Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 47.9.0. De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Dig. 47.9.1pr.
Ulpianus 56 ad ed.
Praetor ait: " in eum, qui ex incendio ruina naufragio rate nave expugnata quid rapuisse recepisse dolo malo damnive quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. item in servum et in familiam iudicium dabo".
Dig. 47.9.1.1
Ulpianus 56 ad ed.
Huius edicti utilitas evidens et iustissima severitas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus. et quamquam sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte praetor fecit, qui forenses quoque actiones criminibus istis praeposuit.
Dig. 47.9.1.2
Ulpianus 56 ad ed.
" ex incendio" quemadmodum accipimus, utrum ex ipso igne an vero ex eo loco, ubi incendium fit? et melius sic accipietur propter incendium, hoc est propter tumultum incendii vel trepidationem incendii, rapit: quemadmodum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur. proinde si ex adiacentibus praediis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum esse, quia verum est ex incendio rapi.
Dig. 47.9.1.3
Ulpianus 56 ad ed.
Item ruinae appellatio refertus ad id tempus, quo ruina fit, non tantum si ex his quae ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus.
Dig. 47.9.1.4
Ulpianus 56 ad ed.
Si suspicio fuit incendii vel ruinae, incendium vel ruina non fuit, videamus, an hoc edictum locum habeat. et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum est.
Dig. 47.9.1.5
Ulpianus 56 ad ed.
Item ait praetor: " si quid ex naufragio". hic illud quaeritur, utrum, si quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an vero et si alio tempore, hoc est post naufragiumque: nam res ex naufragio etiam hae dicuntur, quae in litore post naufragium iacent. et magis est, ut de eo tempore.
Dig. 47.9.2
Gaius 21 ad ed. provinc.
Et loco,
Dig. 47.9.3pr.
Ulpianus 56 ad ed.
Quo naufragium fit vel factum est, si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum videatur. qui autem rem in litore iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de vehiculo excidit tulit. nec rapere videtur, qui in litore iacentem tollit.
Dig. 47.9.3.1
Ulpianus 56 ad ed.
Deinde ait praetor " rate navi expugnata". expugnare videtur, qui in ipso quasi proelio et pugna adversus navem et ratem aliquid rapit, sive expugnet sive praedonibus expugnantibus rapiat.
Dig. 47.9.3.2
Ulpianus 56 ad ed.
Labeo scribit aequum fuisse, ut, sive de domo sive in villa expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: nec enim minus in mari quam in villa per latrunculos inquietamur vel infestari possumus.
Dig. 47.9.3.3
Ulpianus 56 ad ed.
Non tantum autem qui rapuit, verum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tenetur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores. sed enim additum est " dolo malo", quia non omnis qui recipit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit. quid enim, si ignarus recipit? aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret salvaque faceret ei qui amiserat? utique non debet teneri.
Dig. 47.9.3.4
Ulpianus 56 ad ed.
Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit vel amovit vel damnum dedit vel recepit, hac actione tenetur.
Dig. 47.9.3.5
Ulpianus 56 ad ed.
Aliud esse autem rapi, aliud amoveri palam est, si quidem amoveri aliquid etiam sine vi possit: rapi autem sine vi non potest.
Dig. 47.9.3.6
Ulpianus 56 ad ed.
Qui eiecta nave quid rapuit, hoc edicto tenetur. " eiecta" hoc est quod graeci aiunt ecebrasvy.
Dig. 47.9.3.7
Ulpianus 56 ad ed.
Quod ait praetor de damno dato, ita demum locum habet, si dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum. quemadmodum ergo procedit, quod labeo scribit, si defendendi mei causa vicini aedificium orto incendio dissipaverim, et meo nomine et familiae iudicium in me dandum? cum enim defendendarum mearum aedium causa fecerim, utique dolo careo. puto igitur non esse verum, quod labeo scribit. an tamen lege aquilia agi cum hoc possit? et non puto agendum: nec enim iniuria hoc fecit, qui se tueri voluit, cum alias non posset. et ita celsus scribit.
Dig. 47.9.3.8
Ulpianus 56 ad ed.
Senatus consultum claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio clavos vel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur. item alio senatus consulto cavetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppressi per vim fuissent, ne navi vel ibi periclitantibus opitulentur, legis corneliae, quae de sicariis lata est, poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miserrima naufragorum fortuna rapuissent lucrative fuissent dolo malo, in quantum edicto praetoris actio daretur, tantum et fisco dare debere.
Dig. 47.9.4pr.
Paulus 54 ad ed.
Pedius posse etiam dici ex naufragio rapere, qui, dum naufragium fiat, in illa trepidatione rapiat.
Dig. 47.9.4.1
Paulus 54 ad ed.
Divus antoninus de his, qui praedam ex naufragio diripuissent, ita rescripsit: " quod de naufragiis navis et ratis scripsisti mihi, eo pertinet, ut explores, qua poena adficiendos eos putem, qui diripuisse aliqua ex illo probantur. et facile, ut opinor, constitui potest: nam plurimum interest, peritura collegerint an quae servari possint flagitiose invaserint. ideoque si gravior praeda vi adpetita videbitur, liberos quidem fustibus caesos in triennium relegabis aut, si sordidiores erunt, in opus publicum eiusdem temporis dabis: servos flagellis caesos in metallum damnabis. si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus, servos flagellis caesos dimittere poteris". et omnino ut in ceteris, ita huiusmodi causis ex personarum condicione et rerum qualitate diligenter sunt aestimandae, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa postulabit.
Dig. 47.9.4.2
Paulus 54 ad ed.
Hae actiones heredibus dantur. in heredes eatenus dandae sunt, quatenus ad eos pervenit.
Dig. 47.9.5
Gaius 21 ad ed. provinc.
Si quis ex naufragio vel ex incendio ruinave servatam rem et alio loco positam subtraxerit aut rapuerit, furti scilicet aut alias vi bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intellegebat ex naufragio vel incendio ruinave eam esse. iacentem quoque rem ex naufragio, quae fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant. quod ita verum est, si aliquod tempus post naufragium intercesserit: alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat an ex naufragiis an ex litore. de eo quoque, quod ex rate nave expugnata raptum sit, eandem interpretationem adhibere debemus.
Dig. 47.9.6
Callistratus 1 ed. monit.
Expugnatur navis, cum spoliatur aut mergitur aut dissolvitur aut pertunditur aut funes eius praeciduntur aut vela conscinduntur aut ancorae involantur de mare.
Dig. 47.9.7
Callistratus 2 quaest.
Ne quid ex naufragiis diripiatur vel quis extraneus interveniat colligendis eis, multifariam prospectum est. nam et divus hadrianus edicto praecepit, ut hi, qui iuxta litora maris possident, scirent, si quando navis vel inficta vel fracta intra fines agri cuiusque fuerit, ne naufragia diripiant, in ipsos iudicia praesides his, qui res suas direptas queruntur, reddituros, ut quidquid probaverint ademptum sibi naufragio, id a possessoribus recipiant. de his autem, quos diripuisse probatum sit, praesidem ut de latronibus gravem sententiam dicere. ut facilior sit probatio huiusmodi admissi, permisit his et quidquid passos se huiusmodi queruntur, adire praefectos et ad eum testari reosque petere, ut pro modo culpae vel vincti vel sub fideiussoribus ad praesidem remittantur. a domino quoque possessionis, in qua id admissum dicatur, satis accipi, ne cognitioni desit, praecipitur. sed nec intervenire naufragiis colligendis aut militem aut privatum aut libertum servumve principis placere sibi ait senatus.
Dig. 47.9.8
Nerva 2 resp.
Ratis vi fluminis in agrum meum delatae non aliter potestatem tibi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cavisses.
Dig. 47.9.9
Gaius 4 ad l. xii tab.
Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum conbusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit. si vero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur aut, si minus idoneus sit, levius castigatur. appellatione autem aedium omnes species aedificii continentur.
Dig. 47.9.10
Ulpianus 1 opin.
Ne piscatores nocte lumine ostenso fallant navigantes, quasi in portum aliquem delaturi, eoque modo in periculum naves et qui in eis sunt deducant sibique execrandam praedam parent, praesidis provinciae religiosa constantia efficiat.
Dig. 47.9.11
Marcianus 14 inst.
Si fortuito incendium factum sit, venia indiget, nisi tam lata culpa fuit, ut luxuria aut dolo sit proxima.
Dig. 47.9.12pr.
Ulpianus 8 de off. procons.
Licere unicuique naufragium suum impune colligere constat: idque imperator antoninus cum divo patre suo rescripsit.
Dig. 47.9.12.1
Ulpianus 8 de off. procons.
Qui data opera in civitate incendium fecerint, si humiliore loco sint, bestiis obici solent: si in aliquo gradu id fecerint, capite puniuntur aut certe in insulam deportantur.