Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 48.24.0. De cadaveribus punitorum.

Dig. 48.24.1

Ulpianus 9 de off. procons.

Corpora eorum qui capite damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se observasse etiam divus augustus libro decimo de vita sua scribit. hodie autem eorum, in quos animadvertitur, corpora non aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, maxime maiestatis causa damnatorum. eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint.

Dig. 48.24.2

Marcianus 2 publ.

Si quis in insulam deportatus vel relegatus fuerit, poena etiam post mortem manet, nec licet eum inde transferre aliubi et sepelire inconsulto principe: ut saepissime severus et antoninus rescripserunt et multis petentibus hoc ipsum indulserunt.

Dig. 48.24.3

Paulus 1 sent.

Corpora animadversorum quibuslibet petentibus ad sepulturam danda sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License