putat, dominus an vicinus an quilibet transiens adprehendat.

Dig. 47.2.8

Gaius 13 ad ed. provinc.

Nec manifestum furtum quid sit, apparet: nam quod manifestum non est, hoc scilicet nec manifestum est.

Dig. 47.2.9pr.

Pomponius 6 ad sab.

Ei, qui furti actionem habet, adsidua contrectatione furis non magis furti actio nasci potest, ne in id quidem, in quod crevisset postea res subrepta.

Dig. 47.2.9.1

Pomponius 6 ad sab.

Sed si eam a fure vindicassem, condictio mihi manebit. sed potest dici officio iudicis, qui de proprietate cognoscit, contineri, ut non aliter iubeat restitui, quam si condictionem petitor remitteret: quod si ex condictione ante damnatus reus litis aestimationem sustulerit, ut aut omnimodo absolvat reum aut ( quod magis placet), si paratus esset petitor aestimationem restituere nec restituetur ei homo, quanti in litem iurasset, damnaretur ei possessor.

Dig. 47.2.10

Ulpianus 29 ad sab.

Cuius interfuit non subripi, is actionem furti habet.

Dig. 47.2.11

Paulus 9 ad sab.

Tum is cuius interest furti habet actionem, si honesta causa interest.

Dig. 47.2.12pr.

Ulpianus 29 ad sab.

Itaque fullo, qui curanda poliendave vestimenta accepit, semper agit: praestare enim custodiam debet. si autem solvendo non est, ad dominum actio redit: nam qui non habet quod perdat, eius periculo nihil est.

Dig. 47.2.12.1

Ulpianus 29 ad sab.

Sed furti actio malae fidei possessori non datur, quamvis interest eius rem non subripi, quippe cum res periculo eius sit: sed nemo de improbitate sua consequitur actionem et ideo soli bonae fidei possessori, non etiam malae fidei furti actio datur.

Dig. 47.2.12.2

Ulpianus 29 ad sab.

Sed et si res pignori data sit, creditori quoque damus furti actionem, quamvis in bonis eius res non sit: quin immo non solum adversus extraneum dabimus, verum et contra ipsum quoque dominum furti actionem, et ita iulianus scripsit. nec non et ipsi domino dari placet, et sic fit, ut non teneatur furti et agat. ideo autem datur utrique, quia utriusque interest. sed utrum semper creditoris interest an ita demum, si debitor solvendo non est ? et putat pomponius semper eius interesse pignus habere, quod et papinianus libro duodecimo quaestionum probat: et verius est ubique videri creditoris interesse, et ita et iulianus saepissime scripsit.

Dig. 47.2.13

Paulus 5 ad sab.

Is, cui ex stipulatu res debetur, furti actionem non habet, si ea subrepta sit, cum per debitorem stetisset, quo minus eam daret.

Dig. 47.2.14pr.

Ulpianus 29 ad sab.

Eum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc venditoris esse hanc actionem celsus scripsit. mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et vindicationem, et si quid ex his actionibus fuerit consecutus, id praestare eum emptori oportebit: quae sententia vera est, et ita et iulianus. et sane periculum rei ad emptorem pertinet, dummodo custodiam venditor ante traditionem praestet.

Dig. 47.2.14.1

Ulpianus 29 ad sab.

Adeo autem emptor ante traditionem furti non habet actionem, ut sit quaesitum, an ipse subripiendo rem emptor furti teneatur. et iulianus libro vicensimo tertio digestorum scribit: si emptor rem, cuius custodiam venditorem praestare oportebat, soluto pretio subripuerit, furti actione non tenetur. plane si antequam pecuniam solveret, rem subtraxerit, furti actione teneri, perinde ac si pignus subtraxisset.

Dig. 47.2.14.2

Ulpianus 29 ad sab.

Praeterea habent furti actionem coloni, quamvis domini non sint, quia interest eorum.

Dig. 47.2.14.3

Ulpianus 29 ad sab.

Is autem, apud quem res deposita est, videamus, an habeat furti actionem. et cum dolum dumtaxat praestet, merito placet non habere eum furti actionem: quid enim eius interest, si dolo careat? quod si dolo fecit, iam quidem periculum ipsius est, sed non debet ex dolo suo furti quaerere actionem.

Dig. 47.2.14.4

Ulpianus 29 ad sab.

Iulianus quoque libro vicensimo secundo digestorum scribit: quia in omnium furum persona constitutum est, ne eius rei nomine furti agere possint, cuius ipsi fures sunt, non habebit furti actionem is, apud quem res deposita est, quamvis periculo eius esse res coeperit qui eam contrectavit.

Dig. 47.2.14.5

Ulpianus 29 ad sab.

Papinianus tractat, si duos servos ob decem aureos pignori acceperim et alter subripiatur, cum alter quoque, qui sit retentus, non minoris decem valeret: utrum usque ad quinque tantum habeam furti actionem, quia in alio habeo salvos quinque? an vero, quia mori potest, dici debeat in decem fore actionem, etiamsi magni pretii sit is qui retinetur? et ita putat: non enim respicere debemus pignus, quod subreptum non est, sed id quod subtractum est.

Dig. 47.2.14.6

Ulpianus 29 ad sab.

Idem scribit, si, cum mihi decem deberentur, servus pignori datus subtractus sit, si actione furti consecutus fuero decem, non competere mihi furti actionem, si iterum subripiatur, quia desiit mea interesse, cum semel sim consecutus. hoc ita, si sine culpa mea subripiatur: nam si culpa mea, quia interest eo quod teneor pigneraticia actione, agere potero. quod si culpa abest, sine dubio domino competere actio videtur, quae creditori non competit. quam sententiam pomponius quoque libro decimo ad sabinum probat.

Dig. 47.2.14.7

Ulpianus 29 ad sab.

Idem dicunt, et si duo servi subrepti sint simul, competere utriusque nomine furti actionem creditori, sed non in totum, sed pro qua parte, in singulos diviso eo quod ei debetur, eius interest: seperatim autem duobus subreptis, si unius nomine solidum consecutus sit, alterius nihil consequetur.

Dig. 47.2.14.8

Ulpianus 29 ad sab.

Item pomponius libro decimo ex sabino scripsit, si is cui commodavi dolo fecerit circa rem commodatam, agere eum furti non posse.

Dig. 47.2.14.9

Ulpianus 29 ad sab.

Idem pomponius probat et in eo, qui rem mandato alicuius accepit perferendam.

Dig. 47.2.14.10

Ulpianus 29 ad sab.

An pater, cuius filio commodata res est, furti actionem habeat, quaeritur. et iulianus ait patrem hoc nomine agere non posse, quia custodiam praestare non debeat: sicut, inquit, is qui pro eo, cui commodata res est, fideiussit, non habet furti actionem. neque enim, inquit, is, cuiuscumque intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res culpa eius perierit: quam sententiam celsus quoque libro duodecimo digestorum probat.

Dig. 47.2.14.11

Ulpianus 29 ad sab.

Is qui precario servum rogaverat subrepto eo potest quaeri an habeat furti actionem. et cum non est contra eum civilis actio ( quia simile donato precarium est) ideoque et interdictum necessarium visum est, non habebit furti actionem. plane post interdictum redditum puto eum etiam culpam praestare et ideo et furti agere posse.

Dig. 47.2.14.12

Ulpianus 29 ad sab.

Quod si conduxerit quis, habebit furti actionem, si modo culpa eius subrepta sit res.

Dig. 47.2.14.13

Ulpianus 29 ad sab.

Si filius familias subreptus sit, patrem habere furti actionem palam est.

Dig. 47.2.14.14

Ulpianus 29 ad sab.

Si res commodata est et is cui commmodata est decesserit: quamvis hereditati furtum fieri non possit et ideo nec heres eius cui commodata est possit agere, tamen commodator poterit furti agere: idemque et in re pignerata vel in re locata. licet enim hereditati furti actio non adquiratur, tamen alii, cuius interest, adquiritur.

Dig. 47.2.14.15

Ulpianus 29 ad sab.

Non solum autem in re commodata competit ei cui commodata est furti actio, sed etiam in ea, quae ex ea adgnata est, quia et huius custodia ad eum pertinet. nam et si servum tibi commodavero, et vestis eius nomine furti ages, quamvis vestem, qua vestitus est, tibi non commodaverim. item si iumenta tibi commodavero, quorum sequella erat eculeus, puto competere furti actionem etiam eius nomine, quamvis ipse non sit commodatus.

Dig. 47.2.14.16

Ulpianus 29 ad sab.

Qualis ergo furti actio detur ei, cui res commodata est, quaesitum est. et puto omnibus, quorum periculo res alienae sunt, veluti commodati, item locati pignorisve accepti, si hae subreptae sint, omnibus furti actiones competere: condictio autem ei demum competit, qui dominium habet.

Dig. 47.2.14.17

Ulpianus 29 ad sab.

Si epistula, quam ego tibi misi, intercepta sit, quis furti actionem habeat? et primum quaerendum est, cuius sit epistula, utrum eius qui misit, an eius ad quem missa est? et si quidem dedi servo eius, statim ipsi quaesita est, cui misi: si vero procuratori, aeque ( quia per liberam personam possessio quaeri potest) ipsius facta est, maxime si eius interfuit eam habere. quod si ita misi epistulam, ut mihi remittatur, dominium meum manet, quia eius nolui amittere vel transferre dominium. quis ergo furti aget? is cuius interfuit eam non subripi, id est ad cuius utilitatem pertinebant ea quae scripta sunt. et ideo quaeri potest, an etiam is, cui data est perferenda, furti agere possit. et si custodia eius ad eum pertineat, potest: sed et si interfuit eius epistulam reddere, furti habebit actionem. finge eam epistulam fuisse, quae continebat, ut ei quid redderetur fieretve: potest habere furti actionem: vel si custodiam eius rei recepit vel mercedem perferendae accipit. et erit in hunc casum similis causa eius et cauponis aut magistri navis: nam his damus furti actionem, si sint solvendo, quoniam periculum rerum ad eos pertinet.

Dig. 47.2.15pr.

Paulus 5 ad sab.

Creditoris, cuius pignus subreptum est, non credito tenus interest, sed omnimodo in solidum furti agere potest: sed et pigneraticia actione id quod debitum excedit debitori praestabit.

Dig. 47.2.15.1

Paulus 5 ad sab.

Dominus, qui rem subripuit, in qua usus fructus alienus est, furti usufructuario tenetur.

Dig. 47.2.15.2

Paulus 5 ad sab.

Sed eum qui tibi commodaverit, si eam rem subripiat, non teneri furti placuisse pomponius scripsit, quoniam nihil tua interesset, utpote cum nec commodati tenearis. ergo si ob aliquas impensas, quas in rem commodatam fecisti, retentionem eius habueris, etiam cum ipso domino, si eam subripiat, habebis furti actionem, quia eo casu quasi pignoris loco ea res fuit.

Dig. 47.2.16

Paulus 7 ad sab.

Ne cum filio familias pater furti agere possit, non iuris constitutio, sed natura rei impedimento est, quod non magis cum his, quos in potestate habemus, quam nobiscum ipsi agere possumus.

Dig. 47.2.17pr.

Ulpianus 39 ad sab.

Servi et filii nostri furtum quidem nobis faciunt, ipsi autem furti non tenentur: neque enim qui potest in furem statuere, necesse habet adversus furem litigare: idcirco nec actio ei a veteribus prodita est.

Dig. 47.2.17.1

Ulpianus 39 ad sab.

Unde est quaesitum, si fuerit alienatus vel manumissus, an furti actione teneatur. et placet non teneri: neque enim actio, quae non fuit ab initio nata, oriri potest adversus hunc furem. plane si manumissus contrectabit, dicendum erit teneri eum furti iudicio, quia hodie furtum fecit.

Dig. 47.2.17.2

Ulpianus 39 ad sab.

Cum autem servus, quem emi traditusque mihi est, a me redhibeatur, non est in ea causa, ut perinde habeatur, atque si meus numquam fuisset, sed et fuit et desiit. idcirco dicit sabinus eum, si furtum fecit, in ea esse causa, ut furti eius nomine is qui redhibuit agere non possit. sed etsi non possit, attamen ratio haberi debet eius quod fecit, cum redhiberi coeperit, idque actione redhibitoria continetur.

Dig. 47.2.17.3

Ulpianus 39 ad sab.

Illud quaesitum est, si, cum in fuga esset servus, furtum domino fecisset, an aeque posset habere actionem adversus eum, qui in potestatem domini non regressum bona fide possidere coeperit. movet quaestionem, quod, quamvis possidere servum eo tempore, quo in fuga est, videor, attamen furti actione non teneor, quasi non sit in mea potestate: quod enim videor possidere, ad usucapionem tantum mihi proficere iulianus scribit. dicit igitur pomponius libro septimo decimo ex sabino competere furti actionem huic domino, cuius servus in fuga fuit.

Dig. 47.2.18

Paulus 9 ad sab.

Quod dicitur noxam caput sequi, tunc verum est, ut quae initio adversus aliquem nata est caput nocentis sequatur: ideoque si servus tuus furtum mihi fecerit et dominus eius effectus eum vendidero, non posse me agere cum emptore cassiani putant.

Dig. 47.2.19pr.

Ulpianus 40 ad sab.

In actione furti sufficit rem demonstrari, ut possit intellegi.

Dig. 47.2.19.1

Ulpianus 40 ad sab.

De pondere autem vasorum non est necesse loqui: sufficiet igitur ita dici " lancem" vel " discum" vel " pateram": sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quae sit.

Dig. 47.2.19.2

Ulpianus 40 ad sab.

Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicere et pondus debebit ponere.

Dig. 47.2.19.3

Ulpianus 40 ad sab.

Signati argenti numerum debebit complecti, veluti aureos tot pluresve furto ei abesse.

Dig. 47.2.19.4

Ulpianus 40 ad sab.

De veste quaeritur, an color eius dicendus sit. et verum est colorem eius dici oportere ut, quemadmodum in vasis dicitur patera aurea, ita et in veste color dicatur. plane si quis iuret pro certo se colorem dicere non posse, remitti ei huius rei necessitas debet.

Dig. 47.2.19.5

Ulpianus 40 ad sab.

Qui rem pignori dat eamque subripit, furti actione tenetur.

Dig. 47.2.19.6

Ulpianus 40 ad sab.

Furtum autem rei pigneratae dominus non tantum tunc facere videtur, cum possidenti sive tenenti creditori aufert, verum et si eo tempore abstulerit, quo non possidebat, ut puta si rem pigneratam vendidit: nam et hic furtum eum facere constat. et ita et iulianus scripsit.

Dig. 47.2.20pr.

Paulus 9 ad sab.

Cum aes pignori datur, etiamsi aurum esse dicitur, turpiter fit, furtum non fit. sed si datum est aurum, deinde, cum dixisset se ponderare aut obsignare velle, aes subiecit, furtum fecit: rem enim pignori datam intervertit.

Dig. 47.2.20.1

Paulus 9 ad sab.

Si bona fide rem meam emeris eamque ego subripuero, vel etiam tuus usus fructus sit et eam contrectavero, tenebor tibi furti actione, etsi dominus rei sum. sed his casibus usucapio quasi furtivae rei non impedietur, quoniam et si alius subripiat et in meam potestatem reversa res fuerit, usucapiebatur.

Dig. 47.2.21pr.

Paulus 40 ad sab.

Volgaris est quaestio, an is, qui ex acervo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat an vero eius tantum quod abstulit. ofilius totius acervi furem esse putat: nam et qui aurem alicuius tetigit, inquit trebatius totum eum videri tetigisse: proinde et qui dolium aperuit et inde parvum vini abstulit, non tantum eius quod abstulit, verum totius videtur fur esse. sed verum est in tantum eos furti actione teneri, quantum abstulerunt. nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit et omnes res, quae in eo erant, contrectaverit atque ita discesserit, deinde reversus unam ex his abstulerit et antequam se reciperet, quo destinaverat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus et nec manifestus fur erit. sed et qui segetem luce secat et contrectat, eius quod secat manifestus et nec manifestus fur est.

Dig. 47.2.21.1

Paulus 40 ad sab.

Si is, qui viginti nummorum saccum deposuisset, alium saccum, in quo scit triginta esse, errante eo qui dabat acceperit, putavit autem illic sua viginti esse, teneri furti decem nomine placet.

Dig. 47.2.21.2

Paulus 40 ad sab.

Si quis aes subripuit, dum aurum se subripere putat, vel contra, ex libro octavo pomponii ad sabinum aut minus esse, cum plus esset: eius quod subripuit, furtum committit: idem ulpianus.

Dig. 47.2.21.3

Paulus 40 ad sab.

Sed et si quis subripuit furto duos sacculos, unum decem alterum viginti, quorum alterum suum putavit, alterum scit alienum: profecto dicemus tantum unius, quem putavit alienum, furtum eum facere, quemadmodum si duo pocula abstulerit, quorum alterum suum putavit, alterum scit alienum: nam et hic unius fit furtum.

Dig. 47.2.21.4

Paulus 40 ad sab.

Sed si ansam in poculo suam putavit vel vere fuit, totius poculi eum furtum facere pomponius scripsit.

Dig. 47.2.21.5

Paulus 40 ad sab.

Sed si de navi onerata furto quis sextarium frumenti tulerit, utrum totius oneris an vero sextarii tantum furtum fecerit? facilius hoc quaeritur in horreo pleno: et durum est dicere totius furtum fieri. et quid si cisterna vini sit, quid dicet? aut aquae cisterna? quid deinde si nave vinaria ( ut sunt multae, in quas vinum effunditur), quid dicemus de eo, qui vinum hausit? an totius oneris fur sit? et magis est [ et], ut et hic non totius dicamus.

Dig. 47.2.21.6

Paulus 40 ad sab.

Certe si proponas in apotheca amphoras esse vini easque subtractas, singularum furtum fit, non totius apothecae, quemadmodum si ex pluribus rebus moventibus in horreo reclusis unam tulerit.

Dig. 47.2.21.7

Paulus 40 ad sab.

Qui furti faciendi causa conclave intravit, nondum fur est, quamvis furandi causa intravit. quid ergo? qua actione tenebitur? utique iniuriarum: aut de vi accusabitur, si per vim introivit.

Dig. 47.2.21.8

Paulus 40 ad sab.

Item si maioris ponderis quid aperuit aut refregit, quod tollere non possit, non est omnium rerum cum eo furti actio, sed earum tantum quas tulit, quia totum tollere non potuit. proinde si involucrum, quod tollere non potuit, solvit, ut contrectet, deinde contrectavit quasdam res: quamvis singulas res, quae in eo fuerunt, tollere potuerit, si tamen totum involucrum tollere non potuerit, singularum rerum, quas tulerit, fur est, ceterarum non est. quod si totum vas tollere potuit, dicimus eum totius esse furem, licet solverit, ut singulas vel quasdam tolleret: et ita et sabinus ait.

Dig. 47.2.21.9

Paulus 40 ad sab.

Si duo pluresve unum tignum furati sunt, quod singuli tollere non potuerint, dicendum est omnes eos furti in solidum teneri, quamvis id contrectare nec tollere solus posset, et ita utimur: neque enim potest dicere pro parte furtum fecisse singulos, sed totius rei universos: sic fiet singulos furti teneri.

Dig. 47.2.21.10

Paulus 40 ad sab.

Quamvis autem earum quoque rerum, quas quis non abstulit, furti teneatur, attamen condici ei non potest, idcirco quia condici ea res, quae ablata est, potest: et ita et pomponius scribit.

Dig. 47.2.22pr.

Paulus 9 ad sab.

Si quid fur fregerit aut ruperit, quod non etiam furandi causa contrectaverit, eius nomine cum eo furti agere non potest.

Dig. 47.2.22.1

Paulus 9 ad sab.

Si eo consilio arca refracta sit, ut uniones puta tollerentur, hique furti faciendi causa contrectati sint, eorum tantummodo furtum factum videri: quod est verum. nam ceterae res, quae seponuntur, ut ad uniones perveniatur, non furti faciendi causa contrectantur.

Dig. 47.2.22.2

Paulus 9 ad sab.

Qui lancem rasit, totius fur est et furti tenetur ad id, quod domini interest.

Dig. 47.2.23

Ulpianus 41 ad sab.

Impuberem furtum facere posse, si iam doli capax sit, iulianus libro vicensimo secundo digestorum scripsit: item posse cum impubere damni iniuria agi, quia id furtum ab impubere fit. sed modum esse adhibendum ait: nam in infantes id non cadere. non putamus cum impubere culpae capace aquilia agi posse. item verum est, quod labeo ait, nec ope impuberis furto facto teneri eum.

Dig. 47.2.24

Paulus 9 ad sab.

Nec minus etiam condici ei posse iulianus scripsit.

Dig. 47.2.25pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Verum est, quod plerique probant, fundi furti agi non posse.

Dig. 47.2.25.1

Ulpianus 41 ad sab.

Unde quaeritur, si quis de fundo vi deiectus sit, an condici ei possit qui deiecit. labeo negat: sed celsus putat posse condici possessionem, quemadmodum potest re mobili subrepta.

Dig. 47.2.25.2

Ulpianus 41 ad sab.

Eorum, quae de fundo tolluntur, ut puta arborum vel lapidum vel harenae vel fructuum, quos quis furandi animo decerpsit, furti agi posse nulla dubitatio est.

Dig. 47.2.26pr.

Paulus 9 ad sab.

Si apes ferae in arbore fundi tui apes fecerint, si quis eas vel favum abstulerit, eum non teneri tibi furti, quia non fuerint tuae: easque constat captarum terra mari caelo numero esse.

Dig. 47.2.26.1

Paulus 9 ad sab.

Item constat colonum, qui nummis colat, cum eo, qui fructus stantes subripuerit, acturum furti, quia, ut primum decerptus esset, eius esse coepisset.

Dig. 47.2.27pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Qui tabulas vel cautiones amovet, furti tenetur non tantum pretii ipsarum tabularum, verum eius quod interfuit: quod ad aestimationem refertur eius summae, quae in his tabulis continetur, scilicet si tanti interfuit, ut puta si chirographa aureorum decem tabulae fuerint, dicimus hoc duplicari. quod si iam erant inanes, quia solutum proponebatur, numquid ipsarum tantum tabularum pretii videatur esse aestimatio facienda? quid enim interfuit huius? sed potest dici, quia nonnumquam debitores tabulas sibi restitui petant, quia nonnumquam calumniantur debitores quasi indebito soluto, ab his interesse creditoris tabulas habere, ne forte controversiam super ea re patiatur. et generaliter dicendum est in id quod interest duplari.

Dig. 47.2.27.1

Ulpianus 41 ad sab.

Inde potest quaeri, si quis, cum alias probationes mensaeque scripturam haberet, chirographi furtum passus sit, an aestimari duplo chirographi quantitas debeat. et numquid non, quasi nihil intersit? quantum enim interest, cum possit debitum aliunde probare? quemadmodum si in binis tabulis instrumentum scriptum sit: nam nihil videtur deperdere, si futurum est, ut alio chirographo salvo securior sit creditor.

Dig. 47.2.27.2

Ulpianus 41 ad sab.

Apocha quoque si fuerit subrepta, aeque dicendum est furti actionem in id quod interest locum habere: sed nihil mihi videtur interesse, si sint et aliae probationes solutae pecuniae.

Dig. 47.2.27.3

Ulpianus 41 ad sab.

Sed si quis non amovit huiusmodi instrumenta, sed interlevit, non tantum furti actio locum habet, verum etiam legis aquiliae: nam rupisse videtur qui corrupit.

Dig. 47.2.28

Paulus 9 ad sab.

Sed si subripuit, priusquam deleat, tanto tenetur, quanti domini interfuit non subripi: delendo enim nihil ad poenam adicit.

Dig. 47.2.29

Ulpianus 41 ad sab.

Hoc amplius et ad exhibendum agi potest: et interdicto quorum bonorum agi poterit,

Dig. 47.2.30

Ulpianus 9 ad sab.

Si hereditariae tabulae deletae sint.

Dig. 47.2.31pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Sed et si imaginem quis vel librum deleverit, et hic tenetur damno iniuriae, quasi corruperit.

Dig. 47.2.31.1

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis tabulas instrumentorum rei publicae municipii alicuius aut subripuerit aut interleverit, labeo ait furti eum teneri: idemque scribit et de ceteris rebus publicis deque societatibus.

Dig. 47.2.32pr.

Paulus 9 ad sab.

Quidam tabularum dumtaxat aestimationem faciendam in furti actione existimant, quia, si iudici, apud quem furti agatur, possit probari, quantum debitum fuerit, possit etiam apud eum iudicem eadem probare, apud quem pecuniam petat: si vero in furti iudicio probare non potest, ne illud quidem posse ostendi, quanti eius intersit. sed potest post furtum factum tabulas nanctus esse actor, ut ex eo probet, quanti sua interfuerit, si tabulas nanctus non esset.

Dig. 47.2.32.1

Paulus 9 ad sab.

De lege aquilia maior quaestio est, quemadmodum possit probari, quanti eius intersit: nam si potest alias probare, non patitur damnum. quid ergo, si forte pecuniam sub condicione credidit et interim testium ei copia est, testimonio quorum probationem habeat, qui possunt mori pendente condicione? aut puta me petisse creditum et, quia testes et signatores, qui rem meminissent, praesentes non haberem, victum rem amisisse: nunc vero, cum furti agam, eorum memoria et praesentia ad fidem creditae pecuniae uti possum.

Dig. 47.2.33

Ulpianus 41 ad sab.

Tutor administrationem quidem rerum pupillarium habet, intercipiendi autem potestas ei non datur: et ideo si quid furandi animo amoverit, furtum facit nec usucapi res potest. sed et furti actione tenetur, quamvis et tutelae agi cum eo possit. quod in tutore scriptum est, idem erit et in curatore adulescentis ceterisque curatoribus.

Dig. 47.2.34

Paulus 9 ad sab.

Is, qui opem furtum facienti fert, numquam manifestus est: itaque accidit, ut is quidem, qui opem tulit, furti nec manifesti, is autem, qui deprehensus est, ob eandem rem manifesti teneatur.

Dig. 47.2.35pr.

Pomponius 19 ad sab.

Si quis perferendum acceperit et scierit furtivum esse, constat, si deprehendatur, ipsum dumtaxat furem manifestum esse, si nescierit, neutrum, hunc, quia fur non sit, furem, quia deprehensus non sit.

Dig. 47.2.35.1

Pomponius 19 ad sab.

Si unus servus tuus hausisset et abstulisset, alter hauriendo deprehensus esset, prioris nomine nec manifesti, alterius manifesti teneberis.

Dig. 47.2.36pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Qui servo persuasit, ut fugeret, fur non est: nec enim qui alicui malum consilium dedit, furtum facit, non magis quam si ei persuasit, ut se praecipitet aut manus sibi inferret: haec enim furti non admittunt actionem. sed si alius ei fugam persuaserit, ut ab alio subripiatur, furti tenebitur is qui persuasit, quasi ope consilio eius furtum factum sit. plus pomponius scripsit eum, qui persuasit, quamvis interim furti non teneretur, tunc tamen incipere teneri, cum quis fugitivi fur esse coeperit, quasi videatur ope consilio eius furtum factum.

Dig. 47.2.36.1

Ulpianus 41 ad sab.

Item placuit eum, qui filio vel servo uxori opem fert furtum facientibus, furti teneri, quamvis ipsi furti actione non conveniantur.

Dig. 47.2.36.2

Ulpianus 41 ad sab.

Idem pomponius ait, si cum rebus aufugerit fugitivus, posse furti actione sollicitatorem conveniri rerum nomine, quia opem consilium contrectatori tulit. quod et sabinus significat.

Dig. 47.2.36.3

Ulpianus 41 ad sab.

Si duo servi invicem sibi persuaserunt et ambo simul aufugerunt, alter alterius fur non est. quid ergo, si invicem se celaverunt? fieri enim potest, ut invicem fures sint. et potest dici alterum alterius furem esse, quemadmodum, si alii singulos subripuissent, tenerentur, quasi alter alterius nomine opem tulisset: quemadmodum rerum quoque nomine teneri eos furti sabinus scripsit.

Dig. 47.2.37

Pomponius 19 ad sab.

Si pavonem meum mansuetum, cum de domo mea effugisset, persecutus sis, quoad is perit, agere tecum furti ita potero, si aliquis eum habere coeperit.

Dig. 47.2.38pr.

Paulus 9 ad sab.

Mater filii subrepti furti actionem non habet.

Dig. 47.2.38.1

Paulus 9 ad sab.

Liberarum personarum nomine, licet furti actio sit, condictio tamen nusquam est.

Dig. 47.2.39

Ulpianus 41 ad sab.

Verum est, si meretricem alienam ancillam rapuit quis vel celavit, furtum non esse: nec enim factum quaeritur, sed causa faciendi: causa autem faciendi libido fuit, non furtum. et ideo etiam eum, qui fores meretricis effregit libidinis causa, et fures non ab eo inducti, sed alias ingressi meretricis res egesserunt, furti non teneri. an tamen vel fabia teneatur, qui subpressit scortum libidinis causa? et non puto teneri, et ita etiam ex facto, cum incidisset, dixi: hic enim turpius facit, quam qui subripit, sed secum facti ignominiam compensat, certe fur non est.

Dig. 47.2.40

Paulus 9 ad sab.

Qui iumenta sibi commodata longius duxerit alienave re invito domino usus sit, furtum facit.

Dig. 47.2.41pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Si, cum quis in hostium potestate esset, furtum ei factum sit et postliminio redierit, poterit quis dicere eum furti habere actionem.

Dig. 47.2.41.1

Ulpianus 41 ad sab.

Adrogatorem posse furti agere, scilicet eius furti nomine, quod factum est ei quem adrogavit, antequam eum adrogaret, certum est: ceterum si postea, nulla erit dubitatio.

Dig. 47.2.41.2

Ulpianus 41 ad sab.

Quamdiu vivit is qui furtum fecit, non perit furti actio: aut enim sui iuris est is qui furtum fecit, et cum ipso actio est, aut alieni iuris esse coepit, et actio furti cum eo est, cuius potestati subiectus est: et hoc est quod dicitur " noxa caput sequitur".

Dig. 47.2.41.3

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis post noxam admissam hostium servus fuerit factus, videndum est, an extinguatur actio. et pomponius scripsit extingui actionem, et si fuerit reversus, postliminio vel quo alio iure renasci eam actionem debere: et ita utimur.

Dig. 47.2.42pr.

Paulus 9 ad sab.

Si servus navem exerceat non voluntate domini, de eo, quod ibi perit, volgaris formula in dominum danda est, ut quod alter admisit " dumtaxat de peculio", quod ipse exercitor, adiciatur " ut noxae dederet". igitur si manumissus sit, persecutio quidem in peculio manebit adversus dominum intra annum, noxalis ipsum sequetur.

Dig. 47.2.42.1

Paulus 9 ad sab.

Interdum et manumissus et qui eum manumisit, ob furtum tenetur, si ideo manumisit, ne furti cum eo agi possit: sed si cum domino actum fuerit, ipso iure manumissum liberari sabinus respondit, quasi decisum sit.

Dig. 47.2.43pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Falsus creditor ( hoc est is, qui se simulat creditorem) si quid acceperit, furtum facit nec nummi eius fient.

Dig. 47.2.43.1

Ulpianus 41 ad sab.

Falsus procurator furtum quidem facere videtur. sed neratius videndum esse ait, an haec sententia cum distinctione vera sit, ut, si hac mente ei dederit nummos debitor, ut eos creditori perferret, procurator autem eos intercipiat, vera sit: nam et manent nummi debitoris, cum procurator eos non eius nomine accepit, cuius eos debitor fieri vult, et invito domino eos contrectando sine dubio furtum facit. quod si ita det debitor, ut nummi procuratoris fiant, nullo modo eum furtum facere ait voluntate domini eos accipiendo.

Dig. 47.2.43.2

Ulpianus 41 ad sab.

Si is, qui indebitum accipiebat, delegaverit solvendum, non erit furti actio, si eo absente solutum sit: ceterum si praesente, alia causa est et furtum fecit.

Dig. 47.2.43.3

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis nihil in persona sua mentitus est, sed verbis fraudem adhibuit, fallax est magis quam furtum facit: ut puta si dixit se locupletem, si in mercem se collocaturum quod accepit, si fideiussores idoneos daturum vel pecuniam confestim se soluturum: nam ex his omnibus magis decepit quam furtum fecit, et ideo furti non tenetur. sed quia dolo fecit, nisi sit alia adversus eum actio, de dolo dabitur.

Dig. 47.2.43.4

Ulpianus 41 ad sab.

Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit sive ignoravit: nihil enim ad furtum minuendum facit, quod cuius sit ignoret.

Dig. 47.2.43.5

Ulpianus 41 ad sab.

Quod si dominus id dereliquit, furtum non fit eius, etiamsi ego furandi animum habuero: nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat: in proposito autem nulli fit, quippe cum placeat sabini et cassii sententia existimantium statim nostram esse desinere rem, quam derelinquimus.

Dig. 47.2.43.6

Ulpianus 41 ad sab.

Sed si non fuit derelictum, putavit tamen derelictum, furti non tenetur.

Dig. 47.2.43.7

Ulpianus 41 ad sab.

Sed si neque fuit neque putavit, iacens tamen tulit, non ut lucretur, sed redditurus ei cuius fuit, non tenetur furti.

Dig. 47.2.43.8

Ulpianus 41 ad sab.

Proinde videamus, si nescit cuius esset, sic tamen tulit quasi redditurus ei qui desiderasset vel qui ostendisset rem suam, an furti obligetur. et non puto obligari eum. solent plerique etiam hoc facere, ut libellum proponant continentem invenisse se et redditurum ei qui desideraverit: hi ergo ostendunt non furandi animo se fecisse.

Dig. 47.2.43.9

Ulpianus 41 ad sab.

Quid ergo, si ehuretra quae dicunt petat? nec hic videtur furtum facere, etsi non probe petat aliquid.

Dig. 47.2.43.10

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis sponte rem iecit vel iactavit, non quasi pro derelicto habiturus, tuque hanc rem tuleris, an furti tenearis, celsus libro duodecimo digestorum quaerit. et ait: si quidem putasti pro derelicto habitam, non teneris. quod si non putasti, hic dubitari posse ait: et tamen magis defendit non teneri, quia, inquit, res non intervertitur ei, qui eam sponte reiecit.

Dig. 47.2.43.11

Ulpianus 41 ad sab.

Si iactum ex nave factum alius tulerit, an furti teneatur? quaestio in eo est, an pro derelicto habitum sit. et si quidem derelinquentis animo iactavit, quod plerumque credendum est, cum sciat periturum, qui invenit suum fecit nec furti tenetur. si vero non hoc animo, sed hoc, ut, si salvum fuerit, haberet: ei qui invenit auferendum est, et si scit hoc qui invenit et animo furandi tenet, furti tenetur. enimvero si hoc animo, ut salvum faceret domino, furti non tenetur. quod si putans simpliciter iactatum, furti similiter non tenetur.

Dig. 47.2.43.12

Ulpianus 41 ad sab.

Etiamsi partis dimidiae nanciscar dominium in servo, qui mihi antea furtum fecerat, magis est, ut extinguatur actio etiam parte redempta, quia et si ab initio quis partem in servo habebat, furti agere non poterat. plane si usus fructus meus in eo servo esse coeperit, dicendum est furti actionem non extingui, quia fructuarius dominus non est.

Dig. 47.2.44pr.

Pomponius 19 ad sab.

Si iussu debitoris ab alio falsus procurator creditoris accepit, debitori iste tenetur furti et nummi debitoris erunt.

Dig. 47.2.44.1

Pomponius 19 ad sab.

Si rem meam quasi tuam tibi tradidero scienti meam esse, magis est furtum te facere, si lucrandi animo id feceris.

Dig. 47.2.44.2

Pomponius 19 ad sab.

Si servus hereditarius nondum adita hereditate furtum heredi fecerit, qui testamento domini manumissus est, furti actio adversus eum competit, quia nullo tempore heres dominus eius factus est.

Dig. 47.2.45

Ulpianus 41 ad sab.

Si socius communis rei furtum fecerit ( potest enim communis rei furtum facere), indubitate dicendum est furti actionem competere.

Dig. 47.2.46pr.

Ulpianus 42 ad sab.

Inter omnes constat, etiamsi exstincta sit res furtiva, attamen furti remanere actionem adversus furem. proinde mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, viget furti actio. sed nec manumissio furti actionem extinguit: nec enim dissimilis est morti manumissio quod ad subtrahendum domino servum. apparet itaque, qualiterqualiter domino sit servus subtractus, attamen superesse adversus furem furti actionem, eoque iure utimur: competit enim actio non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afuit. hoc idem in condictione quoque placet: nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione extincta. hoc idem dicendum, si res in potestatem hostium pervenerit: nam constat posse de ea furti agi. sed et si pro derelicto sit postea a domino habita, furti nihilo minus agi poterit.

Dig. 47.2.46.1

Ulpianus 42 ad sab.

Si servus fructuarius subreptus est, uterque, et qui fruebatur et dominus, actionem furti habet. dividetur igitur actio inter dominum et fructuarium: fructuarius aget de fructibus vel quanti interfuit eius furtum factum non esse eius, dupli: proprietarius vero aget, quod interfuit eius proprietatem non esse subtractam.

Dig. 47.2.46.2

Ulpianus 42 ad sab.

Quod dicimus dupli, sic accipere debemus etiam quadrupli competere actionem, si manifestum furtum sit.

Dig. 47.2.46.3

Ulpianus 42 ad sab.

Haec actio et si sit, qui in eo servo habeat usum tantum, poterit ei competere.

Dig. 47.2.46.4

Ulpianus 42 ad sab.

Et si quis proposuerit hunc servum etiam pigneratum esse, eveniet, ut etiam is qui pignori accepit habeat furti actionem: hoc amplius etiam debitor, si modo plus valeat, quam pro pignore debetur, habet furti actionem.

Dig. 47.2.46.5

Ulpianus 42 ad sab.

Usque adeo autem diversae sunt actiones, quae eis competunt, ut, si quis eorum pro fure damnum deciderit, dici oporteat solummodo actionem sibi competentem amisisse eum, ceteris vero superesse. nam et si proponas communem servum subreptum et alium ex dominis pro fure damnum decidisse, is qui non decidit habebit furti actionem.

Dig. 47.2.46.6

Ulpianus 42 ad sab.

Proprietarius quoque agere adversus fructuarium potest iudicio furti, si quid celandae proprietatis vel subprimendae causa fecit.

Dig. 47.2.46.7

Ulpianus 42 ad sab.

Recte dictum est, qui putavit se domini voluntate rem attingere, non esse furem: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse, sive falso id sive vere putet? is ergo solus fur est, qui adtrectavit, quod invito domino se facere scivit.

Dig. 47.2.46.8

Ulpianus 42 ad sab.

Per contrarium quaeritur, si ego me invito domino facere putarem, cum dominus vellet, an furti actio sit. et ait pomponius furtum me facere: verum tamen est, ut, cum ego velim eum uti, licet ignoret, ne furti sit obligatus.

Dig. 47.2.46.9

Ulpianus 42 ad sab.

Si furtiva res ad dominum rediit et iterum contrectata est, competit alia furti actio.

Dig. 47.2.47

Paulus 9 ad sab.

Si dominium rei subreptae quacumque ratione mutatum sit, domino furti actio competit, veluti heredi et bonorum possessori et patri adoptivo et legatario.

Dig. 47.2.48pr.

Ulpianus 42 ad sab.

Qui vas argenteum perdiderat eoque nomine furti egerit: de pondere vasis controversia cum esset et actor maius fuisse diceret, fur vas protulit: id is cuius erat abstulit ei: qui subripuerat dupli nihilo minus condemnatus est. rectissime iudicatum est: nam in actionem poenalem non venit ipsa res quae subrepta est, sive manifesti furti sive nec manifesti agatur.

Dig. 47.2.48.1

Ulpianus 42 ad sab.

Qui furem novit, sive indicet eum sive non indicet, fur non est, cum multum intersit, furem quis celet an non indicet: qui novit, furti non tenetur, qui celat, hoc ipso tenetur.

Dig. 47.2.48.2

Ulpianus 42 ad sab.

Qui ex voluntate domini servum recepit, quin neque fur neque plagiarius sit, plus quam manifestum est: quis enim voluntatem domini habens fur dici potest?

Dig. 47.2.48.3

Ulpianus 42 ad sab.

Quod si dominus vetuit et ille suscepit, si quidem non celandi animo, non est fur, si celavit, tunc fur esse incipit. qui igitur suscepit nec celavit etsi invito domino, fur non est. vetare autem dominum accipimus etiam eum qui ignorat, hoc est eum qui non consensit.

Dig. 47.2.48.4

Ulpianus 42 ad sab.

Si ego tibi poliendum vestimentum locavero, tu vero inscio aut invito me commodaveris titio et titio furtum factum sit: et tibi competit furti actio, quia custodia rei ad te pertinet, et mihi adversus te, quia non debueras rem commodare et id faciendo furtum admiseris: ita erit casus, quo fur furti agere possit.

Dig. 47.2.48.5

Ulpianus 42 ad sab.

Ancilla si subripiatur praegnas vel apud furem concepit, partus furtivus est, sive apud furem edatur sive apud bonae fidei possessorem: sed in hoc posteriore casu furti actio cessat. sed si concepit apud bonae fidei possessorem ibique pepererit, eveniet, ut partus furtivus non sit, verum etiam usucapi possit. idem et in pecudibus servandum est et in fetu eorum, quod in partu.

Dig. 47.2.48.6

Ulpianus 42 ad sab.

Ex furtivis equis nati statim ad bonae fidei emptorem pertinebunt, merito, quia in fructu numerantur: at partus ancillae non numeratur in fructu.

Dig. 47.2.48.7

Ulpianus 42 ad sab.

Cum fur rem furtivam vendidisset eique nummos pretii dominus rei per vim extorsit, furtum eum nummorum fecisse recte responsum est: idem etiam vi bonorum raptorum actione tenebitur. quod enim ex re furtiva redigitur, furtivum non esse nemini dubium est: nummus ergo hic, qui redactus est ex pretio rei furtivae, non est furtivus.

Dig. 47.2.49pr.

Gaius 10 ad ed. provinc.

Interdum accidit, ut non habeat furti actionem is, cuius interest rem salvam esse. ut ecce creditor ob rem debitoris subreptam furti agere non potest, etsi aliunde creditum servare non possit: loquimur autem scilicet de ea re, quae pignoris iure obligata non sit.

Dig. 47.2.49.1

Gaius 10 ad ed. provinc.

Item rei dotalis nomine, quae periculo mulieris est, non mulier furti actionem habet, sed maritus.

Dig. 47.2.50pr.

Ulpianus 37 ad ed.

In furti actione non quod interest quadruplabitur vel duplabitur, sed rei verum pretium. sed et si res in rebus humanis esse desierit, cum iudicatur, nihilo minus condemnatio facienda est. itemque et si nunc deterior sit, aestimatione relata in id tempus, quo furtum factum est. quod si pretiosior facta sit, eius duplum, quanti tunc, cum pretiosior facta est, fuerit, aestimabitur, quia et tunc furtum eius factum esse verius est.

Dig. 47.2.50.1

Ulpianus 37 ad ed.

Ope consilio furtum factum celsus ait non solum, si idcirco fuerit factum, ut socii furarentur, sed et si non, ut socii furarentur, inimicitiarum tamen causa fecerit.

Dig. 47.2.50.2

Ulpianus 37 ad ed.

Recte pedius ait, sicut nemo furtum facit sine dolo malo, ita nec consilium vel opem ferre sine dolo malo posse.

Dig. 47.2.50.3

Ulpianus 37 ad ed.

Consilium autem dare videtur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum: opem fert, qui ministerium atque adiutorium ad subripiendas res praebet.

Dig. 47.2.50.4

Ulpianus 37 ad ed.

Cum eo, qui pannum rubrum ostendit fugavitque pecus, ut in fures incideret, si quidem dolo malo fecit, furti actio est: sed et si non furti faciendi causa hoc fecit, non debet impunitus esse lusus tam perniciosus: idcirco labeo scribit in factum dandam actionem.

Dig. 47.2.51

Gaius 13 ad ed. provinc.

Nam et si praecipitata sint pecora, utilis actio damni iniuriae quasi ex lege aquilia dabitur.

Dig. 47.2.52pr.

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis uxori res mariti subtrahenti opem consiliumve accommodaverit, furti tenebitur.

Dig. 47.2.52.1

Ulpianus 37 ad ed.

Sed et si furtum cum ea fecit, tenebitur furti, cum ipsa non teneatur.

Dig. 47.2.52.2

Ulpianus 37 ad ed.

Ipsa quoque si opem furi tulit, furti non tenebitur, sed rerum amotarum.

Dig. 47.2.52.3

Ulpianus 37 ad ed.

Servi vero sui nomine furti eam teneri nequaquam ambigendum est.

Dig. 47.2.52.4

Ulpianus 37 ad ed.

Idem dicendum est et in filio familias milite: nam ipse patri furti non tenebitur, servi autem sui nomine castrensis tenebitur, si patri servus furtum fecerit.

Dig. 47.2.52.5

Ulpianus 37 ad ed.

Sed si filius meus, qui habet castrense peculium, furtum mihi fecerit, an possim actione utili adversus eum agere, videndum est, cum habeat, unde satisfaciat. et potest defendi agendum.

Dig. 47.2.52.6

Ulpianus 37 ad ed.

An autem pater filio teneatur, si rem eius castrensis peculii subtraxerit, videamus: et putem teneri: non tantum igitur furtum faciet filio, sed etiam furti tenebitur.

Dig. 47.2.52.7

Ulpianus 37 ad ed.

Eum creditorem, qui post solutam pecuniam pignus non reddat, teneri furti mela ait, si celandi animo retineat: quod verum esse arbitror.

Dig. 47.2.52.8

Ulpianus 37 ad ed.

Si sulpurariae sunt in agro et inde aliquis terram egessisset abstulissetque, dominus furti aget: deinde colonus conducti actione consequetur, ut id ipsum sibi praestaretur.

Dig. 47.2.52.9

Ulpianus 37 ad ed.

Si servus tuus vel filius polienda vestimenta susceperit, an furti actionem habeas, quaeritur. et si quidem peculium servi solvendo sit, potes habere furti actionem, si non fuerit solvendo, dicendum est non competere furti actionem.

Dig. 47.2.52.10

Ulpianus 37 ad ed.

Sed et si rem furtivam imprudens quis emerit et ei subrepta sit, habebit furti actionem.

Dig. 47.2.52.11

Ulpianus 37 ad ed.

Apud labeonem relatum est, si siliginario quis dixerit, ut quisquis nomine eius siliginem petisset, ei daret, et quidam ex transeuntibus cum audisset, petiit eius nomine et accepit: furti actionem adversus eum, qui suppetet, siliginario competere, non mihi: non enim mihi negotium, sed sibi siliginarius gessit.

Dig. 47.2.52.12

Ulpianus 37 ad ed.

Si fugitivum meum quis quasi suum ad duumviro vel ab aliis qui potestatem habent de carcere vel custodia dimitteret, an is furti teneatur? et placet, si fideiussores dedit, in eos domino actionem dandam, ut hi actiones suas mihi mandent: quod si non acceperint fideiussorem, sed tamquam suum accipienti ei tradiderint, dominum furti actionem adversus plagiarium habiturum.

Dig. 47.2.52.13

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis de manu alicuius nummos aureos vel argenteos vel aliam rem excusserit, ita furti tenetur, si ideo fecit, ut alius tolleret, isque sustulerit.

Dig. 47.2.52.14

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis massam meam argenteam subripuerit et pocula fecerit, possum vel poculorum vel massae furti agere vel condictione. idem est et in uvis et in musto et in vinaceis: nam et uvarum et musti et vinaceorum nomine furti agere potest, sed et condici.

Dig. 47.2.52.15

Ulpianus 37 ad ed.

Servus, qui se liberum adfirmavit, ut sibi pecunia crederetur, furtum non facit: namque hic nihil amplius quam idoneum se debitorem adfirmat. idem est et in eo, qui se patrem familias finxit, cum esset filius familias, ut sibi promptius pecunia crederetur.

Dig. 47.2.52.16

Ulpianus 37 ad ed.

Iulianus libro vicensimo secundo digestorum scripsit, si pecuniam quis a me acceperit, ut creditori meo solvat, deinde, cum tantam pecuniam eidem creditori deberet, suo nomine solverit, furtum eum facere.

Dig. 47.2.52.17

Ulpianus 37 ad ed.

Si titius alienam rem vendidit et ab emptore accepit nummos, non videtur nummorum furtum fecisse.

Dig. 47.2.52.18

Ulpianus 37 ad ed.

Si ex duobus sociis omnium bonorum unus rem pignori acceperit eaque subrepta sit, mela scripsit eum solum furti habere actionem, qui pignori accepit, socium non habere.

Dig. 47.2.52.19

Ulpianus 37 ad ed.

Neque verbo neque scriptura quis furtum facit: hoc enim iure utimur, ut furtum sine contrectatione non fiat. quare et opem ferre vel consilium dare tunc nocet, cum secuta contrectatio est.

Dig. 47.2.52.20

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis asinum meum coegisset et in equas suas tys gonys dumtaxat xarin admisisset, furti non tenetur, nisi furandi quoque animum habuit. quod et herennio modestino studioso meo de dalmatia consulenti rescripsi circa equos, quibus eiusdem rei gratia subiecisse quis equas suas proponebatur, furti ita demum teneri, si furandi animo id fecisset, si minus, in factum agendum.

Dig. 47.2.52.21

Ulpianus 37 ad ed.

Cum titio honesto viro pecuniam credere vellem, subiecisti mihi alium titium egenum, quasi ille esset locuples, et nummos acceptos cum eo divisisti: furti tenearis, quasi ope tua consilioque furtum factum sit: sed et titius furti tenebitur.

Dig. 47.2.52.22

Ulpianus 37 ad ed.

Maiora quis pondera tibi commodavit, cum emeres ad pondus: furti eum venditori teneri mela scribit: te quoque, si scisti: nam [ ] non [ enim] ex voluntate venditoris accipis, cum erret in pondere.

Dig. 47.2.52.23

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis servo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento puta emptionis tolleret, et mela scripsit et ego puto furti agendum.

Dig. 47.2.52.24

Ulpianus 37 ad ed.

Sed si servo persuasum sit, ut tabulas meas describeret, puto, si quidem servo persuasum sit, servi corrupti agendum, si ipse fecit, de dolo actionem dandam.

Dig. 47.2.52.25

Ulpianus 37 ad ed.

Si linea margaritarum subrepta sit, dicendus est numerus. sed et si de vino furti agatur, necesse est dici, quot amphorae subreptae sint. si vasa subrepta sint, numerus erit dicendus.

Dig. 47.2.52.26

Ulpianus 37 ad ed.

Si servus meus, qui habebat peculii administrationem liberam, pactus sit cum eo non donationis causa, qui rem eius peculiarem subripuerat, recte transactum videtur: quamvis enim domino quaeratur furti actio, attamen in peculio servi est. sed et si tota poena furti dupli servo soluta sit, non dubie fur liberabitur. cui consequens est, ut, si forte a fure acceperit servus, quod ei rei satis esse videatur, similiter recte transactum videatur.

Dig. 47.2.52.27

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis iuraverit se furtum non fecisse, deinde rem furtivam contrectet, furti quidem actio peremitur, rei tamen persecutio domino servatur.

Dig. 47.2.52.28

Ulpianus 37 ad ed.

Si servus subreptus heres institutus fuerit, furti iudicio actor consequetur etiam pretium hereditatis, si modo servus, antequam iussu domini adeat, mortuus fuerit. condicendo quoque mortuum idem consequetur.

Dig. 47.2.52.29

Ulpianus 37 ad ed.

Si statuliber subreptus sit vel res sub condicione legata, deinde, antequam adeatur, extiterit condicio, furti iam agi non potest, quia desiit interesse heredis: pendente autem condicione tanti aestimandus est, quanti emptorem potest invenire.

Dig. 47.2.53

Ulpianus 38 ad ed.

Si quis ex domo, in qua nemo erat, rapuerit, actione de bonis raptis in quadruplum convenietur, furti non manifesti, videlicet si nemo eum deprehenderit tollentem.

Dig. 47.2.54pr.

Paulus 39 ad ed.

Qui iniuriae causa ianuam effregit, quamvis inde per alios res amotae sint, non tenetur furti: nam maleficia voluntas et propositum delinquentis distinguit.

Dig. 47.2.54.1

Paulus 39 ad ed.

Si servus commodatoris rem subripuerit et solvendo sit is cui subreptum est, sabinus ait posse et commodati agi cum eo et contra dominum furti servi nomine: sed si pecuniam, quam dominus exegit, reddat, evanescere furti actionem: idem et si remittat commodati actionem.

Dig. 47.2.54.2

Paulus 39 ad ed.

Quod si servus tuus rem tibi commodatam subripuerit, furti tecum actio non est, quia tuo periculo res sit, sed tantum commodati.

Dig. 47.2.54.3

Paulus 39 ad ed.

Qui alienis negotiis gerendis se optulit, actionem furti non habet, licet culpa eius res perierit: sed actione negotiorum gestorum ita damnandus est, si dominus actione ei cedat. eadem sunt in eo, qui pro tutore negotia gerit, vel in eo tutore, qui diligentiam praestare debeat, veluti qui ex pluribus tutoribus testamento datis oblata satisdatione solus administrationem suscepit.

Dig. 47.2.54.4

Paulus 39 ad ed.

Si ex donatione alterius rem meam teneas et eam subripiam, ita demum furti te agere mecum posse iulianus ait, si intersit tua retinere possessionem, veluti si hominem donatum noxali iudicio defendisti vel aegrum curaveris, ut adversus vindicantem iustam retentionem habiturus sis.

Dig. 47.2.55pr.

Gaius 13 ad ed. provinc.

Si pignore creditor utatur, furti tenetur.

Dig. 47.2.55.1

Gaius 13 ad ed. provinc.

Eum, qui quod utendum accepit ipse alii commodaverit, furti obligari responsum est. ex quo satis apparet furtum fieri et si quis usum alienae rei in suum lucrum convertat. nec movere quem debet, quasi nihil lucri sui gratia faciat: species enim lucri est ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere. unde et is furti tenetur, qui ideo rem amovet, ut eam alii donet.

Dig. 47.2.55.2

Gaius 13 ad ed. provinc.

Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex duodecim tabularum permisit, quam si telo se defendat. teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur.

Dig. 47.2.55.3

Gaius 13 ad ed. provinc.

Cum furti actio ad poenae persecutionem pertineat, condictio vero et vindicatio ad rei reciperationem, apparet recepta re nihilo minus salvam esse furti actionem, vindicationem vero et condictionem tolli: sicut ex diverso post solutam dupli aut quadrupli poenam salva est vindicatio et condictio.

Dig. 47.2.55.4

Gaius 13 ad ed. provinc.

Qui ferramenta sciens commodaverit ad effringendum ostium vel armarium, vel scalam sciens commodaverit ad ascendendum: licet nullum eius consilium principaliter ad furtum faciendum intervenerit, tamen furti actione tenetur.

Dig. 47.2.55.5

Gaius 13 ad ed. provinc.

Si tutor qui negotia gerit aut curator transegerit cum fure, evanescit furti actio.

Dig. 47.2.56

Ulpianus 3 disp.

Cum creditor rem sibi pigneratam aufert, non videtur contrectare, sed pignori suo incumbere.

Dig. 47.2.57pr.

Iulianus 22 Dig.

Interdum fur etiam manente poenae obligatione in quibusdam casibus rursus obligatur, ut cum eo saepius eiusdem rei nomine furti agi possit. primus casus occurrit, si possessionis causa mutata esset, veluti si res in domini potestatem redisset eandemque idem subriperet vel eidem domino vel ei, cui is commodasset aut vendidisset. sed et si persona domini mutata esset, altera poena obligatur.

Dig. 47.2.57.1

Iulianus 22 Dig.

Qui furem deducit ad praefectum vigilibus vel ad praesidem, existimandus est elegisse viam, qua rem persequeretur: et si negotium ibi terminatum et damnato fure recepta est pecunia sublata in simplum, videtur furti quaestio sublata, maxime si non solum rem furtivam fur restituere iussus fuerit, sed amplius aliquid in eum iudex constituerit. sed et si nihil amplius quam furtivam rem restituere iussus fuerit, ipso, quod in periculum maioris poenae deductus est fur, intellegendum est quaestionem furti sublatam esse.

Dig. 47.2.57.2

Iulianus 22 Dig.

Si res peculiaris subrepta in potestatem servi redierit, solvitur furti vitium et incipit hoc casu in peculio esse et a domino possideri.

Dig. 47.2.57.3

Iulianus 22 Dig.

Cum autem servus rem suam peculiarem furandi consilio amovet, quamdiu eam retinet, condicio eius non mutatur ( nihil enim domino abest): sed si alii tradiderit, furtum faciet.

Dig. 47.2.57.4

Iulianus 22 Dig.

Qui tutelam gerit, transigere cum fure potest et, si in potestatem suam redegerit rem furtivam, desinit furtiva esse, quia tutor domini loco habetur. sed et circa curatorem furiosi eadem dicenda sunt, qui adeo personam domini sustinet, ut etiam tradendo rem furiosi alienare existimetur. condicere autem rem furtivam tutor et curator furiosi eorum nomine possunt.

Dig. 47.2.57.5

Iulianus 22 Dig.

Si duo servi tui vestem et argentum subripuerint et alterius nomine tecum de veste actum fuerit, alterius de argento agatur: nulla exceptio dari debebit ob eam rem, quod iam de veste actum fuerit.

Dig. 47.2.58

Alfenus 4 Dig. a paulo epit.

Si cretae fodiundae causa specum quis fecisset et cretam abstulisset, fur est, non quia fodisset, sed quia abstulisset.

Dig. 47.2.59

Iulianus 4 ad urs. ferocem.

Si filio familias furtum factum esset, recte is pater familias factus eo nomine aget. sed et si res ei locata subrepta fuerit, pater familias factus itidem agere poterit.

Dig. 47.2.60

Iulianus 3 ex minic.

Si is, qui rem commodasset, eam rem clam abstulisset, furti cum eo agi non potest, quia suum recepisset et ille commodati liberatus esset. hoc tamen ita accipiendum est, si nullas retinendi causas is cui commodata res erat habuit: nam si impensas necessarias in rem commodatam fecerat, interfuit eius potius per retentionem eas servare quam ultro commodati agere, ideoque furti actionem habebit.

Dig. 47.2.61

Africanus 7 quaest.

Ancilla fugitiva quemadmodum sui furtum facere intellegitur, ita partum quoque contrectando furtivum facit.

Dig. 47.2.62pr.

Africanus 8 quaest.

Si servus communis uni ex dominis furtum fecerit, communi dividundo agi debere placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut damnum praestet aut parte cedat. cui consequens videtur esse, ut etiam, si alienaverit suam partem, similiter et cum emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput sequatur. quod tamen non eo usque producendum ait, ut etiam, si liber sit factus, cum ipso agi posse dicamus, sicuti non ageretur etiam, si proprius fuisset. ex his igitur apparere et mortuo servo nihil esse, quod actor eo nomine consequi possit, nisi forte quid ex re furtiva ad socium pervenerit.

Dig. 47.2.62.1

Africanus 8 quaest.

His etiam illud consequens esse ait, ut et si is servus, quem mihi pignori dederis, furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar, uti similiter aut damnum decidas aut pro noxae deditione hominem relinquas.

Dig. 47.2.62.2

Africanus 8 quaest.

Idem dicendum de eo, quem convenisset in causa redhibitionis esse, uti, quemadmodum accessiones et fructus emptor restituere cogitur, ita et e contrario venditor quoque vel damnum decidere vel pro noxae deditione hominem relinquere cogatur.

Dig. 47.2.62.3

Africanus 8 quaest.

Nisi quod in his amplius sit, quod, si sciens quis ignoranti furem pignori dederit, omni modo damnum praestare cogendus est: id enim bonae fidei convenire:

Dig. 47.2.62.4

Africanus 8 quaest.

Sed in actione empti praecipue spectandum esse, qualem servum venditor repromiserit.

Dig. 47.2.62.5

Africanus 8 quaest.

Quod vero ad mandati actionem attinet, dubitare se ait, num aeque dicendum sit omni modo damnum praestari debere, et quidem hoc amplius quam in superioribus causis servandum, ut, etiamsi ignoraverit is, qui certum hominem emi mandaverit, furem esse, nihilo minus tamen damnum decidere cogatur. iustissime enim procuratorem allegare non fuisse se id damnum passurum, si id mandatum non suscepisset: idque evidentius in causa depositi apparere. nam licet alioquin aequum videatur non oportere cuiquam plus damni per servum evenire, quam quanti ipse servus sit, multo tamen aequius esse nemini officium suum, quod eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi causa susceperit, damnosum esse, et sicut in superioribus contractibus, venditione locatione pignore, dolum eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse dictum sit, ita in his culpam eorum, quorum causa contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere. nam certe mandantis culpam esse, qui talem servum emi sibi mandaverit, et similiter eius qui deponat, quod non fuerit diligentior circa monendum, qualem servum deponeret.

Dig. 47.2.62.6

Africanus 8 quaest.

Circa commodatum autem merito aliud existimandum, videlicet quod tunc eius solius commodum, qui utendum rogaverit, versetur. itaque eum qui commodaverit, sicut in locatione, si dolo quid fecerit non ultra pretium servi quid amissurum: quin etiam paulo remissius circa interpretationem doli mali debere nos versari, quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis interveniat.

Dig. 47.2.62.7

Africanus 8 quaest.

Haec ita puto vera esse, si nulla culpa ipsius, qui mandatum vel depositum susceperit, intercedat: ceterum si ipse ultro ei custodiam argenti forte vel nummorum commiserit, cum alioquin nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter existimandum est.

Dig. 47.2.62.8

Africanus 8 quaest.

Locavi tibi fundum, et ( ut adsolet) convenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi essent. si eos clam deportaveris, furti tecum agere posse aiebat. sed et si tu alii fructus pendentes vendideris et emptor eos deportaverit, consequens erit, ut in furtivam causam eos incidere dicamus. etenim fructus, quamdiu solo cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia voluntate domini eos percipere videatur, suos fructus facere. quod certe in proposito non aeque dicitur: qua enim ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine cogat?

Dig. 47.2.62.9

Africanus 8 quaest.

Statuliberum, qui, si decem dederit, liber esse iussus erat, heres noxali iudicio defenderat: pendente iudicio servus datis decem heredi ad libertatem pervenit: quaeritur, an non aliter absolutio fieri debeat, quam si decem, quae accepisset, heres actori dedisset. referre existimavit, unde ea pecunia data esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec saltem praestet, quoniam quidem si nondum ad libertatem servus pervenisset, noxae deditus ei, cui deditus esset, daturus fuerit: si vero ex peculio, quia nummos heredis dederit, quos utique is passurus eum non fuerit ei dare, contra statuendum.

Dig. 47.2.63

Marcianus 4 reg.

Furtum non committit, qui fugitivo iter monstravit.

Dig. 47.2.64

Macer 2 publ. iudic.

Non poterit praeses provinciae efficere, ut furti damnatum non sequatur infamia.

Dig. 47.2.65

Nerva 1 membr.

A titio herede homo seio legatus ante aditam hereditatem titio furtum fecit. si adita hereditate seius legatum ad se pertinere voluerit, furti eius servi nomine aget cum eo titius, quia neque tunc, cum faceret furtum, eius fuit, et ( ut maxime quis existimet, si servus esse coeperit eius, cui furtum fecerat, tolli furti actionem, ut nec si alienatus sit, agi possit eo nomine) ne post aditam quidem hereditatem titii factus est, quia ea, quae legantur, recta via ab eo qui legavit ad eum cui legata sunt transeunt.

Dig. 47.2.66

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Qui ea mente alienum quid contrectavit, ut lucrifaceret, tametsi mutato consilio id domino postea reddidit, fur est: nemo enim tali peccato paenitentia sua nocens esse desinit.

Dig. 47.2.67pr.

Paulus 7 ad plaut.

Si is, qui rem pignori dedit, vendiderit eam: quamvis dominus sit, furtum facit, sive eam tradiderat creditori sive speciali pactione tantum obligaverat: idque et iulianus putat.

Dig. 47.2.67.1

Paulus 7 ad plaut.

Si is, cui res subrepta sit, dum apud furem sit, legaverat eam mihi, an, si postea fur eam contrectet, furti actionem habeam? et secundum octaveni sententiam mihi soli competit furti actio, cum heres suo nomine non habeat, quia, quacumque ratione dominium mutatum sit, domino competere furti actionem constat.

Dig. 47.2.67.2

Paulus 7 ad plaut.

Eum, qui mulionem dolo malo in ius vocasset, si interea mulae perissent, furti teneri veteres responderunt.

Dig. 47.2.67.3

Paulus 7 ad plaut.

Iulianus respondit eum, qui pecuniis exigendis praepositus est, si manumissus exigat, furti teneri. quod ei consequens est dicere et in tutore, cui post pubertatem solutum est.

Dig. 47.2.67.4

Paulus 7 ad plaut.

Si tu titium mihi commendaveris quasi idoneum, cui crederem, et ego in titium inquisii, deinde tu alium adducas quasi titium, furtum facies, quia titium esse hunc credo, scilicet si et ille qui adducitur scit: quod si nesciat, non facies furtum, nec hic qui adduxit opem tulisse potest videri cum furtum factum non sit: sed dabitur actio in factum in eum qui adduxit.

Dig. 47.2.67.5

Paulus 7 ad plaut.

Si stipulatus de te sim " per te non fieri, quo minus homo eros intra kalendas illas mihi detur", quamvis mea interesset eum non subripi ( cum subrepto eo ex stipulatu non teneris, si tamen per te factum non sit quo minus mihi daretur), non tamen furti actionem me habere.

Dig. 47.2.68pr.

Celsus 12 Dig.

Infitiando depositum nemo facit furtum ( nec enim furtum est ipsa infitiatio, licet prope furtum est): sed si possessionem eius apiscatur intervertendi causa, facit furtum. nec refert, in digito habeat anulum an dactyliotheca quem, cum deposito teneret, habere pro suo destinaverit.

Dig. 47.2.68.1

Celsus 12 Dig.

Si tibi subreptum est, quod nisi die certa dedisses, poenam promisisti, ideoque sufferre eam necesse fuit, furti actione hoc quoque coaestimabitur.

Dig. 47.2.68.2

Celsus 12 Dig.

Infans apud furem adolevit: tam adulescentis furtum fecit ille quam infantis, et unum tamen furtum est: ideoque dupli tenetur, quanti umquam apud eum plurimi fuit. nam quod semel dumtaxat furti agi cum eo potest, quid refert propositae quaestioni? quippe, si subreptus furi foret ac rursus a fure altero eum recuperasset, etiam si duo furta fecisset, non amplius quam semel cum eo furti agi posset. nec dubitaverim, quin adulescentis potius quam infantis aestimationem fieri oporteret. et quid tam ridiculum est quam meliorem furis condicionem esse propter continuationem furti existimare?

Dig. 47.2.68.3

Celsus 12 Dig.

Cum servus inemptus factus sit, non posse emptorem furti agere cum venditore ob id, quod is servus post emptionem, antequam redderetur, subripuisset.

Dig. 47.2.68.4

Celsus 12 Dig.

Quod furi ipsi furtum fecerit furtivus servus, eo nomine actionem cum domino furem habiturum placet, ne facinora talium servorum non solum ipsis impunitatem, sed dominis quoque eorum quaestui erunt: plerumque enim eius generis servorum furtis peculia eorundem augentur.

Dig. 47.2.68.5

Celsus 12 Dig.

Si colonus post lustrum conductionis anno amplius fructus invito domino perceperit, videndum, ne messis et vindemiae furti cum eo agi possit. et mihi dubium non videtur, quin fur et si consumpserit rem subreptam, repeti ea ab eo possit.

Dig. 47.2.69

Marcellus 8 Dig.

Hereditariae rei furtum fieri iulianus negabat, nisi forte pignori dederat defunctus aut commodaverat:

Dig. 47.2.70

Scaevola 4 quaest.

Aut in qua usus fructus alienus est.

Dig. 47.2.71

Marcellus 8 Dig.

His enim casibus putabat hereditariarum rerum fieri furtum et usucapionem impediri idcircoque heredi quoque actionem furti competere posse.

Dig. 47.2.72pr.

Iavolenus 15 ex cass.

Si is, cui commodata res erat, furtum ipsius admisit, agi cum eo et furti et commodati potest: et, si furti actum est, commodati actio exstinguitur, si commodati, actioni furti exceptio obicitur.

Dig. 47.2.72.1

Iavolenus 15 ex cass.

Eius rei, quae pro herede possidetur, furti actio ad possessorem non pertinet, quamvis usucapere quis possit, quia furti agere potest is, cuius interest rem non subripi, interesse autem eius videtur qui damnum passurus est, non eius qui lucrum facturus esset.

Dig. 47.2.73

Modestinus 7 resp.

Sempronia libellos composuit quasi datura centurioni, ut ad officium transmitterentur, sed non dedit: lucius pro tribunali eos recitavit quasi officio traditos: non sunt inventi in officio neque centurioni traditi: quaero, quo crimini subiciatur, qui ausus est libellos de domo subtractos pro tribunali legere, qui non sint dati? modestinus respondit, si clam subtraxit, furtum commissum.

Dig. 47.2.74

Iavolenus 15 ex cass.

Si is, qui pignori rem accepit, cum de vendendo pignore nihil convenisset, vendidit, aut ante, quam dies venditionis veniret pecunia non soluta, id fecit: furti se obligat.

Dig. 47.2.75

Iavolenus 4 epist.

Furtivam ancillam bona fide duorum aureorum emptam cum possiderem, subripuit mihi attius, cum quo et ego et dominus furti agimus: quaero, quanta aestimatio pro utroque fieri debet. respondit: emptori duplo, quanti eius interest, aestimari debet, domino autem duplo, quanti ea mulier fuerit. nec nos movere debet, quod duobus poena furti praestabitur, quippe, cum eiusdem rei nomine praestetur, emptori eius possessionis, domino ipsius proprietatis causa praestanda est.

Dig. 47.2.76

Pomponius 21 ad q. muc.

Si is, qui simulabat se procuratorem esse, effecisset, ut vel sibi vel cui me delegavit promitterem, furti cum eo agere non possum, quoniam nullum corpus intervenisset, quod furandi animo contrectaretur.

Dig. 47.2.77pr.

Pomponius 38 ad q. muc.

Qui re sibi commodata vel apud se deposita usus est aliter atque accepit, si existimavit se non invito domino id facere, furti non tenetur. sed nec depositi ullo modo tenebitur: commodati an teneatur, in culpa aestimatio erit, id est an non debuerit existimare id dominum permissurum.

Dig. 47.2.77.1

Pomponius 38 ad q. muc.

Si quis alteri furtum fecerit et id quod subripuit alius ab eo subripuit, cum posteriore fure dominus eius rei furti agere potest, fur prior non potest, ideo quod domini interfuit, non prioris furis, ut id quod subreptum est salvum esset. haec quintus mucius refert et vera sunt: nam licet intersit furis rem salvam esse, quia condictione tenetur, tamen cum eo is cuius interest furti habet actionem, si honesta ex causa interest. nec utimur servii sententia, qui putabat, si rei subreptae dominus nemo exstaret nec exstaturus esset, furem habere furti actionem: non magis enim tunc eius esse intellegitur, qui lucrum facturus sit. dominus igitur habebit cum utroque furti actionem, ita ut, si cum altero furti actionem inchoat, adversus alterum nihilo minus duret: sed et condictionem, quia ex diversis factis tenentur.

Dig. 47.2.78

Pomponius 13 ex var. lect.

Qui saccum habentem pecuniam subripit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamvis non sit ei animus sacci subripiendi.

Dig. 47.2.79

Papinianus 8 quaest.

Rem inspiciendam quis dedit: si periculum spectet eum qui accepit, ipse furti agere potest.

Dig. 47.2.80

Papinianus 9 quaest.

Si debitor pignus subripuit, quod actione furti solvit nullo modo recipit.

Dig. 47.2.81pr.

Papinianus 12 quaest.

Si vendidero neque tradidero servum et is sine culpa mea subripiatur, magis est, ut mihi furti competat actio: et mea videtur interesse, quia dominium apud me fuit vel quoniam ad praestandas actiones teneor.

Dig. 47.2.81.1

Papinianus 12 quaest.

Cum autem iure dominii defertur furti actio, quamvis non alias, nisi nostra intersit, competat, tamen ad aestimationem corporis, si nihil amplius intersit, utilitas mea referenda est, idque et in statuliberis et in legato sub condicione relicto probatur: alioquin diversum probantibus statui facile quantitas non potest. quia itaque tunc sola utilitas aestimationem facit, cum cessante dominio furti actio nascitur, in istis causis ad aestimationem corporis furti actio referri non potest.

Dig. 47.2.81.2

Papinianus 12 quaest.

Si ad exhibendum egissem optaturus servum mihi legatum et unus ex familia servus subreptus, heres furti habebit actionem: eius interest: nihil enim refert, cur praestari custodia debeat.

Dig. 47.2.81.3

Papinianus 12 quaest.

Cum raptor omnimodo furtum facit, manifestus fur existimandus est:

Dig. 47.2.81.4

Papinianus 12 quaest.

Is autem, cuius dolo fuerit raptum, furti quidem non tenebitur, sed vi bonorum raptorum.

Dig. 47.2.81.5

Papinianus 12 quaest.

Si titius, cuius nomine pecuniam perperam falsus procurator accepit, ratum habeat, ipse quidem titius negotiorum gestorum aget, ei vero, qui pecuniam indebitam dedit, adversus titium erit indebiti condictio, adversus falsum procuratorem furtiva durabit: electo titio non inique per doli exceptionem, uti praestetur ei furtiva condictio, desiderabitur. quod si pecunia fuit debita, ratum habente titio furti actio evanescit, quia debitor liberatur.

Dig. 47.2.81.6

Papinianus 12 quaest.

Falsus autem procurator ita demum furtum pecuniae faciet, si nomine quoque veri procuratoris, quem creditor habuit, adsumpto debitorem alienum circumvenerit. quod aeque probatur et in eo, qui sibi deberi pecuniam ut heredi sempronii creditoris adseveravit, cum esset alius.

Dig. 47.2.81.7

Papinianus 12 quaest.

Qui rem titii agebat, eius nomine falso procuratori creditoris solvit et titius ratum habuit: non nascitur ei furti actio, quae statim, cum pecunia soluta est, ei qui dedit nata est, cum titii nummorum dominium non fuerit neque possessio. sed condictionem indebiti quidem titius habebit, furtivam autem qui pecuniam dedit: quae, si negotiorum gestorum actione titius conveniri coeperit, arbitrio iudicis ei praestabitur.

Dig. 47.2.82

Papinianus 1 resp.

Ob pecuniam civitati subtractam actione furti, non crimine peculatus tenetur.

Dig. 47.2.83pr.

Paulus 2 sent.

Fullo et sarcinator, qui polienda vel sarcienda vestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse videtur, quia non in eam causam ab eo videntur accepta.

Dig. 47.2.83.1

Paulus 2 sent.

Frugibus ex fundo subreptis tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia utriusque interest rem persequi.

Dig. 47.2.83.2

Paulus 2 sent.

Qui ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur et, si subpressit, poena legis fabiae coercetur.

Dig. 47.2.83.3

Paulus 2 sent.

Qui tabulas cautionesve subripuit, in adscriptam summam furti actione tenebitur: nec refert, cancellatae nec ne sint, quia ex his debitum magis solutum esse comprobari potest.

Dig. 47.2.84pr.

Nerva 1 resp.

Si quis ex bonis eius, quem putabat mortuum, qui vivus erat, pro herede res adprehenderit, eum furtum non facere.

Dig. 47.2.84.1

Nerva 1 resp.

Ei, cum quo suo nomine furti actum est, si servi nomine de alia re adversus eum agatur, non dandam exceptionem furti una facti.

Dig. 47.2.85

Paulus 2 ad ner.

Quamvis res furtiva, nisi ad dominum redierit, usucapi non possit, tamen, si eo nomine lis aestimata fuerit vel furi dominus eam vendiderit, non interpellari iam usucapionis ius dicendum est.

Dig. 47.2.86

Paulus 2 manual.

Is, cuius interest non subripi, furti actionem habet, si et rem tenuit domini voluntate, id est veluti is cui res locata est. is autem, qui sua voluntate vel etiam pro tutore negotia gerit, item tutor vel curator ob rem sua culpa subreptam non habet furti actionem. item is, cui ex stipulatu vel ex testamento servus debetur, quamvis intersit eius, non habet furti actionem: sed nec is, qui fideiussit pro colono.

Dig. 47.2.87

Tryphonus 9 disp.

Si ad dominum ignorantem perveniret res furtiva vel vi possessa, non videatur in potestatem domini reversa, ideo nec si post talem domini possessionem bona fide ementi venierit, usucapio sequitur.

Dig. 47.2.88

Paulus 1 decr.

Creditori actio furti in summam pignoris, non debiti competit. sed ubi debitor ipse subtraxisset pignus, contra probatur, ut in summam pecuniae debitae et usurarum eius furti conveniretur.

Dig. 47.2.89

Paulus l.S. de concurr. act.

Si quis egerit vi bonorum raptorum, etiam furti agere non potest: quod si furti elegerit in duplum agere, potest et vi bonorum raptorum agere sic, ut non excederet quadruplum.

Dig. 47.2.90

Paulus l.S. de poen. paganorum.

Si libertus patrono vel cliens, vel mercennarius ei qui eum conduxit, furtum fecerit, furti actio non nascitur.

Dig. 47.2.91pr.

Iavolenus 9 ex post. lab.

Fullo actione locati de domino liberatus est: negat eum furti recte acturum labeo. item si furti egisset, priusquam ex locato cum eo ageretur et, antequam de furto iudicaretur, locati actione liberatus esset, et fur ab eo absolvi debet. quod si nihil eorum ante accidisset, furem ei condemnari oportere. haec idcirco, quoniam furti eatenus habet actionem, quatenus eius interest.

Dig. 47.2.91.1

Iavolenus 9 ex post. lab.

Nemo opem aut consilium alii praestare potest, qui ipse furti faciendi consilium capere non potest.

Dig. 47.2.92

Labeo 2 pith. a paulo epit.

Si quis, cum sciret quid sibi subripi, non prohibuit, non potest furti agere. paulus. immo contra: nam si quis scit sibi rapi et, quia non potest prohibere, quievit, furti agere potest. at si potuit prohibere nec prohibuit, nihilo minus furti aget: et hoc modo patronus quoque liberto et is, cuius magna verecundia ei, quem in praesentia pudor ad resistendum impedit, furtum facere solet.

Dig. 47.2.93

Ulpianus 38 ad ed.

Meminisse oportebit nunc furti plerumque criminaliter agi et eum qui agit in crimen subscribere, non quasi publicum sit iudicium, sed quia visum est temeritatem agentium etiam extraordinaria animadversione coercendam. non ideo tamen minus, si qui velit, poterit civiliter agere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License