Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 50.10.0. De operibus publicis.
Dig. 50.10.1pr.
Ulpianus 2 opin.
Curator operum creatus praescriptione motus ab excusatione perferenda sicuti cessationis nomine, in qua quoad vivit moratus est, heredes suos obligatos reliquit, ita temporis, quod post mortem eius cessit, nullo onere eos obstrinxit.
Dig. 50.10.1.1
Ulpianus 2 opin.
Curam operis aquae ductus in alio iam munere constitutus postea susceperat. praepostere visus est petere exonerari priore utrisque iam implicitus, quando, si alterum tantum sustinere eum oportuisse, ante probabilius impetrasset propter prius munus a sequenti excusationem.
Dig. 50.10.2pr.
Ulpianus 3 opin.
Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos interim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per invidiam non prohibetur.
Dig. 50.10.2.1
Ulpianus 3 opin.
Curatores operum cum redemptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit. quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis provinciae est.
Dig. 50.10.2.2
Ulpianus 3 opin.
Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et propterea revocentur similes civium in patrias liberalitates, praeses provinciae auctoritatem suam interponat.
Dig. 50.10.3pr.
Macer 2 de off. praesid.
Opus novum privato etiam sine principis auctoritate facere licet, praeterquam si ad aemulationem alterius civitatis pertineat vel materiam seditionis praebeat vel circum theatrum vel amphitheatrum sit.
Dig. 50.10.3.1
Macer 2 de off. praesid.
Publico vero sumptu opus novum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur.
Dig. 50.10.3.2
Macer 2 de off. praesid.
Inscribi autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum sit, non licet.
Dig. 50.10.4
Modestinus 11 pand.
Nec praesidis quidem nomen licebit superscribere.
Dig. 50.10.5pr.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Si legatum vel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto divi pii ita continetur. "si quidem dies non sit ab his, qui statuas vel imagines ponendas legaverunt, praefinitus, a praeside provinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leviores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant. si vero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non invenire se statuas dixerint aut loco controversiam fecerint: semisses protinus pendant".
Dig. 50.10.5.1
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Fines publicos a privatis detineri non oportet. curabit igitur praeses provinciae, si qui publici sunt, a privatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica vel aedificia in usus privatorum invenerit, aestimare, utrumne vindicanda in publicum sint an vectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi.
Dig. 50.10.6
Modestinus 11 pand.
De operibus, quae in muris vel portis vel rebus publicis fiunt, aut si muri exstruantur, divus marcus rescripsit praesidem aditum consulere principem debere.
Dig. 50.10.7pr.
Callistratus 2 de cogn.
Pecuniam, quae in opera nova legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt convertendam, quam ad inchoandum opus erogandam divus pius rescripsit: scilicet si satis operum civitas habeat et non facile ad reficienda ea pecunia inveniatur.
Dig. 50.10.7.1
Callistratus 2 de cogn.
Si quis opus ab alio factum adornare marmoribus vel alio quo modo ex voluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis proprii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere senatus censuit. quod si privati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cavetur, ut quantam summam contulerint in id opus, inscribant.