Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 48.17.0. De requirendis vel absentibus damnandis.

Dig. 48.17.1pr.

Marcianus 2 publ.

Divi severi et antonini magni rescriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur.

Dig. 48.17.1.1

Marcianus 2 publ.

Si autem gravius quis puniatur, puta in opus metalli vel similem poenam sive capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui praestet.

Dig. 48.17.1.2

Marcianus 2 publ.

Praesides autem provinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotaverint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere eis quod adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos.

Dig. 48.17.1.3

Marcianus 2 publ.

Et ex hoc annus computatur ad se purgandos.

Dig. 48.17.1.4

Marcianus 2 publ.

Sed et papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si provinciae praesidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco vindicentur. nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad successores transmittuntur.

Dig. 48.17.2pr.

Macer 2 publ.

Anni spatium ad occupanda bona eius, qui requirendus adnotatus est, pertinet.

Dig. 48.17.2.1

Macer 2 publ.

Sed si per viginti annos fiscus bona non occupaverit, postea praescriptione vel ab ipso reo vel ab heredibus eius submovebitur:

Dig. 48.17.3

Marcianus 2 de publ. iudic.

Quamcumque enim quaestionem apud fiscum, si non alia sit propria praescriptio, viginti annorum silentio praescribi divi principes voluerunt.

Dig. 48.17.4pr.

Macer 2 de publ. iudic.

Annus exinde computandus est, ex quo ea adnotatio quae vel edicto vel litteris ad magistratus factis publice innotuit.

Dig. 48.17.4.1

Macer 2 de publ. iudic.

Ergo et viginti annorum tempus exinde fisco numeratur, ex quo adnotatio publice innotuit.

Dig. 48.17.4.2

Macer 2 de publ. iudic.

In summa sciendum est nulla temporis praescriptione causae defensione summoveri eum, qui requirendus adnotatus est.

Dig. 48.17.5pr.

Modestinus 12 pand.

Mandatis cavetur intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgaverint, integram rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post annum bona in fiscum coguntur.

Dig. 48.17.5.1

Modestinus 12 pand.

Et intra annum medio tempore moventia si qua sunt, ne aut mora deteriora fiant aut aliquo modo intereant, venire debere pretiumque eorum in deposito esse, divi severus et antoninus sanxerunt.

Dig. 48.17.5.2

Modestinus 12 pand.

Sed et divus traianus inter moventia fructus quoque haberi rescripsit.

Dig. 48.17.5.3

Modestinus 12 pand.

Curandum est autem, ne quid ei qui profugit medio tempore a debitoribus eius solvatur, ne per hoc fuga eius instruatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License