Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 48.23.0. De sententiam passis et restitutis.
Dig. 48.23.1pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Ad successionem liberti patronus deportatus et restitutus admittitur.
Dig. 48.23.1.1
Ulpianus 38 ad ed.
Sed si in metallum damnatus restituatur, numquid servitus poenae extinguat ius patronatus etiam post restitutionem? et magis est, ut non extinguat servitus ius patronatus.
Dig. 48.23.2
Ulpianus 5 opin.
Si deportatus restitutus dignitatem quidem indulgentia principis reciperavit, in sua autem omnia bona non est restitutus, nec a creditoribus nec publico nomine conveniri potest. sed cum ei facultas oblata esset a principe bona quoque sua reciperandi, maluerit ea derelinquere, actionibus exuere se, quibus ante sententiam subiectus fuerat, non poterit.
Dig. 48.23.3
Papinianus 16 resp.
In insulam deportati bona fiscus poena remissa retinuit: creditores ex ante gesto non habere cum eo qui debitor quondam fuit actiones constitit. quod si bona cum dignitatis restitutione concessa reciperaverit, utiles actiones necessariae non erunt, cum et directae competunt.
Dig. 48.23.4
Paulus 17 quaest.
In metallum damnata mulier eum quem prius conceperat edidit, deinde a principe restituta est. humanius dicetur etiam cognationis iura huic restituta videri.