Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 49.17.0. De castrensi peculio.
Dig. 49.17.1
Ulpianus 14 ad ed.
Filii familias militis si peculium apud patrem remansit sine testamento filio defuncto, pater ipsi heres non fit, sed tamen heres is fiet, quibus filius fuit.
Dig. 49.17.2
Ulpianus 67 ad ed.
Si filius familias miles decesserit, si quidem intestatus, bona eius non quasi hereditas, sed quasi peculium patri deferuntur: si autem testamento facto, hic pro hereditate habetur castrense peculium.
Dig. 49.17.3
Ulpianus 8 ad l. iul. et pap.
Si mulier filio viri militi ad castrenses vel militares forte res comparandas reliquerit pecuniam, utique castrense peculio ea quae comparantur adnumerari incipiunt.
Dig. 49.17.4pr.
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
Miles praecipua habere debet, quae tulit secum in castra concedente patre.
Dig. 49.17.4.1
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
Actionem persecutionemque castrensium rerum semper filius etiam invito patre habet.
Dig. 49.17.4.2
Tertullianus l.S. de castr. pecul.
Si pater familias militiae tempore vel post missionem adrogandum se praebuerit, videndum erit, ne huic quoque permissa intellegatur earum rerum administratio, quas ante adrogationem in castris adquisierit, quamvis constitutiones principales de his loquantur, qui ab initio cum essent filii familias militaverint. quod admittendum est.
Dig. 49.17.5
Ulpianus 6 ad sab.
Miles filius familias a commilitone vel ab eo, quem per militiam cognovit, heres institutus et citra iussum patris suo arbitrio recte pro herede geret.
Dig. 49.17.6
Ulpianus 32 ad sab.
Si militi filio familias uxor servum manumittendi causa donaverit, an suum libertum fecerit, videamus, quia peculiares et servos et libertos potuit habere. et magis est, ut hoc castrensi peculio non adnumeretur, quia uxor ei non propter militiam nota esset. plane si mihi proponas ad castra eunti marito uxorem servos donasse, ut manumittat et habiles ad militiam libertos habeat, potest dici sua voluntate sine patris permissu manumittentem ad libertatem perducere.
Dig. 49.17.7
Ulpianus 33 ad ed.
Si castrense peculium maritus habeat, in quantum facere potest condemnabitur, quia etiam non castrensibus creditoribus ex eo peculio magis est eum cogi respondere.
Dig. 49.17.8
Ulpianus 45 ad ed.
Si forte uxor vel cognatus vel quis alius non ex castris notus filio familias donaverit quid vel legaverit et expresserit nominatim, ut in castrensi peculio habeat: an possit castrensi peculio adgregari? et non puto: veritatem enim spectamus, an vero castrensis notitia vel affectio fuit, non quod quis finxit.
Dig. 49.17.9
Ulpianus 4 disp.
Proponebatur filius familias miles testamento facto extraneum heredem scripsisse, patre deinde superstite decessisse, pater deliberante herede instituto et ipse diem functus, deinde heres institutus repudiasse hereditatem. quaerebatur, ad quem castrense peculium pertineret. dicebam castrense peculium filii familias, si quidem testatus decessit, quasi hereditatem deferri heredi scripto, sive extraneum scripsit heredem sive patrem. sed cum nihil de peculio decernit filius, non nunc obvenisse patri, sed non esse ab eo profectum creditur. denique si servo filii castrensi libertatem pater adscripserit moxque filius vivo patre defunctus sit, non impeditur libertas, cum, si filius patri supervixerit, impediatur libertas. unde Marcellus putat necessarium quoque heredem servum filii peculiarem patri existere posse, si filio pater supervixerit. idem referebam et si rem peculiarem filii pater legaverit: nam eodem casu, quo libertatem competere diximus, legatum quoque vel debebitur vel impedietur. quibus ita praemissis et in proposito dicebam, cum heres non adiit hereditatem, retro peculium patris bonis accessisse: unde posse dici etiam aucta patris bona per hanc repudiationem. nec est novum, ut ex postfacto aliquis successorem habuisse videatur. nam et si filius eius, qui ab hostibus captus est, decesserit patre captivo vivo, si quidem pater regrederetur, quasi filius familias peculium haberet: enimvero si ibidem pater decesserit, quasi pater familias legitimum habebit successorem, et retro habuisse creditor eius successor ea quoque, quae medio tempore filius iste quaesiit, nec heredi patris, sed ipsi filio quaesita videbuntur.
Dig. 49.17.10
Marcellus not. ad pomp. l.S. reg.
Constat nec patribus aliquid ex castrensibus bonis filiorum deberi.
Dig. 49.17.11
Macer 2 de re milit.
Castrense peculium est, quod a parentibus vel cognatis in militia agenti donatum est vel quod ipse filius familias in militia adquisiit, quod, nisi militaret, adquisiturus non fuisset. nam quod erat et sine militia adquisiturus, id peculium eius castrense non est.
Dig. 49.17.12
Papinianus 14 quaest.
Pater, qui dat in adoptionem filium militem, peculium ei auferre non potest, quod semel iure militiae filius tenuit. qua ratione nec emancipando filium peculium ei aufert, quod nec in familia retento potest auferre.
Dig. 49.17.13
Papinianus 16 quaest.
Divus hadrianus rescripsit in eo, quem militantem uxor heredem instituerat filium, extitisse heredem et ab eo servos hereditarios manumissos proprios eius libertos fieri.
Dig. 49.17.14pr.
Papinianus 27 quaest.
Filius familias miles si captus apud hostes vita fungatur, lex cornelia subveniet scriptis heredibus: quibus cessantibus iure pristino peculium pater habebit.
Dig. 49.17.14.1
Papinianus 27 quaest.
Proxima species videtur, ut scriptis heredibus deliberantibus, quod servus interim stipulatus est vel ab alio sibi traditum accepit, quod quidem ad patris personam attinet, si forte peculium apud eum resederit, nullius momenti videatur, cum in illo tempore non fuerit servus patris: quod autem ad scriptos heredes, in suspenso fuisse traditio itemque stipulatio intellegatur: ut enim hereditarius fuisse credatur, post aditam fit hereditatem. sed paterna verecundia nos movet, quatenus et in illa specie, ubi iure pristino apud patrem peculium remanet, etiam adquisitio stipulationis vel rei traditae per servum fiat.
Dig. 49.17.14.2
Papinianus 27 quaest.
Legatum, quod ei servo relictum est, quamvis tunc propter incertum nulli sit adquisitum, omisso testamento patri tunc primum per servum adquiretur, cum, si fuisset exemplo hereditatis peculio adquisitum, ius patris hodie non consideraretur.
Dig. 49.17.15pr.
Papinianus 35 quaest.
Pater militi filio reverso quod donat, castrensis peculii non facit, sed alterius peculii, perinde ac si filius numquam militasset.
Dig. 49.17.15.1
Papinianus 35 quaest.
Si stipulanti filio spondeat, si quidem ex causa peculii castrensis, tenebit stipulatio: ceterum ex qualibet alia causa non tenebit.
Dig. 49.17.15.2
Papinianus 35 quaest.
Si pater a filio stipulatur, eadem distinctio servabitur.
Dig. 49.17.15.3
Papinianus 35 quaest.
Servus peculii, quod ad filium spectat, ab extero si stipuletur aut per traditionem accipiat, sine distinctione causarum res ad filium pertinebit: non enim ut filius duplex ius sustinet patris et filii familias, ita servus, qui peculii castrensis est quique nullo iure, quamdiu filius vivit, patri subiectus est, aliquid adquirere simpliciter stipulando vel accipiendo patri potest. quae ratio suadet, ut, si ab ipso patre servus, qui ad filium pertinet, stipuletur ex quacumque causa vel traditum accipiat, sic adquiratur filio res et stipulatio, quemadmodum si exter promisisset, quoniam persona stipulantis et accipientis ea est, ut sine differentia causarum quod per eum agitur emolumentum filii spectet.
Dig. 49.17.15.4
Papinianus 35 quaest.
Si servi pater usum fructum amiserit, cuius proprietatem in castrensi peculio filius habebat, plenam proprietatem habebit filius.
Dig. 49.17.16pr.
Papinianus 19 resp.
Dotem filio familias datam vel promissam in peculio castrensi non esse respondi. nec ea res contraria videbitur ei, quod divi hadriani temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in castrense peculium habuisse. nam hereditas adventicio iure quaeritur, dos autem matrimonio cohaerens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in avi familia, confertur.
Dig. 49.17.16.1
Papinianus 19 resp.
Hereditatem castrensi peculio non videri quaesitam respondi, quam frater patruelis in alia provincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militavit, reliquit: sanguinis etenim ratio, non militiae causa meritum hereditatis accipiendae praebuerat.
Dig. 49.17.17pr.
Papinianus 2 def.
Pater, qui castrense peculium intestati filii retinebit, aes alienum intra modum eius et annum utilem iure praetorio solvere cogitur: idem, si testamento scriptus heres extiterit, perpetuo civiliter ut heres convenietur.
Dig. 49.17.17.1
Papinianus 2 def.
Pater a filio milite vel qui militavit heres institutus testamenti causam omisit et castrense peculium possidet: legitimi heredis exemplo cogetur ad finem peculii perpetuo legata praestare. quod si filius post annum quam militare desierat iure communi testamento facto vita decessit, ratione falcidiae retinebitur quarta. ceterum si testamenti causam pater omisit, cum peculium creditoribus solvendo non esset, nihil dolo videbitur fecisse, quamvis temporis incurrat compendium.
Dig. 49.17.18pr.
Maecenatus 1 fideic.
Ex castrensi peculio servus a patre heres institui potest et filium necessarium heredem patri facit.
Dig. 49.17.18.1
Maecenatus 1 fideic.
Et in summa ea res hi actus patris, qui ad praesens alienationem alicuius iuris de castrensi peculio praestant, impediuntur: hi vero, qui non statim quidem, sed postea efficere solent, eo tempore animadvertentur, quo habere effectum consuerunt, ut, si sit filius, cui auferatur, nihil agatur, si ante decesserit, actus patris non impediatur.
Dig. 49.17.18.2
Maecenatus 1 fideic.
Itaque negabimus patrem filio salvo communi dividundo agentem proprietatem alienaturum, exemplo dotalis praedii. sed nec si socius ultro cum eo agat, quicquam agetur, veluti si cum eo ageret, cui bonis interdictum est.
Dig. 49.17.18.3
Maecenatus 1 fideic.
Servos ex eo peculio usu fructu, item praedia tam usu fructu quam ceteris servitutibus pater liberare poterit: sed et servitutes his adquirere. id enim et eum, cui bonis interdictum est, verum est consequi posse. neque autem servis ex eo peculio neque praediis usum fructum vel servitutem imponere pater potest.
Dig. 49.17.18.4
Maecenatus 1 fideic.
Si quando ex eo peculio filius rem alienam bona fide tenebit, an pater eius in rem vel ad exhibendum actionem pati debeat, ut ceterorum nomine, quaeritur. sed verius est, cum hoc peculium a patris bonis separetur, defensionis necessitatem patri non imponendam.
Dig. 49.17.18.5
Maecenatus 1 fideic.
Sed nec cogendus est pater aes alienum, quod filius peculii nomine, quod in castris adquisiit, fecisse dicetur, de peculio actionem pati: et, si sponte patiatur, ut quilibet defensor satisdato filium in solidum, non peculio tenus defendere debet. sed et eius filii nomine non aliter movere actiones potest, quam si satis dederit eum ratam rem habiturum.
Dig. 49.17.19pr.
Tryphonus 18 disp.
De hereditate ab adgnato commilitone data scaevola noster dubitabat, quia potuit et ante notus et amicus dare, potuit et non dare, nisi commilitium caritatem auxisset. nobis ita videtur, si ante commilitium factum sit testamentum, non esse peculii castrensis eam hereditatem, si postea, contra.
Dig. 49.17.19.1
Tryphonus 18 disp.
Sed si servus peculii castrensis a quocumque sit heres scriptus, iussu militis adire debebit hereditatem eaque fiet bonorum castrensis peculii.
Dig. 49.17.19.2
Tryphonus 18 disp.
Filius familias paganus de peculio castrensi fecit testamentum et, dum ignorat patri se suum heredem extitisse, decessit. non potest videri pro castrensibus bonis testatus, pro paternis intestatus decessisse, quamvis id in milite etiamnunc rescriptum sit, quia miles ab initio pro parte testatus, pro parte intestatus potuerat mori, quod ius iste non habuerit, non magis quam sine observatione legum facere testamentum. necessario ergo castrensis peculii heres scriptus universa bona habebit, perinde ac si pauperrimus facto testamento decessisset ignorans se locupletatum per servos alio loco agentes.
Dig. 49.17.19.3
Tryphonus 18 disp.
Pater peculii castrensis filii servum testamento liberum esse iussit: intestato defuncto filio familias, mox patre quaeritur, an libertas servo competat. occurrebat enim non posse dominium apud duos pro solido fuisse: denique filium posse manumittere talis peculii servum hadrianus constituit: et si testamento tam filii quam patris idem servus accepisset libertatem et utrique pariter decessissent, non dubitaretur ex testamento filii liberum eum esse. sed in superiore casu pro libertate a patre data illa dici possunt, numquid, quoad utatur iure concesso filius in castrensi peculio, eousque ius patris cessaverit, quod si intestatus decesserit filius, postliminii cuiusdam similitudine pater antiquo iure habeat peculium retroque videatur habuisse rerum dominia.
Dig. 49.17.19.4
Tryphonus 18 disp.
Non tamen ut heres vivo filio vindictam servo imposuit, dicatur eum post mortem intestati filii ex illa manumissione liberum factum esse.
Dig. 49.17.19.5
Tryphonus 18 disp.
Quid autem, si testamentum fecerit filius et non sit eius adita hereditas? non tam facile est dicere continuatum patri post mortem filii rerum peculii dominium, cum medium tempus, quo deliberant instituti heredes, imaginem successioni praestiterit. alioquin et si adita sit ab instituto hereditas filii, dicetur a patre ad eum transisse proprietatem, quod absurdum est. si in pendenti, ut in aliis, et in hac specie habeamus dominia, ut ex facto retro fuisse aut non fuisse patris credamus? secundum quod difficile erit expedire, si, dum deliberant heredes, dies cesserit legati servo dati istius peculii testamento eius, ex quo pater nihil capere potuisset, an id ad ipsum pertineat, cum utique ad heredem filii pertineret. facilior tamen de libertate servi deliberatio est in specie, in qua intestatus filius decessisse proponitur. non est ergo ratio respondendi competere libertatem eo tempore datam, quo non fuit in dominio patris? favorabilem tamen sententiam contrariam in utroque casu non negamus.
Dig. 49.17.20
Paulus l.S. ad reg. caton.
Sed si ponas filium testamentum fecisse et patrem heredem instituisse: cum utique pater testamento suo servo filii libertatem dedisset, qui ad eum ex testamento filii pertinere coeperit, videndum est, numquid ei comparari debeat, qui, cum manumitteretur, alienus erat, deinde postea adquisitus est. sed favorabile est libertatem a patre relictam admittere: et ab initio patris esse eum videri ex hoc, quod postea contigit, ostenditur.