Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 48.20.0. De bonis damnatorum.
Dig. 48.20.1pr.
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Damnatione bona publicantur, cum aut vita adimitur aut civitas, aut servilis condicio irrogatur.
Dig. 48.20.1.1
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Etiam si qui ante concepti et post damnationem nati sunt, portiones ex bonis patrum damnatorum accipiunt.
Dig. 48.20.1.2
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Liberis autem ita demum portio tribuitur, si iustis nuptiis nati sint.
Dig. 48.20.1.3
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Liberis eius, cui pars dimidia dumtaxat bonorum ablata est, partes non dantur: idque et divi fratres rescripserunt.
Dig. 48.20.2
Callistratus 6 de cogn.
Non ut quis in carcerem ductus est, spoliari eum oportet, sed post condemnationem: idque divus hadrianus rescripsit.
Dig. 48.20.3
Ulpianus 33 ad ed.
Quinque legibus damnatae mulieri dos publicatur: maiestatis, vis publicae, parricidii, venefici, de sicariis:
Dig. 48.20.4
Papinianus 2 de adult.
Et omnes omnino maritus salvas actiones contra fiscum habet.
Dig. 48.20.5pr.
Ulpianus 33 ad ed.
Sed si alia lege capitis punita sit, quae lex dotem non publicat, quia prius serva poenae efficitur, verum est dotem mariti lucro cedere, quasi mortua sit.
Dig. 48.20.5.1
Ulpianus 33 ad ed.
Quod si deportata sit filia familias, Marcellus ait, quae sententia et vera est, non utique deportatione dissolvi matrimonium: nam cum libera mulier remaneat, nihil prohibet et virum mariti affectionem et mulierem uxoris animum retinere. si igitur eo animo mulier fuerit, ut discedere a marito velit, ait Marcellus tunc patrem de dote acturum. sed si mater familias sit et interim constante matrimonio fuerit deportata, dotem penes maritum remanere: postea vero dissoluto matrimonio posse eam agere, quasi humanitatis intuitu hodie nata actione.
Dig. 48.20.6
Ulpianus 10 de off. procons.
Divus hadrianus aquilio braduae ita rescripsit: " panniculariae causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine apparet. non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi vindicare debebit: sed vestem qua is fuerit indutus, aut nummulos in ventralem, quos victus sui causa in promptu habuerit, aut leves anulos, id est quae rem non excedit aureorum quinque. alioquin si quis damnatus digito habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii vel si quod chirographum magnae pecuniae in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur". pannicularia sunt ea, quae in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit. ita neque speculatores ultro sibi vindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent praesides vertere, sed nec pati optiones sive commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea servari, quae iure praesidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, vel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari venientes ad se vel legationis vel alterius rei causa. plerumque etiam inde conrasas pecunias praesides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiae diligentiae est, cum sufficiat, si quis non in usus proprios verterit, sed ad utilitatem officii patiatur deservire.
Dig. 48.20.7pr.
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Cum ratio naturalis quasi lex quaedam tacita liberis parentium hereditatem addiceret, velut ad debitam successionem eos vocando ( propter quod et in iure civili suorum heredum nomen eis indictum est ac ne iudicio quidem parentis nisi meritis de causis summoveri ab ea successione possunt): aequissimum existimatum est eo quoque casu, quo propter poenam parentis aufert bona damnatio, rationem haberi liberorum, ne alieno admisso graviorem poenam luerent, quos nulla contingeret culpa, interdum in summam egestatem devoluti. quod cum aliqua moderatione definiri placuit, ut qui ad universitatem venturi erant iure successionis, ex ea portiones concessas haberent.
Dig. 48.20.7.1
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Si in libertinum animadversum erit, patrono eius id, quod in bonis illius habiturus esset, si is in quem animadversum est sua morte decessisset, eripiendum non erit: reliqua pars bonorum, quae ad manumissorem non pertinebit, fisco erit vindicanda.
Dig. 48.20.7.2
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Ex bonis damnatorum portiones adoptivis liberis, si non fraudis causa facta est adoptio, non minus quam naturalibus concedi aequum est. fraudis autem causa adoptio facta videtur, etiamsi non in reatu, sed desperatione rerum per conscientiam, metu imminentis accusationis quis adoptet in hoc, ut ex bonis, quae se amissurum cogitat, portio detrahatur.
Dig. 48.20.7.3
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Si plures filios damnatus habeat, feruntur exempla, per quae pluribus liberis omnia bona damnati concessa sunt. sed et divus hadrianus in hac sententia rescripsit: " favorabilem apud me causam liberorum albini filiorum numerus facit, cum ampliari imperium hominum adiectione potius quam pecuniarum copia malim: ideoque illis paterna sua concedi volo, quae manifestabunt tot possessores, etiamsi acceperint universa".
Dig. 48.20.7.4
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Praeterea ex his, quae per flagitium damnatus adquisiit, portiones liberorum non augentur: veluti si cognatum suum interemi curaverit et eius hereditatem adiit vel bonorum possessionem accepit: nam ita divus pius rescripsit. cui consequenter illud idem princeps constituit, cum filia familias veneno necasse convinceretur eum, a quo heres instituta erat: quamvis iussu patris, cuius in potestate erat, hereditatem eam adiisset, tamen fisco eam vindicandam esse.
Dig. 48.20.7.5
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Quae post condemnationem adquisiit is cuius bona publicata sunt, si relegatus est, ad heredes scriptos ab eo vel ab intestato venientes pertinent: nam in insulam relegatus testamenti factionem habet ut reliqua quoque iura. quod si deportatus est, quoniam, quia civitatem amittit, heredem habere non potest, etiam postea adquisita fiscus capit.
Dig. 48.20.8pr.
Macer libro de publ. iudic.
Liberis quoque patronorum integrum ius patronatus servatur in bonis paterni liberti publicatis. si eius liberti extat patroni filius, fisco locus non est in parte filii patroni.
Dig. 48.20.8.1
Macer libro de publ. iudic.
Si patroni filius excluditur propter liberos quos habet libertus, satius est dicere fisco locum non esse, quoniam patroni filium excludunt liberi liberti, ipse autem fiscum repellit.
Dig. 48.20.8.2
Macer libro de publ. iudic.
Patroni filius etiamsi bonorum possessionem non petat, haud dubie excludit fiscum in parte sibi debita ex bonis liberti paterni.
Dig. 48.20.8.3
Macer libro de publ. iudic.
Relegati bona per sententiam specialem publicari poterunt, nec tamen iura adversus libertos ei auferuntur nisi principis iussu.
Dig. 48.20.8.4
Macer libro de publ. iudic.
Si condemnatur pater, qui dotem pro filia dedit, fisco in eam dotem ius non est, etiamsi postea in matrimonio filia moriatur,
Dig. 48.20.9
Callistratus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . nisi probabitur patrem metu condemnationis liberis prospexisse.
Dig. 48.20.10pr.
Macer libro de publ. iudic.
Etiam si pater, cum pro filia dotem promisisset, condemnatur, vir eam ex bonis eius a fisco petit.
Dig. 48.20.10.1
Macer libro de publ. iudic.
Si post solutum matrimonium filiae pater condemnatur, si quidem postquam filia ei consensit de dote repetenda, fiscus a marito eam repetit: si antequam consentiret ei, condemnatus est, ipsa repetitionem habet.
Dig. 48.20.11pr.
Marcianus libro de publ. iudic.
Si quis damnatus appellaverit et pendente appellatione decesserit, bona eius non publicantur: nam ita posterius quoque testamentum eius ratum est. idem est et si appellatio non recepta est.
Dig. 48.20.11.1
Marcianus libro de publ. iudic.
Qui reus est non maiestatis, bona administrare potest et pecuniam credere debitamque sibi recipere, si bona fide debitores ei solvunt: in fraudem autem quae alienavit, post condemnationem revocantur.