Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 47.4.0. Si is, qui testamento liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem subripuisse aut corrupisse quid dicetur.

Dig. 47.4.1pr.

Ulpianus 38 ad ed.

Si dolo malo eius, qui liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem in bonis, quae eius fuerunt, qui eum liberum esse iusserit, factum esse dicetur, quo minus ex his bonis ad heredem aliquid perveniret: in eum intra annum utilem dupli iudicium datur.

Dig. 47.4.1.1

Ulpianus 38 ad ed.

Haec autem actio, ut labeo scripsit, naturalem potius in se quam civilem habet aequitatem, si quidem civilis deficit actio: sed natura aequum est non esse impunitum eum, qui hac spe audacior factus est, quia neque ut servum se coerceri posse intellegit spe imminentis libertatis, neque ut liberum damnari, quia hereditati furtum fecit, hoc est dominae, dominus autem dominave non possunt habere furti actionem cum servo suo, quamvis postea ad libertatem pervenerit vel alienatus sit, nisi si postea quoque contrectaverit. e re itaque esse praetor putavit calliditatem et protervitatem horum, qui hereditates depopulantur, dupli actione coercere.

Dig. 47.4.1.2

Ulpianus 38 ad ed.

Non alias tenebitur iste libertus, quam si dolo quid dissipasse proponatur. culpa autem neglegentiaque servi post libertatem excusata est, sed culpa dolo proxima dolum repraesentat. proinde si quid damni dedit sine dolo, cessabit ista actio, quamvis alias aquilia tenetur ob hoc, quod damnum qualiterqualiter dederit. habet itaque certum finem ista actio, ut et dolo fecerit iste et post mortem domini et ante aditam hereditatem. ceterum si sine dolo, aut dolo quidem, verum vivo domino, non tenebitur hac actione: quin immo et si post mortem post aditam hereditatem, cessabit actio: nam ubi adita hereditas est, iam quasi liber conveniri potest.

Dig. 47.4.1.3

Ulpianus 38 ad ed.

Quid tamen, si sub condicione accepit libertatem? ecce nondum liber est: sed ut servus potest coerceri: idcirco dicendum est cessare hanc actionem.

Dig. 47.4.1.4

Ulpianus 38 ad ed.

Sed ubi libertas competit continuo, dicendum est posse et debere hanc actionem dari adversus eum, qui pervenit ad libertatem.

Dig. 47.4.1.5

Ulpianus 38 ad ed.

Si servus pure legatus ante aditam hereditatem quid admiserit in hereditate, dicendum est, quia dominium in eo mutatur, huic actioni locum esse.

Dig. 47.4.1.6

Ulpianus 38 ad ed.

Et generaliter dicimus, quo casu in servo dominium vel mutatur vel amittitur vel libertas competit post intervallum modicum aditae hereditatis, eo casu hanc actionem indulgendam.

Dig. 47.4.1.7

Ulpianus 38 ad ed.

Sed si fideicommissaria libertas servo data sit, quidquid in hereditate maleficii admisit, numquid non prius cogatur heres manumittere, quam si satisfecerit? est autem saepissime et a divo marco et ab imperatore nostro cum patre rescriptum non impediri fideicommissariam libertatem, quae pure data est. divus sane marcus rescripsit arbitrum ex continenti dandum, apud quem ratio ponatur: sed hoc rescriptum ad rationem ponendam pertinet actus, quem servus administravit. arbitror igitur et hic posse hanc actionem competere.

Dig. 47.4.1.8

Ulpianus 38 ad ed.

" ante aditam hereditatem" sic accipere debemus " antequam vel ab uno adeatur hereditas": nam ubi vel unus adit, competit libertas.

Dig. 47.4.1.9

Ulpianus 38 ad ed.

Si pupillus heres institutus sit et a substituto eius libertas data medioque tempore quaedam admittantur: si quidem vivo pupillo quid fuerit factum, locum non esse huic actioni: sin vero post mortem, antequam quis pupillo succederet, actionem istam locum habere.

Dig. 47.4.1.10

Ulpianus 38 ad ed.

Haec actio locum habet non tantum in rebus, quae in bonis fuerunt testatoris, sed et si heredis interfuit dolum malum admissum non esse, quo minus ad se perveniret. et ideo scaevola plenius tractat et si eam rem subripuisset servus, quam defunctus pignori acceperat, hanc actionem honorariam locum habere: plenius enim causam bonorum hic accipimus pro utilitate. nam si in locum deficientis furti actionis propter servitutem hanc actionem substituit praetor, verisimile est in omnibus causis eum, in quibus furti agi potuit, substituisse. et in summa probatur hanc actionem et in rebus pigneratis et in rebus alienis bona fide possessis locum habere: idem et de re commodata testatori.

Dig. 47.4.1.11

Ulpianus 38 ad ed.

Item si fructus post mortem testatoris perceptos hic servus, qui libertatem prospicit, contrectaverit, locus erit huic actioni: sed et si partus vel fetus post mortem adgnatos, tantundem erit dicendum.

Dig. 47.4.1.12

Ulpianus 38 ad ed.

Praeterea si impubes post mortem patris quaesierit rei dominium eaque, antequam impuberis hereditas adeatur, subripiatur, locum habere istam actionem dicendum est.

Dig. 47.4.1.13

Ulpianus 38 ad ed.

Sed et in omnibus, quae interfuit heredis non esse aversa, locum habet haec actio.

Dig. 47.4.1.14

Ulpianus 38 ad ed.

Non tantum autem ad sola furta ista actio pertinet, sed etiam ad omnia damna, quaecumque hereditati servus dedit.

Dig. 47.4.1.15

Ulpianus 38 ad ed.

Scaevola ait possessionis furtum fieri: denique si nullus sit possessor, furtum negat fieri: idcirco autem hereditati furtum non fieri, quia possessionem hereditas non habet, quae facti est et animi. sed nec heredis est possessio, antequam possideat, quia hereditas in eum id tantum transfundit, quod est hereditatis, non autem fuit possessio hereditatis.

Dig. 47.4.1.16

Ulpianus 38 ad ed.

Illud verum est, si potest alias heres ad suum pervenire, non esse honorariam hanc actionem tribuendam, cum in id quod intersit condemnatio fiat.

Dig. 47.4.1.17

Ulpianus 38 ad ed.

Praeter hanc actionem esse et vindicationem rei constat, cum haec actio ad similitudinem furti competat.

Dig. 47.4.1.18

Ulpianus 38 ad ed.

Item heredi ceterisque successoribus competere istam actionem dicendum est.

Dig. 47.4.1.19

Ulpianus 38 ad ed.

Si plures servi libertatem acceperunt et dolo malo quid admiserint, singuli convenientur in solidum, hoc est in duplum. et cum ex delicto conveniantur, exemplo furti nullus eorum liberatur, etsi unus conventus praestiterit.

Dig. 47.4.2

Gaius 13 ad ed. provinc.

Si paulo ante, quam statuta libertas optigerit, amoverit aliquid servus aut corruperit, ignorantia domini non introducit hanc actionem: ideoque licet maxime ignoraverit heres a statulibero aut quilibet alius dominus a servo suo amotum aliquid corruptumve esse, non impetrat post libertatem eius ullam actionem, quamvis in pluribus aliis causis iusta ignorantia excusationem mereatur.

Dig. 47.4.3

Ulpianus 13 ad ed.

Labeo putavit sub condicione manumissum res [ rem] amoventem, si cito condicio extitit, hac actione conveniendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License