Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 47.6.0. Si familia furtum fecisse dicetur.

Dig. 47.6.1pr.

Ulpianus 38 ad ed.

Utilissimum id edictum praetor proposuit, quo dominis prospiceret adversus maleficia servorum, videlicet ne, cum plures furtum admittunt, evertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro singulis aestimationem litis offerre cogatur. datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem velit dicere noxios servos, possit omnes dedere, qui participaverunt furtum: enimvero si maluerit aestimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et retineat familiam suam.

Dig. 47.6.1.1

Ulpianus 38 ad ed.

Haec autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et singulorum nomine conveniri potest noxali iudicio, nec una aestimatione, quam homo liber sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam enim spectare debemus, quae habet et voluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicendum est usurum edicti beneficio.

Dig. 47.6.1.2

Ulpianus 38 ad ed.

Si plures servi damnum culpa dederint, aequissimum est eandem facultatem domino dari.

Dig. 47.6.1.3

Ulpianus 38 ad ed.

Cum plures servi eiusdem rei furtum faciunt et unius nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quamdiu priore iudicio potest actor consequi, quantum consequeretur, si liber id furtum fecisset,

Dig. 47.6.2

Iulianus 23 Dig.

Id est et poenae nomine duplum et condictionis simplum.

Dig. 47.6.3pr.

Ulpianus 38 ad ed.

Quotiens tantum praestat dominus, quantum praestaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non adversus ipsum, verum etiam adversus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul fecerant, venierit. idemque et si fuerit manumissus. quod si prius fuerit ablatum a manumisso, tunc dabitur adversus dominum familiae nomine: nec enim potest dici, quod a manumisso praestitum est, quasi a familia esse praestitum. plane si emptor praestiterit, puto denegandam in venditorem actionem: quodammodo enim hoc a venditore praestitum est, ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furto [ furtis] noxaque solutum esse promisit.

Dig. 47.6.3.1

Ulpianus 38 ad ed.

Sed an, si legati servi nomine vel eius, qui donatus est, actum sit cum legatario vel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quaeritur: quod admittendum puto.

Dig. 47.6.3.2

Ulpianus 38 ad ed.

Huius edicti levamentum non tantum ei, qui servos possidens condemnatus praestitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, verum ei quoque, qui idcirco condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret.

Dig. 47.6.4

Iulianus 22 Dig.

Etiam heredibus eius, cui plures eiusdem familiae furtum fecerint, eadem actio competere debet, quae testatori competebat, id est ut omnes non amplius consequantur, quam consequerentur, si id furtum liber fecisset.

Dig. 47.6.5

Marcellus 8 Dig.

Familia communis sciente altero furtum fecit: omnium nomine cum eo qui scit furti agi poterit, cum altero ad eum modum, qui edicto comprehensus est: quod ille praestiterit non totius familiae nomine, ab hoc socio partem consequeretur. et si servus communis alterius iussu damnum dederit, etiam quod praestiterit alter, si modo cum eo quoque ex lege aquilia vel ex duodecim tabulis agi potest, repetat a socio, sicuti cum communi rei nocitum est. si ergo dumtaxat duos habuerim servos communes, cum eo, quo non ignorante factum est, agetur utriusque servi nomine, sed non amplius consequentur a socio, quam si unius nomine praestitisset: quod si cum eo, quo ignorante factum est, agere volet, duplum tantum consequetur. et videamus, an iam in socium alterius servi nomine non sit dandum iudicium, quemadmodum si omnium nomine socius decidisset: nisi forte hoc casu severius a praetore constituendum est nec servorum conscio parcendum est.

Dig. 47.6.6pr.

Scaevola 4 quaest.

Labeo putat, si coheres meus, quod furtum familia cuius fecisset, duplum abstulisset, me non impediri, quo minus dupli agam, eoque modo fraudem edicto fieri esseque iniquum plus heredes nostros ferre, quam ferremus ipsi.

Dig. 47.6.6.1

Scaevola 4 quaest.

Idem, si defunctus minus duplo abstulit, adhuc singulos heredes recte experiri. scaevola respondit: verius puto partes eius heredes persecuturos, sed ut cum eo, quod defunctus abstulit, uterque heres non plus duplo ferat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License