Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 50.16.0. De verborum significatione.
Dig. 50.16.1
Ulpianus 1 ad ed.
Verbum hoc "si quis" tam masculos quam feminas complectitur.
Dig. 50.16.2pr.
Paulus 1 ad ed.
"urbis" appellatio muris, "romae" autem continentibus aedificiis finitur, quod latius patet.
Dig. 50.16.2.1
Paulus 1 ad ed.
"cuiusque diei maior pars" est horarum septem primarum diei, non supremarum.
Dig. 50.16.3pr.
Ulpianus 2 ad ed.
"itinere faciendo viginti milia passuum in dies singulos peragenda" sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam viginti milia supersint, integrum diem occupent. veluti viginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non conveniat.
Dig. 50.16.3.1
Ulpianus 2 ad ed.
Eius, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, quia servus decessit.
Dig. 50.16.4
Paulus 1 ad ed.
"nominis" appellatione rem significari proculus ait.
Dig. 50.16.5pr.
Paulus 2 ad ed.
"rei" appellatio latior est quam "pecuniae", quia etiam ea, quae extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniae significatio ad ea referatur, quae in patrimonio sunt.
Dig. 50.16.5.1
Paulus 2 ad ed.
"opere locato conducto": his verbis labeo significari ait id opus, quod graeci apotelesma vocant, non ergon, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum.
Dig. 50.16.6pr.
Ulpianus 3 ad ed.
"nominis" et "rei" appellatio ad omnem contractum et obligationem pertinet.
Dig. 50.16.6.1
Ulpianus 3 ad ed.
Verbum "ex legibus" sic accipiendum est: tam ex legum sententia quam ex verbis.
Dig. 50.16.7
Paulus 2 ad ed.
"sponsio" appellatur non solum quae per sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque.
Dig. 50.16.8pr.
Paulus 3 ad ed.
Verbum "oportebit" tam praesens quam futurum tempus significat.
Dig. 50.16.8.1
Paulus 3 ad ed.
"actionis" verbo non continetur exceptio.
Dig. 50.16.9
Ulpianus 5 ad ed.
Marcellus apud iulianum notat verbo "perisse" et scissum et fractum contineri et vi raptum.
Dig. 50.16.10
Ulpianus 6 ad ed.
"creditores" accipiendos esse constat eos, quibus debetur ex quacumque actione vel persecutione, vel iure civili sine ulla exceptionis perpetuae remotione vel honorario vel extraordinario, sive pure sive in diem vel sub condicione. quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. sed si non sit mutua pecunia, sed contractus, creditores accipiuntur:
Dig. 50.16.11
Gaius 1 ad ed. provinc.
"creditorum appellatione non hi tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur:
Dig. 50.16.12pr.
Ulpianus 6 ad ed.
Ut si cui ex empto vel ex locato vel ex alio ullo debetur. sed et si ex delicto debeatur, mihi videtur posse creditoris loco accipi. quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, postea esse.
Dig. 50.16.12.1
Ulpianus 6 ad ed.
Minus solvit, qui tardius solvit: nam et tempore minus solvitur.
Dig. 50.16.13pr.
Ulpianus 7 ad ed.
"mulieris" appellatione etiam virgo viripotens continetur.
Dig. 50.16.13.1
Ulpianus 7 ad ed.
Res "abesse" videntur ( ut sabinus ait et pedius probat) etiam hae, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint vel transfiguratae, videri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re.
Dig. 50.16.13.2
Ulpianus 7 ad ed.
"desinere" autem "abesse" res tunc videtur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem possimus.
Dig. 50.16.13.3
Ulpianus 7 ad ed.
Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quae in rebus humanis non est.
Dig. 50.16.14pr.
Paulus 7 ad ed.
Labeo et sabinus existimant, si vestimentum scissum reddatur vel res corrupta reddita sit, veluti scyphi collisi aut tabula rasa pictura, videri rem "abesse", quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum. item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia videtur res ei abesse, cui pretium abest.
Dig. 50.16.14.1
Paulus 7 ad ed.
"rem amisisse" videtur, qui adversus nullum eius persequendae actionem habet.
Dig. 50.16.15
Ulpianus 10 ad ed.
Bona civitatis abusive "publica" dicta sunt: sola enim ea publica sunt, quae populi romani sunt.
Dig. 50.16.16
Gaius 3 ad ed. provinc.
Eum qui vectigal populi romani conductum habet, "publicanum" appellamus. nam "publica" appellatio in compluribus causis ad populum romanum respicit: civitates enim privatorum loco habentur.
Dig. 50.16.17pr.
Ulpianus 10 ad ed.
Inter "publica" habemus non sacra nec religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt civitatium velut bona. sed peculia servorum civitatium procul dubio publica habentur.
Dig. 50.16.17.1
Ulpianus 10 ad ed.
"publica" vectigalia intellegere debemus, ex quibus vectigal fiscus capit: quale est vectigal portus vel venalium rerum, item salinarum et metallorum et picariarum.
Dig. 50.16.18
Paulus 9 ad ed.
"munus" tribus modis dicitur: uno donum, et inde munera dici dari mittive: altero onus, quod cum remittatur, vacationem militiae munerisque praestat inde immunitatem appellari. tertio officium, unde munera militaria et quosdam milites munificos vocari: igitur municipes dici, quod munera civilia capiant.
Dig. 50.16.19
Ulpianus 11 ad ed.
Labeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam "agantur", quaedam "gerantur", quaedam "contrahantur": et actum quidem generale verbum esse, sive verbis sive re quid agatur, ut in stipulatione vel numeratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod graeci sunallagma vocant, veluti emptionem venditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem significare sine verbis factam.
Dig. 50.16.20
Ulpianus 12 ad ed.
Verba "contraxerunt" "gesserunt" non pertinent ad testandi ius.
Dig. 50.16.21
Paulus 11 ad ed.
Princeps "bona" concedendo videtur etiam obligationes concedere.
Dig. 50.16.22
Gaius 4 ad ed. provinc.
Plus est in restitutione, quam in exhibitione: nam "exhibere" est praesentiam corporis praebere, "restituere" est etiam possessorem facere fructusque reddere: pleraque praeterea restitutionis verbo continentur.
Dig. 50.16.23
Ulpianus 14 ad ed.
"rei" appellatione et causae et iura continentur.
Dig. 50.16.24
Gaius 6 ad ed. provinc.
Nihil est aliud "hereditas" quam successio in universum ius quod defunctus habuit.
Dig. 50.16.25pr.
Paulus 21 ad ed.
Recte dicimus eum fundum totum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii pars, sed servitutis sit, ut via et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest ulla pars dici alterius esse. hoc et iulianus, et est verius.
Dig. 50.16.25.1
Paulus 21 ad ed.
Quintus mucius ait partis appellatione rem pro indiviso significari: nam quod pro diviso nostrum sit, id non partem, sed totum esse. servius non ineleganter partis appellatione utrumque significari.
Dig. 50.16.26
Ulpianus 16 ad ed.
Partum non esse partem rei furtivae scaevola libro undecimo quaestionum scribit.
Dig. 50.16.27pr.
Ulpianus 17 ad ed.
"ager" est locus, qui sine villa est.
Dig. 50.16.27.1
Ulpianus 17 ad ed.
"stipendium" a stipe appellatum est, quod per stipes, id est modica aera, colligatur. idem hoc etiam "tributum" appellari pomponius ait. et sane appellatur ab intributione tributum vel ex eo quod militibus tribuatur.
Dig. 50.16.28pr.
Paulus 21 ad ed.
"alienationis" verbum etiam usucapionem continet: vix est enim, ut non videatur alienare, qui patitur usucapi. eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit servitutes. qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: veluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur.
Dig. 50.16.28.1
Paulus 21 ad ed.
Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem habet, ex mente pronuntiantis vel disiuncta vel coniuncta accipitur.
Dig. 50.16.29
Paulus 66 ad ed.
Coniunctionem enim nonnumquam pro disiunctione accipi labeo ait: ut in illa stipulatione "mihi heredique meo te heredemque tuum".
Dig. 50.16.30pr.
Gaius 7 ad ed. provinc.
"silva caedua" est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. servius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur.
Dig. 50.16.30.1
Gaius 7 ad ed. provinc.
"stipula illecta" est spicae in messe deiectae necdum lectae, quas rustici cum vacaverint colligunt.
Dig. 50.16.30.2
Gaius 7 ad ed. provinc.
"novalis" est terra praecisa, quae anno cessavit, quam graeci neasin vocant.
Dig. 50.16.30.3
Gaius 7 ad ed. provinc.
"integra" autem est, in quam nondum dominus pascendi gratia pecus immisit.
Dig. 50.16.30.4
Gaius 7 ad ed. provinc.
"glans caduca" est, quae ex arbore cecidit.
Dig. 50.16.30.5
Gaius 7 ad ed. provinc.
"pascua silva" est, quae pastui pecudum destinata est.
Dig. 50.16.31
Ulpianus 18 ad ed.
"pratum" est, in quo ad fructum percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum capiendum.
Dig. 50.16.32
Paulus 24 ad ed.
"minus solutum" intellegitur etiam si nihil esset solutum.
Dig. 50.16.33
Ulpianus 21 ad ed.
"palam" est coram pluribus.
Dig. 50.16.34
Paulus 24 ad ed.
"actionis" verbo etiam persecutio continetur.
Dig. 50.16.35
Paulus 17 ad ed.
"restituere" autem is intellegitur, qui simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum.
Dig. 50.16.36
Ulpianus 23 ad ed.
"litis" nomen omnem actionem significat, sive in rem sive in personam sit.
Dig. 50.16.37
Paulus 26 ad ed.
Verbum "oportere" non ad facultatem iudicis pertinet, qui potest vel pluris vel minoris condemnare, sed ad veritatem refertur.
Dig. 50.16.38
Ulpianus 25 ad ed.
"ostentum" labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum videtur, quae graeci fantasmata vocant.
Dig. 50.16.39pr.
Paulus 53 ad ed.
"subsignatum" dicitur, quod ab aliquo subscriptum est: nam veteres subsignationis verbo pro adscriptione uti solebant.
Dig. 50.16.39.1
Paulus 53 ad ed.
"bona" intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt.
Dig. 50.16.39.2
Paulus 53 ad ed.
"detestari" est absenti denuntiare.
Dig. 50.16.39.3
Paulus 53 ad ed.
"incertus possessor" est, quem ignoramus.
Dig. 50.16.40pr.
Ulpianus 56 ad ed.
"detestatio" est denuntiatio facta cum testatione.
Dig. 50.16.40.1
Ulpianus 56 ad ed.
"servi" appellatio etiam ad ancillam refertur.
Dig. 50.16.40.2
Ulpianus 56 ad ed.
"familiae" appellatione liberi quoque continentur.
Dig. 50.16.40.3
Ulpianus 56 ad ed.
Unicus servus familiae appellatione non continetur: ne duo quidem familiam faciunt.
Dig. 50.16.41
Gaius 21 ad ed. provinc.
"armorum" appellatio non utique scuta et gladios et galeas significat, sed et fustes et lapides.
Dig. 50.16.42
Ulpianus 57 ad ed.
"probrum" et obprobrium idem est. probra quaedam natura turpia sunt, quaedam civiliter et quasi more civitatis. ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimvero tutelae damnari hoc non natura probrum est, sed more civitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere.
Dig. 50.16.43
Ulpianus 58 ad ed.
Verbo "victus" continentur, quae esui potuique cultuique corporis quaeque ad vivendum homini necessaria sunt. vestem quoque victus habere vicem labeo ait:
Dig. 50.16.44
Gaius 22 ad ed. provinc.
Et cetera, quibus tuendi curandive corporis nostri gratia utimur, ea appellatione significantur.
Dig. 50.16.45
Ulpianus 58 ad ed.
In "stratu" omne vestimentum contineri quod iniciatur labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula vestis sit omne pallium, peristrwma. in victu ergo vestem accipiemus non stragulam, in stratu omnem stragulam vestem.
Dig. 50.16.46pr.
Ulpianus 59 ad ed.
"pronuntiatum" et "statutum" idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius habent cognoscendi.
Dig. 50.16.46.1
Ulpianus 59 ad ed.
"matrem familias" accipere debemus eam, quae non inhoneste vixit: matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant. proinde nihil intererit, nupta sit an vidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores.
Dig. 50.16.47
Paulus 56 ad ed.
"liberationis" verbum eandem vim habet quam solutionis.
Dig. 50.16.48
Gaius ad ed. pu. q.N.S.N.D.
"solutum" non intellegimus eum, qui, licet vinculis levatus sit, manibus tamen tenetur: ac ne eum quidem intellegimus solutum, qui in publico sine vinculis servatur.
Dig. 50.16.49
Ulpianus 59 ad ed.
"bonorum" appellatio aut naturalis aut civilis est. naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse. in bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur vel superficiaria sint. aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse videntur.
Dig. 50.16.50
Ulpianus 61 ad ed.
"nurus" appellatio etiam ad pronurum et ultra porrigenda est.
Dig. 50.16.51
Gaius 23 ad ed. provinc.
Appellatione "parentis" non tantum pater, sed etiam avus et proavus et deinceps omnes superiores continentur: sed et mater et avia et proavia.
Dig. 50.16.52
Ulpianus 61 ad ed.
"patroni" appellatione et patrona continetur.
Dig. 50.16.53pr.
Paulus 59 ad ed.
Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro separatis. nam cum dicitur apud veteres "adgnatorum gentiliumque", pro separatione accipitur. at cum dicitur "super pecuniae tutelaeve suae", tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus "quod dedi aut donavi", utraque continemus. cum vero dicimus "quod eum dare facere oportet", quodvis eorum sufficit probare. cum vero dicit praetor, "si donum munus operas redemerit", si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur:
Dig. 50.16.53.1
Paulus 59 ad ed.
Si quaedam imposita sunt, cetera non desiderabuntur.
Dig. 50.16.53.2
Paulus 59 ad ed.
Item dubitatum, illa verba "ope consilio" quemadmodum accipienda sunt, sententiae coniugentium aut separantium. sed verius est, quod et labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest. sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit.
Dig. 50.16.54
Ulpianus 62 ad ed.
"condicionales creditores" dicuntur et hi, quibus nondum competit actio, est autem competitura, vel qui spem habent, ut competat.
Dig. 50.16.55
Paulus 16 brev. edicti.
Creditor autem is est, qui exceptione perpetua summoveri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis est condicionale creditori.
Dig. 50.16.56pr.
Ulpianus 62 ad ed.
"cognoscere instrumenta" est relegere et recognoscere: "dispungere" est conferre accepta et data.
Dig. 50.16.56.1
Ulpianus 62 ad ed.
"liberorum" appellatione continentur non tantum qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt, sive virilis sive feminini sexus sunt exve feminini sexus descendentes.
Dig. 50.16.57pr.
Paulus 59 ad ed.
Cui praecipua cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent, hi "magistri" appellantur. quin etiam ipsi magistratus per derivationem a magistris cognominantur. unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appellari a monendo vel monstrando.
Dig. 50.16.57.1
Paulus 59 ad ed.
"persequi" videtur et qui satis accepit.
Dig. 50.16.58pr.
Gaius 24 ad ed. provinc.
Licet inter "gesta" et "facta" videtur quaedam esse suptilis differentia, attamen kataxrystikws nihil inter factum et gestum interest.
Dig. 50.16.58.1
Gaius 24 ad ed. provinc.
Paternos libertos recte videmur dicere nostros libertos: liberorum libertos non recte nostros libertos dicimus.
Dig. 50.16.59
Ulpianus 68 ad ed.
"portus" appellatus est conclusus locus, quo importantur merces et inde exportantur: eaque nihilo minus statio est conclusa atque munita. inde "angiportum" dictum est.
Dig. 50.16.60pr.
Ulpianus 69 ad ed.
"locus" est non fundus, sed portio aliqua fundi: "fundus" autem integrum aliquid est. et plerumque sine villa "locum" accipimus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. non etiam magnitudo locum a fundo separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc constituerimus. nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, locus fundi efficietur.
Dig. 50.16.60.1
Ulpianus 69 ad ed.
Loci appellationem non solum ad rustica, verum ad urbana quoque praedia pertinere labeo scribit.
Dig. 50.16.60.2
Ulpianus 69 ad ed.
Sed fundus quidem suos habet fines, locus vero latere potest, quatenus determinetur et definiatur.
Dig. 50.16.61
Paulus 65 ad ed.
"satisdationis "appellatione interdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur.
Dig. 50.16.62
Gaius 26 ad ed. provinc.
"tigni" appellatione in lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur.
Dig. 50.16.63
Ulpianus 71 ad ed.
"penes te" amplius est quam "apud te": nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod quodam modo possidetur.
Dig. 50.16.64
Paulus 67 ad ed.
"intestatus" est non tantum qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est.
Dig. 50.16.65
Ulpianus 72 ad ed.
"heredis" appellatio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur; nam et heredis heres et deinceps heredis appellatione continetur.
Dig. 50.16.66
Ulpianus 74 ad ed.
"mercis" appellatio ad res mobiles tantum pertinet.
Dig. 50.16.67pr.
Ulpianus 76 ad ed.
"alienatum" non proprie dicitur, quod adhuc in dominio venditoris manet: "venditum" tamen recte dicetur.
Dig. 50.16.67.1
Ulpianus 76 ad ed.
"donationis" verbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse videtur, sive mortis causa sive non mortis causa fuerit.
Dig. 50.16.68
Ulpianus 77 ad ed.
Illa verba "arbitratu lucii titii fieri" ius significant et in servum non cadunt.
Dig. 50.16.69
Ulpianus 78 ad ed.
Haec verba "cui rei dolus malus aberit afuerit" generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem admissus est, de qua stipulatio est interposita.
Dig. 50.16.70
Paulus 73 ad ed.
Sciendum est heredem etiam per multas successiones accipi. nam paucis speciebus "heredis" appellatio proximum continet, veluti in substitutione impuberis "quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto", ubi heredis heres non continetur, quia incertus est. item in lege aelia sentia filius heres proximus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione effectus. verba haec "is ad quem ea res pertinet" sic intelleguntur, ut qui in universum dominium vel iure civili vel iure praetorio succedit, contineatur.
Dig. 50.16.71pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Aliud est "capere", aliud "accipere". capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. ideoque non videtur quis capere, quod erit restituturus: sicut pervenisse proprie illud dicitur, quod est remansurum.
Dig. 50.16.71.1
Ulpianus 79 ad ed.
Haec verba "his rebus recte praestari" hoc significant, ne quid periculum vel damnum ex ea re stipulator sentiret.
Dig. 50.16.72
Paulus 76 ad ed.
Appellatione "rei" pars etiam continetur.
Dig. 50.16.73
Ulpianus 80 ad ed.
Haec verba in stipulatione posita "eam rem recte restitui" fructus continent: "recte" enim verbum pro viri boni arbitrio est.
Dig. 50.16.74
Paulus 2 ad ed. aedil. curul.
Signatorius anulus "ornamenti" appellatione non continetur.
Dig. 50.16.75
Paulus 50 ad ed.
"restituere" is videtur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controversia ei facta non esset.
Dig. 50.16.76
Paulus 51 ad ed.
"dedisse" intellegendus est etiam is, qui permutavit vel compensavit.
Dig. 50.16.77
Paulus 49 ad ed.
"frugem" pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, verum et ex vino, silvis caeduis, cretifodinis, lapidicinis capitur, iulianus scribit. "fruges" omnes esse, quibus homo vescatur, falsum esse: non enim carnem aut aves ferasve aut poma fruges dici. "frumentum" autem id esse, quod arista se teneat, recte gallum definisse: lupinum vero et fabam fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. quae servius apud alfenum in frumento contineri putat.
Dig. 50.16.78
Paulus 3 ad plaut.
Interdum proprietatem quoque verbum "possessionis" significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est.
Dig. 50.16.79pr.
Paulus 6 ad plaut.
"impensae necessariae" sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.
Dig. 50.16.79.1
Paulus 6 ad plaut.
"utiles impensas" esse fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. quorum nomine onerari mulierem ignorantem vel invitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. in his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus.
Dig. 50.16.79.2
Paulus 6 ad plaut.
"voluptariae" sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sint viridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae.
Dig. 50.16.80
Paulus 9 ad plaut.
In generali repetitione legatorum etiam datae libertates continentur ex mente legis duodecim tabularum.
Dig. 50.16.81
Paulus 10 ad plaut.
Cum praetor dicat "ut opus factum restituatur", etiam damnum datum actor consequi debet: nam verbo "restitutionis" omnis utilitas actoris continetur.
Dig. 50.16.82
Paulus 14 ad plaut.
Verbum "amplius" ad eum quoque pertinet, cui nihil debetur: sicuti ex contrario "minus" solutum videtur etiam, si nihil esset exactum.
Dig. 50.16.83
Iavolenus 5 ex plaut.
Proprie "bona" dici non possunt, quae plus incommodi quam commodi habent.
Dig. 50.16.84
Paulus 2 ad vitell.
"filii" appellatione omnes liberos intellegimus.
Dig. 50.16.85
Marcellus 1 Dig.
Neratius priscus tres facere existimat "collegium", et hoc magis sequendum est.
Dig. 50.16.86
Celsus 5 Dig.
Quid aliud sunt "iura praediorum" quam praedia qualiter se habentia: ut bonitas, salubritas, amplitudo?
Dig. 50.16.87
Marcellus 12 Dig.
Ut alfenus ait, "urbs" est "roma", quae muro cingeretur, "roma" est etiam, qua continentia aedificia essent: nam romam non muro tenus existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi, cum diceremus romam nos ire, etiamsi extra urbem habitaremus.
Dig. 50.16.88
Celsus 18 Dig.
Propemodum tantum quisque pecuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. non idem est in fundo alieno legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. neque quisquam eum, qui pecuniam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parari potest.
Dig. 50.16.89pr.
Pomponius 6 ad sab.
"boves" magis "armentorum" quam "iumentorum" generis appellantur.
Dig. 50.16.89.1
Pomponius 6 ad sab.
Hoc sermone "dum nupta erit" primae nuptiae significantur.
Dig. 50.16.89.2
Pomponius 6 ad sab.
Inter "edere" et "reddi rationes" multum interest: nec is, qui edere iussus sit, reliquum reddere debet: nam et argentarius edere rationem videtur, etiamsi quod reliquum sit apud eum, non solvat.
Dig. 50.16.90
Ulpianus 27 ad sab.
Qui "uti optimae maximaeque sunt" aedes tradit, non hoc dicit servitutem illis debere, sed illud solum ipsas aedes liberas esse, hoc est nulli servire.
Dig. 50.16.91
Paulus 2 fideic.
"meorum" et "tuorum" appellatione actiones quoque contineri dicendum est.
Dig. 50.16.92
Paulus 7 quaest.
"proximus" est, quem nemo antecedit: "supremus" est, quem nemo sequitur.
Dig. 50.16.93
Celsus 19 Dig.
"moventium", item "mobilium" appellatione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa moverent, moventia vocasse. quod verum est.
Dig. 50.16.94
Celsus 20 Dig.
Verbum "reddendi" quamquam significatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.
Dig. 50.16.95
Marcellus 14 Dig.
Potest "reliquorum" appellatio et universos significare.
Dig. 50.16.96pr.
Celsus 25 Dig.
Litus est, quousque maximus fluctus a mari pervenit: idque marcum tullium aiunt, cum arbiter esset, primum constituisse.
Dig. 50.16.96.1
Celsus 25 Dig.
Praedia dicimus aliquorum esse non utique communiter habentium ea, sed vel alio aliud habente.
Dig. 50.16.97
Celsus 32 Dig.
Cum stipulamur "quanta pecunia ex hereditate titii ad te pervenerit", res ipsas quae pervenerunt, non pretia earum spectare videmur.
Dig. 50.16.98pr.
Celsus 39 Dig.
Cum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.
Dig. 50.16.98.1
Celsus 39 Dig.
Cato putat mensem intercalarem additicium esse: omnesque eius dies pro momento temporis observat extremoque diei mensis februarii adtribuit quintus mucius.
Dig. 50.16.98.2
Celsus 39 Dig.
Mensis autem intercalaris constat ex diebus viginti octo.
Dig. 50.16.99pr.
Ulpianus 1 de off. cons.
"notionem" accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem.
Dig. 50.16.99.1
Ulpianus 1 de off. cons.
"continentes provincias" accipere debemus eas, quae italiae iunctae sunt, ut puta galliam: sed et provinciam siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto italia dividitur.
Dig. 50.16.99.2
Ulpianus 1 de off. cons.
"instrumentorum" appellatione quae compraehendantur, perquam difficile erit separare: quae enim proprie sint instrumenta, propter quae dilatio danda sit, inde dinoscemus.
Dig. 50.16.99.3
Ulpianus 1 de off. cons.
Si in praesentiam personae, quae instruere possit, dilatio petatur ( puta qui actum gessit, licet in servitute, vel qui actor fuit constitutus), putem videri instrumentorum causa peti dilationem.
Dig. 50.16.100
Ulpianus 2 de off. cons.
"speciosas personas" accipere debemus clarissimas personas utriusque sexus, item eorum, quae ornamentis senatoriis utuntur.
Dig. 50.16.101pr.
Modestinus 9 diff.
Inter "stuprum" et "adulterium" hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in viduam committitur. sed lex iulia de adulteriis hoc verbo indifferenter utitur.
Dig. 50.16.101.1
Modestinus 9 diff.
"divortium" inter virum et uxorem fieri dicitur, "repudium" vero sponsae remitti videtur. quod et in uxoris personam non absurde cadit.
Dig. 50.16.101.2
Modestinus 9 diff.
Verum est "morbum" esse temporalem corporis inbecillitatem, "vitium" vero perpetuum corporis impedimentum, veluti si talum excussit: nam et luscus utique vitiosus est.
Dig. 50.16.101.3
Modestinus 9 diff.
Servis legatis etiam ancillas deberi quidam putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat.
Dig. 50.16.102
Modestinus 7 reg.
"derogatur" legi aut "abrogatur". derogatur legi, cum pars detrahitur: abrogatur legi, cum prorsus tollitur.
Dig. 50.16.103
Modestinus 8 reg.
Licet "capitalis" latine loquentibus omnis causa existimationis videatur, tamen appellatio capitalis mortis vel amissionis civitatis intellegenda est.
Dig. 50.16.104
Modestinus 2 excus.
Hy twn teknwn prosygoria kai epi tous eggonous ekteinetai.
Dig. 50.16.105
Modestinus 11 resp.
Modestinus respondit his verbis "libertis libertabusque meis" libertum libertae testatoris non contineri.
Dig. 50.16.106
Modestinus l.S. de praescr.
"dimissoriae litterae" dicuntur, quae volgo apostoli dicuntur. dimissoriae autem dictae, quod causa ad eum qui appellatus est dimittitur.
Dig. 50.16.107
Modestinus 3 pand.
"adsignare libertum" hoc est testificari, cuius ex liberis libertum eum esse voluit.
Dig. 50.16.108
Modestinus 4 pand.
"debitor" intellegitur is, a quo invito exigi pecunia potest.
Dig. 50.16.109
Modestinus 5 pand.
"bonae fidei emptor" esse videtur, qui ignoravit eam rem alienam esse, aut putavit eum qui vendidit ius vendendi habere, puta procuratorem aut tutorem esse.
Dig. 50.16.110
Modestinus 6 pand.
"sequester" dicitur, apud quem plures eandem rem, de qua controversia est, deposuerunt: dictus ab eo, quod occurrenti aut quasi sequenti eos qui contendunt committitur.
Dig. 50.16.111
Iavolenus 6 ex cass.
"censere" est constituere et praecipere. unde etiam dicere solemus "censeo hoc facias" et "semet aliquid censuisse ". inde censoris nomen videtur esse tractum.
Dig. 50.16.112
Iavolenus 11 ex cass.
Litus publicum est eatenus, qua maxime fluctus exaestuat. idemque iuris est in lacu, nisi is totus privatus est.
Dig. 50.16.113
Iavolenus 14 ex cass.
"morbus sonticus "est, qui cuique rei nocet.
Dig. 50.16.114
Iavolenus 15 ex cass.
Solvendo esse nemo intellegitur, nisi qui solidum potest solvere.
Dig. 50.16.115
Iavolenus 4 epist.
Quaestio est, fundus a possessione vel agro vel praedio quid distet. "fundus" est omne, quidquid solo tenetur. "ager" est, si species fundi ad usum hominis comparatur. "possessio" ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. "praedium" utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis species sunt.
Dig. 50.16.116
Iavolenus 7 epist.
"quisquis mihi alius filii filiusve heres sit": labeo non videri filiam contineri, proculus contra. mihi labeo videtur verborum figuram sequi, proculus mentem testantis. respondit: non dubito, quin labeonis sententia vera non sit.
Dig. 50.16.117
Iavolenus 9 epist.
Non potest videri "minus solvisse" is, in quem amplioris summae actio non competit.
Dig. 50.16.118
Pomponius 2 ad q. muc.
"hostes" hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus: ceteri "latrones" aut "praedones" sunt.
Dig. 50.16.119
Pomponius 3 ad q. muc.
"hereditatis" appellatio sine dubio continet etiam damnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio.
Dig. 50.16.120
Pomponius 5 ad q. muc.
Verbis legis duodecim tabularum his "uti legassit suae rei, ita ius esto" latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. sed id interpretatione coangustatum est vel legum vel auctoritate iura constituentium.
Dig. 50.16.121
Pomponius 6 ad q. muc.
Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est nova obligatione.
Dig. 50.16.122
Pomponius 8 ad q. muc.
Servius ait, si ita scriptum sit: "filio filiisque meis hosce tutores do", masculis dumtaxat tutores datos, quoniam a singulari casu hoc "filio" ad pluralem videtur transisse continentem eundem sexum, quem singularis prior positus habuisset. sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando voluerit. quod magis rationabile esse videtur.
Dig. 50.16.123
Pomponius 26 ad q. muc.
Verbum "erit" interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: "quod in codicillis scriptum erit", utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat. quod quidem ex voluntate scribentis interpretandum est. quemadmodum autem hoc verbum "est" non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc verbum "erit" non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat. nam cum dicimus "lucius titius solutus est ab obligatione", et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc "lucius titius alligatus est". et idem fit, cum ita loquimur "troia capta est": non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.
Dig. 50.16.124
Proculus 2 epist.
Haec verba "ille aut ille" non solum disiunctiva, sed etiam subdisiunctivae orationis sunt. disiunctivum est, veluti cum dicimus "aut dies aut nox est", quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum. ita simili figuratione verbum potest esse subdisiunctivum. subdisiunctivi autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, veluti cum dicimus "aut sedet aut ambulat": nam ut nemo potest utrumque simul facere, ita aliquis potest neutrum, veluti is qui accumbit. alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, veluti cum dicimus "omne animal aut facit aut patitur": nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati.
Dig. 50.16.125
Proculus 5 epist.
Nepos proculo suo salutem. ab eo, qui ita dotem promisit: "cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum", putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? quid si ita promisisset: "cum potuero, doti erunt?" quod si aliquam vim habeat posterior obligatio, "possit" verbum quomodo interpretaris, utrum aere alieno deducto an extante? proculus: cum dotem quis ita promisit: "cum potuero, doti tibi erunt centum", existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit. propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem "deducto aere alieno potero". potest etiam illa accipi significatio "cum salva dignitate mea potero": quae interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est "cum commodum erit", hoc est "cum sine incommodo meo potero".
Dig. 50.16.126
Proculus 6 epist.
Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi "uti optimus maximusque esset" et adieci "ius fundi deterius factum non esse per dominum, praestabitur", amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est "ut optimus maximusque sit" liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, liberum praestare deberem. tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura attinet, ne quid aliud praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum non esse.
Dig. 50.16.127
Callistratus 4 de cogn.
"vestis" appellatione tam virilis quam muliebris et scaenica, etiamsi tragica aut citharoedica sit, continetur.
Dig. 50.16.128
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Spadonum generalis appellatio est: quo nomine tam hi, qui natura spadones sunt, item thlibiae thlasiae, sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur.
Dig. 50.16.129
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Qui mortui nascuntur, neque nati neque procreati videntur, quia numquam liberi appellari potuerunt.
Dig. 50.16.130
Ulpianus 2 ad l. iul. et pap.
Lege obvenire hereditatem non inproprie quis dixerit et eam, quae ex testamento defertur, quia lege duodecim tabularum testamentariae hereditates confirmantur.
Dig. 50.16.131pr.
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Aliud "fraus" est, aliud "poena": fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. poena est noxae vindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.
Dig. 50.16.131.1
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Inter "multam" autem et "poenam" multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animadversio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, verum capitis et existimationis irrogari solet. et multa quidem ex arbitrio eius venit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege vel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita. item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides provinciarum posse multam dicere mandatis permissum est. poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis sive delicti exsecutio competit.
Dig. 50.16.132pr.
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
"anniculus" amittitur, qui extremo anni die moritur. et consuetudo loquendi id ita esse declarat: "ante diem decimum kalendarum", "post diem decimum kalendarum": neutro enim sermone undecim dies significantur.
Dig. 50.16.132.1
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est.
Dig. 50.16.133
Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.
Si quis sic dixerit "ut intra diem mortis eius aliquid fiat", ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur.
Dig. 50.16.134
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
"anniculus" non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacto die, quia annum civiliter non ad momenta temporum, sed ad dies numeramus.
Dig. 50.16.135
Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.
Quaeret aliquis si portentosum vel monstrosum vel debilem mulier ediderit vel qualem visu vel vagitu novum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperaverunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.
Dig. 50.16.136
Ulpianus 5 ad l. iul. et pap.
"generi" appellatione et neptis et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri manifestum est.
Dig. 50.16.137
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
"ter enixa" videtur etiam quae trigeminos pepererit.
Dig. 50.16.138
Paulus 4 ad l. iul. et pap.
"hereditatis" appellatione bonorum quoque possessio continetur.
Dig. 50.16.139pr.
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Aedificia "romae" fieri etiam ea videntur, quae in continentibus romae aedificiis fiant.
Dig. 50.16.139.1
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
"perfecisse" aedificium is videtur, qui ita consummavit, ut iam in usu esse possit.
Dig. 50.16.140
Paulus 6 ad l. iul. et pap.
"cepisse" quis intellegitur, quamvis alii adquisiit.
Dig. 50.16.141
Ulpianus 8 ad l. iul. et pap.
Etiam ea mulier cum moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. nec non etiam alio casu mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, ut puta eum qui ab hostibus remeabit.
Dig. 50.16.142
Paulus 6 ad l. iul. et pap.
Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et verbis, aut verbis tantum. nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, veluti "titius et maevius ex parte dimidia heredes sunto", vel ita "titius maeviusque heredes sunto", vel "titius cum maevio ex parte dimidia heredes sunto". videamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas "et" "que" "cum", interdum tamen coniunctos accipi oporteat, veluti "lucius titius, publius maevius ex parte dimidia heredes sunto", vel ita "publius maevius, lucius titius heredes sunto. sempronius ex parte dimidia heres esto", ut titius et maevius veniant in partem dimidiam et re et verbis coniuncti videantur. "lucius titius ex parte dimidia heres esto. seius ex parte, qua lucium titium heredem institui, heres esto. sempronius ex parte dimidia heres esto". iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an titius in eundem semissem cum gaio seio institutus sit. sed eo, quod sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, verisimilius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse.
Dig. 50.16.143
Ulpianus 9 ad l. iul. et pap.
Id "apud se" quis "habere" videtur, de quo habet actionem: habetur enim quod peti potest.
Dig. 50.16.144
Paulus 10 ad l. iul. et pap.
Libro memorialium massurius scribit "pellicem" apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat: quam nunc vero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari. granius flaccus in libro de iure papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam pallakyn graeci vocant.
Dig. 50.16.145
Ulpianus 10 ad l. iul. et pap.
"virilis" appellatione interdum etiam totam hereditatem contineri dicendum est.
Dig. 50.16.146
Clementius 2 ad l. iul. et pap.
"soceri" "socrus" appellatione avum quoque et aviam uxoris vel mariti contineri respondetur.
Dig. 50.16.147
Clementius 3 ad l. iul. et pap.
Qui in continentibus urbis nati sunt, "romae" nati intelleguntur.
Dig. 50.16.148
Gaius 8 ad l. iul. et pap.
Non est sine liberis, cui vel unus filius unave filia est: haec enim enuntiatio "habet liberos" "non habet liberos" semper plurativo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli:
Dig. 50.16.149
Gaius 10 ad l. iul. et pap.
Nam quem sine liberis esse dicere non possumus, hunc necesse est dicamus liberos habere.
Dig. 50.16.150
Gaius 9 ad l. iul. et pap.
Si ita a te stipulatus fuero: "quanto minus a titio consecutus fuero, tantum dare spondes ?", non solet dubitari, quin, si nihil a titio fuero consecutus, totum debeas quod titius debuerit.
Dig. 50.16.151
Clementius 5 ad l. iul. et pap.
"delata "hereditas intellegitur, quam quis possit adeundo consequi.
Dig. 50.16.152
Gaius 10 ad l. iul. et pap.
"hominis" appellatione tam feminam quam masculum contineri non dubitatur.
Dig. 50.16.153
Clementius 11 ad l. iul. et pap.
Intellegendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est.
Dig. 50.16.154
Macer 1 ad l. vices.
Mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandi sunt.
Dig. 50.16.155
Licinius 7 reg.
"proximi" appellatione etiam ille continetur, qui solus est.
Dig. 50.16.156
Licinius 10 reg.
"maiore parte anni" possedisse quis intellegitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo adversarius eius aut paucioribus diebus aut nullis possederit.
Dig. 50.16.157pr.
Gallus 1 de verb. sign.
"paries" est, sive murus sive maceria est.
Dig. 50.16.157.1
Gallus 1 de verb. sign.
Item "via" est, sive semita sive iter est.
Dig. 50.16.158
Celsus 25 Dig.
In usu iuris frequenter uti nos cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare vellemus: nam "multum hominem venisse romam" et "piscem vilem esse" dicimus. item in stipulando satis habemus de herede cavere "si ea res secundum me heredemve meum iudicata erit" et rursus "quod ob eam rem te heredemve tuum": nempe aeque si plures heredes sint, continentur stipulatione.
Dig. 50.16.159
Ulpianus 1 ad sab.
Etiam aureos nummos "aes" dicimus.
Dig. 50.16.160
Ulpianus 2 ad sab.
"ceterorum" et "reliquorum" appellatione etiam omnes continentur, ut Marcellus dixit circa eum, cui optio servi legata est, ceteri sempronio: nam temptat, si non optet, omnes ad sempronium pertinere.
Dig. 50.16.161
Ulpianus 7 ad sab.
Non est "pupillus", qui in utero est.
Dig. 50.16.162pr.
Pomponius 2 ad sab.
In vulgari substitutione, qua ei qui "supremus" morietur heres substituitur, recte substitutus etiam unico intellegitur, exemplo duodecim tabularum, ex quibus "proximus" adgnatus et solus habetur.
Dig. 50.16.162.1
Pomponius 2 ad sab.
Si quis ita in testamento scripserit "si quid filio meo acciderit, dama servus meus liber esto", mortuo filio dama liber erit. licet enim "accidunt" et vivis, sed vulgi sermone etiam mors significatur.
Dig. 50.16.163pr.
Paulus 2 ad sab.
Illa verba "optimus maximusque" vel in eum cadere possunt, qui solus est. sic et circa edictum praetoris "supremae tabulae" habentur et solae.
Dig. 50.16.163.1
Paulus 2 ad sab.
"pueri" appellatione etiam puella significatur: nam et feminas puerperas appellant recentes ex partu et graece paidion communiter appellatur.
Dig. 50.16.164pr.
Ulpianus 15 ad sab.
Nomen "filiarum" et in postumam cadere quaestionis non est, quamvis "postumae" non cadere in eam, quae iam in rebus humanis sit, certum sit.
Dig. 50.16.164.1
Ulpianus 15 ad sab.
"partitionis" nomen non semper dimidium significat, sed prout est adiectum. potest enim iuberi aliquis et maximam partiri: posse et vicensimam et tertiam et prout libuerit. sed si non fuerit portio adiecta, dimidia pars debetur.
Dig. 50.16.164.2
Ulpianus 15 ad sab.
"habere" sicut pervenire [ pervobire] cum effectu accipiendum est.
Dig. 50.16.165
Pomponius 5 ad sab.
Venisse ad heredem nihil intellegitur nisi deducto aere alieno.
Dig. 50.16.166pr.
Pomponius 6 ad sab.
"urbana familia" et "rustica" non loco, sed genere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse servorum urbanorum numero: veluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. non multum abest a vilico insularius: autem urbanorum numero est. videndum tamen est, ipse dominus quorum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et vicariis apparebit.
Dig. 50.16.166.1
Pomponius 6 ad sab.
"pernoctare extra urbem" intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: "per" enim totam noctem significat.
Dig. 50.16.167
Ulpianus 25 ad sab.
"carbonum" appellatione materiam non contineri: sed an "lignorum?" et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit. sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur. sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit voluntas. idem et de nucleis olivarum, sed et de balanis est, vel si qui alii nuclei. de pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.
Dig. 50.16.168
Paulus 4 ad sab.
Pali et perticae in numerum materiae redigendi sunt, et ideo "lignorum" appellatione non continentur.
Dig. 50.16.169
Paulus 5 ad sab.
Non tantum in traditionibus, sed et in emptionibus et stipulationibus et testamentis adiectio haec "uti optimus maximusque est" hoc significat, ut liberum praestetur praedium, non ut etiam servitutes ei debeantur.
Dig. 50.16.170
Ulpianus 33 ad sab.
"heredis" appellatione omnes significari successores credendum est, etsi verbis non sint expressi.
Dig. 50.16.171
Pomponius 16 ad sab.
"pervenisse ad te" recte dicitur, quod per te ad alium pervenerit, ut in hereditate a liberto per patronum filium familias patri eius adoptivo adquisita responsum est.
Dig. 50.16.172
Ulpianus 38 ad sab.
"liberti" appellatione etiam libertam contineri placuit.
Dig. 50.16.173pr.
Ulpianus 39 ad sab.
"collegarum" appellatione hi continentur, qui sunt eiusdem potestatis.
Dig. 50.16.173.1
Ulpianus 39 ad sab.
Qui extra continentia urbis est, "abest": ceterum usque ad continentia non abesse videbitur.
Dig. 50.16.174
Ulpianus 42 ad sab.
Aliud est promittere "furem non esse", aliud "furto noxaque solutum": qui enim dicit furem non esse, de hominis proposito loquitur, qui furtis noxaque solutum, nemini esse furti obligatum promittit.
Dig. 50.16.175
Pomponius 22 ad sab.
"faciendi" verbo reddendi etiam causa continetur.
Dig. 50.16.176
Ulpianus 45 ad sab.
"solutionis" verbo satisfactionem quoque omnem accipiendam placet. "solvere "dicimus eum, qui fecit quod facere promisit.
Dig. 50.16.177
Ulpianus 47 ad sab.
Natura cavillationis, quam graeci swrityn appellaverunt, haec est, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.
Dig. 50.16.178pr.
Ulpianus 49 ad sab.
"pecuniae" verbum non solum numeratam pecuniam complectitur, verum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget.
Dig. 50.16.178.1
Ulpianus 49 ad sab.
"hereditas" iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem vel maxime fructibus augetur.
Dig. 50.16.178.2
Ulpianus 49 ad sab.
"actionis" verbum et speciale est et generale. nam omnis actio dicitur, sive in personam sive in rem sit petitio: sed plerumque "actiones" personales solemus dicere. "petitionis" autem verbo in rem actiones significari videntur. "persecutionis" verbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem.
Dig. 50.16.178.3
Ulpianus 49 ad sab.
Hoc verbum "debuit" omnem omnino actionem comprehendere intellegitur, sive civilis sive honoraria sive fideicommissi fuit persecutio.
Dig. 50.16.179
Ulpianus 51 ad sab.
Inter haec verba "quanti ea res erit" vel "quanti eam rem esse paret" nihil interest: in utraque enim clausula placet veram rei aestimationem fieri.
Dig. 50.16.180pr.
Pomponius 30 ad sab.
"tugurii" appellatione omne aedificium, quod rusticae magis custodiae convenit quam urbanis aedibus, significatur.
Dig. 50.16.180.1
Pomponius 30 ad sab.
Ofilius ait tugurium a tecto tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea tegamur.
Dig. 50.16.181
Pomponius 35 ad sab.
Verbum illud "pertinere" latissime patet: nam et eis rebus petendis aptum est, quae dominii nostri sint, et eis, quas iure aliquo possideamus, quamvis non sint nostri dominii: pertinere ad nos etiam ea dicimus, quae in nulla eorum causa sint, sed esse possint.
Dig. 50.16.182
Ulpianus 27 ad ed.
Pater familias liber "peculium" non potest habere, quemadmodum nec servus "bona".
Dig. 50.16.183
Ulpianus 28 ad ed.
"tabernae" appellatio declarat [ delarat] omne utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur.
Dig. 50.16.184
Paulus 30 ad ed.
Inde tabernacula et contubernales dicti sunt.
Dig. 50.16.185
Ulpianus 28 ad ed.
"instructam" autem tabernam sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat.
Dig. 50.16.186
Ulpianus 30 ad ed.
"commendare" nihil aliud est quam deponere.
Dig. 50.16.187
Ulpianus 32 ad ed.
Verbum "exactae pecuniae" non solum ad solutionem referendum est, verum etiam ad delegationem.
Dig. 50.16.188pr.
Paulus 33 ad ed.
"habere" duobus modis dicitur, altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit.
Dig. 50.16.188.1
Paulus 33 ad ed.
"cautum" intellegitur, sive personis sive rebus cautum sit.
Dig. 50.16.189
Paulus 34 ad ed.
"facere oportere" et hanc significationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conventionem fieret, et curaret ne fiat.
Dig. 50.16.190
Ulpianus 34 ad ed.
"provinciales" eos accipere debemus, qui in provincia domicilium habent, non eos, qui ex provincia oriundi sunt.
Dig. 50.16.191
Paulus 35 ad ed.
Inter "divortium" et "repudium" hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa divortisse dicitur, quod divortium ex eo dictum est, quod in diversas partes eunt qui discedunt.
Dig. 50.16.192
Ulpianus 37 ad ed.
Haec adiectio "plurisve" non infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec "solidos decem plurisve" ad minutulam summam referatur.
Dig. 50.16.193
Ulpianus 38 ad ed.
Haec verba "quanti eam rem paret esse" non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur.
Dig. 50.16.194
Ulpianus 43 ad ed.
Inter "donum" et "munus" hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum labeo a donando dictum, munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium.
Dig. 50.16.195pr.
Ulpianus 46 ad ed.
Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.
Dig. 50.16.195.1
Ulpianus 46 ad ed.
"familiae" appellatio qualiter accipiatur, videamus. et quidem varie accepta est: nam et in res et in personas deducitur. in res, ut puta in lege duodecim tabularum his verbis "adgnatus proximus familiam habeto". ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: "ex ea familia", inquit, "in eam familiam": et hic de singularibus personis legem loqui constat.
Dig. 50.16.195.2
Ulpianus 46 ad ed.
Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi universae cognationis continetur. iure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps vicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem familias appellamus. et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. idemque eveniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.
Dig. 50.16.195.3
Ulpianus 46 ad ed.
Servitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum. sed ibi non omnes servi, sed corpus quoddam servorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est vectigalis causa. alia autem parte edicti omnes servi continentur: ut de hominibus coactis et vi bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde vi familiae appellatio omnes servos comprehendit. sed et filii continentur.
Dig. 50.16.195.4
Ulpianus 46 ad ed.
Item appellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur ( sicuti dicimus familiam iuliam), quasi a fonte quodam memoriae.
Dig. 50.16.195.5
Ulpianus 46 ad ed.
Mulier autem familiae suae et caput et finis est.
Dig. 50.16.196pr.
Gaius 16 ad ed. provinc.
Familiae appellatione et ipse princeps familiae continetur.
Dig. 50.16.196.1
Gaius 16 ad ed. provinc.
Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur.
Dig. 50.16.197
Ulpianus 50 ad ed.
"indicasse" est detulisse: "arguisse" accusasse et convicisse.
Dig. 50.16.198
Ulpianus 2 de omn. trib.
"urbana praedia" omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si praetoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.
Dig. 50.16.199pr.
Ulpianus 8 de omn. trib.
"absentem" accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: et si forte extra continentia urbis sit, abest. ceterum usque ad continentia non abesse videbitur, si non latitet.
Dig. 50.16.199.1
Ulpianus 8 de omn. trib.
Abesse non videtur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latronibus detinetur.
Dig. 50.16.200
Iulianus 2 Dig.
Haec stipulatio "noxis solutum praestari" non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capitalem habent.
Dig. 50.16.201
Iulianus 81 Dig.
Iusta interpretatione recipiendum est, ut appellatione "filii", sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos videatur comprehendi, et "patris" nomine avus quoque demonstrari intellegatur.
Dig. 50.16.202
Alfenus 2 Dig.
Cum in testamento scriptum esset, ut heres in funere aut in monumento "dumtaxat aureos centum" consumeret, non licet minus consumere: si amplius vellet, licet neque ob eam rem contra testamentum facere videtur.
Dig. 50.16.203
Alfenus 7 Dig.
In lege censoria portus siciliae ita scriptum erat: "servos, quos domum quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato". quaerebatur, si quis a sicilia servos romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam quid esset "domum ducere", alteram, quid esset "suo usu ducere". igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret sive in provincia sive in italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. quid autem esset "usu suo", magnam habuisse dubitationem. et magis placet, quod victus sui causa paratum est, tantum contineri. itemque de servis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? utrum dispensatores, insularii, vilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique servos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut venderet? et sibi videri eos demum usus sui causa patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in genere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, numerarentur.
Dig. 50.16.204
Paulus 2 epit. alf.
"pueri" appellatio tres significationes habet: unam, cum omnes servos pueros appellaremus: alteram, cum puerum contrario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus.
Dig. 50.16.205
Paulus 4 epit. alf.
Qui fundum vendidit, "pomum "recepit: nuces et ficos et uvas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, quas non vini causa haberemus, quas graeci trwcimous appellarent, recepta videri.
Dig. 50.16.206
Iulianus 6 ex minic.
"vinaria" vasa proprie vasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu vinum haberent, cum sine vino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, veluti si frumentum in his addatur. eandem causam amphorarum esse, ut, cum vinum habeant, tum in vasis vinariis, cum inanes sint, tum extra numerum vinariorum sint, quia aliud in his addi possit.
Dig. 50.16.207
Africanus 3 quaest.
"mercis" appellatione homines non contineri mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores sed venaliciarios appellari ait, et recte.
Dig. 50.16.208
Africanus 4 quaest.
"bonorum" appellatio, sicut hereditatis, universitatem quandam ac ius successionis et non singulas res demonstrat.
Dig. 50.16.209
Florus 10 inst.
"coram titio" aliquid facere iussus non videtur praesente eo fecisse, nisi is intellegat: itaque si furiosus aut infans sit aut dormiat, non videtur coram eo fecisse. scire autem, non etiam velle is debet: nam et invito eo recte fit quod iussum est.
Dig. 50.16.210
Marcianus 7 inst.
Is, qui natus est ex mancipiis urbanis et missus est in villam nutriendus, in urbanis servis constituetur.
Dig. 50.16.211
Florus 8 inst.
"fundi" appellatione omne aedificium et omnis ager continetur. sed in usu urbana aedificia "aedes", rustica "villae" dicuntur. locus vero sine aedificio in urbe "area", rure autem "ager" appellatur. idemque ager cum aedificio "fundus" dicitur.
Dig. 50.16.212
Ulpianus 1 de adult.
"praevaricatores" eos appellamus, qui causam adversariis suis donant et ex parte actoris in partem rei concedunt: a varicando enim praevaricatores dicti sunt.
Dig. 50.16.213pr.
Ulpianus 1 reg.
"cedere diem" significat incipere deberi pecuniam: "venire diem" significat eum diem venisse, quo pecunia peti possit. ubi pure quis stipulatus fuerit, et cessit et venit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum venit: ubi sub condicione, neque cessit neque venit dies pendente adhuc condicione.
Dig. 50.16.213.1
Ulpianus 1 reg.
"aes alienum" est, quod nos aliis debemus: "aes suum" est, quod alii nobis debent.
Dig. 50.16.213.2
Ulpianus 1 reg.
"lata culpa" est nimia neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt.
Dig. 50.16.214
Marcianus 1 publ. iudic.
"munus" proprie est, quod necessarie obimus lege more imperiove eius, qui iubendi habet potestatem. "dona" autem proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non praestentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. sed in summa in hoc ventum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, id munus recte dicatur.
Dig. 50.16.215
Paulus l.S. ad l. fuf. canin.
"potestatis" verbo plura significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in persona servi dominium. at cum agimus de noxae deditione cum eo qui servum non defendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. in lege atinia in potestatem domini rem furtivam venisse videri, et si eius vindicandae potestatem habuerit, sabinus et cassius aiunt.
Dig. 50.16.216
Ulpianus 1 ad l. ael. sent.
Verum est eum, qui in carcere clusus est, non videri neque "vinctum" neque "in vinculis" esse, nisi corpori eius vincula sint adhibita.
Dig. 50.16.217pr.
Iavolenus 1 ex post. lab.
Inter illam condicionem "cum fari potuerit" et "postquam fari potuerit" multum interest: nam posteriorem scripturam uberiorem esse constat, "cum fari potuerit" artiorem et id tantummodo tempus significari, quo primum fari possit.
Dig. 50.16.217.1
Iavolenus 1 ex post. lab.
Item ita data condicione "illud facito in diebus", si nihil praeterea fuisset adiectum, in biduo condicionem impleri oportet.
Dig. 50.16.218
Papinianus 27 quaest.
Verbum "facere" omnem omnino faciendi causam complectitur dandi, solvendi, numerandi, iudicandi, ambulandi.
Dig. 50.16.219
Papinianus 2 resp.
In conventionibus contrahentium voluntatem potius quam verba spectari placuit. cum igitur ea lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium quoque transferri potuit.
Dig. 50.16.220pr.
Callistratus 2 quaest.
"liberorum" appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit. totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti ( veluti filii, nepotes, pronepotis ceterorumve qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum voluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent. at ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.
Dig. 50.16.220.1
Callistratus 2 quaest.
Sed et papirius fronto libro tertio responsorum ait praedio cum vilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi voluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere.
Dig. 50.16.220.2
Callistratus 2 quaest.
Divus quoque marcus rescripsit non videri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.
Dig. 50.16.220.3
Callistratus 2 quaest.
Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. etenim idcirco filios filiasve concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumve diuturnitatis nobis memoriam in aevum relinquamus.
Dig. 50.16.221
Paulus 10 resp.
Paulus respondit falsum tutorem eum vere dici, qui tutor non est, sive habenti tutor datus est sive non: sicut falsum testamentum, quod testamentum non est, et modius iniquus, qui modius non est.
Dig. 50.16.222
Hermogenianus 2 iuris epit.
"pecuniae" nomine non solum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles et tam corpora quam iura continentur.
Dig. 50.16.223pr.
Paulus 2 sent.
Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt.
Dig. 50.16.223.1
Paulus 2 sent.
"amicos "appellare debemus non levi notitia coniunctos, sed quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus.
Dig. 50.16.224
Venonius 7 stipul.
"vinculorum" appellatione vel privata vel publica vincula significant, "custodiae" vero tantum publicam custodiam.
Dig. 50.16.225
Tryphonus 1 disp.
"fugitivus" est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactaverit, sed qui ipso facto fugae initium mente deduxerit. nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui numquam alienam rem invito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias corruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. et ideo fugitivum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat.
Dig. 50.16.226
Paulus 1 manual.
Magna neglegentia culpa est: magna culpa dolus est.
Dig. 50.16.227pr.
Paulus 2 manual.
Ex illa parte edicti "tum quem ei heredem esse oportet" heredis heredibus bonorum possessio non defertur.
Dig. 50.16.227.1
Paulus 2 manual.
Item in substitutione his verbis "quisquis mihi heres erit" proximus heres tantum significatur: immo non tantum proximus heres, sed etiam scriptus.
Dig. 50.16.228
Paulus l.S. de cogn.
"municipes" intellegendi sunt et qui in eodem municipio nati sunt.
Dig. 50.16.229
Paulus l.S. de tac. fideic.
"transacta finitave" intellegere debemus non solum quibus controversia fuit, sed etiam quae sine controversia sint possessa:
Dig. 50.16.230
Paulus l.S. ad sc orfit.
Ut sunt iudicio terminata, transactione composita, longioris temporis silentio finita.
Dig. 50.16.231
Paulus l.S. ad sc tert.
Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse, tunc verum est, cum de ipsius iure quaeritur: aliis autem non prodest nisi natus.
Dig. 50.16.232
Gaius 1 de verb. oblig.
Haec enuntiatio "quae sunt pluris aureorum triginta" simul et quantitatis et aestimationis significativa est.
Dig. 50.16.233pr.
Gaius 1 ad l. xii tab.
"si calvitur": et moretur et frustretur. inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus: inde et cavillatio dicta est.
Dig. 50.16.233.1
Gaius 1 ad l. xii tab.
Post kalendas ianuarias die tertio pro salute principis vota suscipiuntur.
Dig. 50.16.233.2
Gaius 1 ad l. xii tab.
"telum" volgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, graeca voce figuratum apo tou tylou. et hanc significationem invenire possumus et in graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi belos appellant: apo tou ballesvai. admonet nos xenophon, nam ita scribit: kai ta bely homose efereto, logxai toceumata sfendonai, pleistoi de kai livoi . et id, quod ab arcu mittitur, apud graecos quidem proprio nomine toceuma vocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.
Dig. 50.16.234pr.
Gaius 2 ad l. xii tab.
Quos nos hostes appellamus, eos veteres "perduelles" appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.
Dig. 50.16.234.1
Gaius 2 ad l. xii tab.
"locuples" est, qui satis idonee habet pro magnitudine rei, quam actor restituendam esse petit.
Dig. 50.16.234.2
Gaius 2 ad l. xii tab.
Verbum "vivere" quidam putant ad cibum pertinere: sed ofilius ad atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri, sine his enim vivere neminem posse.
Dig. 50.16.235pr.
Gaius 3 ad l. xii tab.
"ferri" proprie dicimus, quae quis suo corpore baiulat: "portari" ea, quae quis iumento secum ducit: "agi" ea, quae animalia sunt.
Dig. 50.16.235.1
Gaius 3 ad l. xii tab.
"fabros tignarios" dicimus non eos dumtaxat, qui tigna dolarent, sed omnes qui aedificarent.
Dig. 50.16.236pr.
Gaius 4 ad l. xii tab.
Qui "venenum" dicit, adicere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta venena sunt, quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. cum id quod nos venenum appellamus, graeci farmakon dicunt, apud illos quoque tam medicamenta quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. admonet nos summus apud eos poetarum homerus: nam sic ait: farmaka, polla men esvla memigmena, polla de lugra .
Dig. 50.16.236.1
Gaius 4 ad l. xii tab.
"glandis" appellatione omnis fructus continetur, ut iavolenus ait, exemplo graeci sermonis, apud quos omnes arborum species akrodrua appellantur.
Dig. 50.16.237
Gaius 5 ad l. xii tab.
Duobus negativis verbis quasi permittit lex magis quam prohibuit: idque etiam servius animadvertit.
Dig. 50.16.238pr.
Gaius 6 ad l. xii tab.
"plebs" est ceteri cives sine senatoribus.
Dig. 50.16.238.1
Gaius 6 ad l. xii tab.
"detestatum" est testatione denuntiatum.
Dig. 50.16.238.2
Gaius 6 ad l. xii tab.
"pignus" appellatum a pugno, quia res, quae pignori dantur, manu traduntur. unde etiam videri potest verum esse, quod quidam putant, pignus proprie rei mobilis constitui.
Dig. 50.16.238.3
Gaius 6 ad l. xii tab.
"noxiae" appellatione omne delictum continetur.
Dig. 50.16.239pr.
Pomponius l.S. enchir.
"pupillus" est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione.
Dig. 50.16.239.1
Pomponius l.S. enchir.
"servorum" appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.
Dig. 50.16.239.2
Pomponius l.S. enchir.
"incola" est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem graeci paroikon appellant. nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant.
Dig. 50.16.239.3
Pomponius l.S. enchir.
"munus publicum" est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives remque eorum imperio magistratus extraordinarium pervenit.
Dig. 50.16.239.4
Pomponius l.S. enchir.
"advena" est, quem graeci apoikon appellant.
Dig. 50.16.239.5
Pomponius l.S. enchir.
"decuriones" quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit.
Dig. 50.16.239.6
Pomponius l.S. enchir.
"urbs" ab urbo appellata est: urbare est aratro definire. et varus ait urbum appellari curvaturam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet.
Dig. 50.16.239.7
Pomponius l.S. enchir.
"oppidum" ab ope dicitur, quod eius rei causa moenia sint constituta.
Dig. 50.16.239.8
Pomponius l.S. enchir.
"territorium" est universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est summovendi ius habent.
Dig. 50.16.239.9
Pomponius l.S. enchir.
Verbum "suum" ambiguum est, utrum de toto an de parte significat. et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi communem esse.
Dig. 50.16.240
Paulus 1 imp. sent. i.C.P.
Cum quaerebatur, an verbum "soluto matrimonio dotem reddi" non tantum divortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes sentirent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra videbatur: secundum: hoc motus imperator pronuntiavit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud maritum.
Dig. 50.16.241
Mucius l.S. horwn
In "rutis caesis" ea sunt, quae terra non tenentur quaeque opere structili tectoriove non continentur.
Dig. 50.16.242pr.
Iavolenus 2 ex post. lab.
Malum navis esse partem, artemonem autem non esse labeo ait, quia pleraeque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars navis est.
Dig. 50.16.242.1
Iavolenus 2 ex post. lab.
Inter "proiectum" et "immissum" hoc interesse ait labeo, quod proiectum esset id quod ita proveheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, veluti tigna trabes quae immitteretur.
Dig. 50.16.242.2
Iavolenus 2 ex post. lab.
Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse.
Dig. 50.16.242.3
Iavolenus 2 ex post. lab.
"viduam" non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae virum non habuisset, appellari ait labeo: quia vidua sic dicta est quasi vecors, vesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter viduam dictam esse sine duitate.
Dig. 50.16.242.4
Iavolenus 2 ex post. lab.
Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.
Dig. 50.16.243
Scaevola 18 Dig.
Scaevola respondit: semper acceptum est, ut libertorum appellatione etiam hi contineri intellegantur, qui eodem testamento vel posteriore loco manumitterentur, nisi manifeste is, a quo peteretur, contra defuncti voluntatem doceret peti.
Dig. 50.16.244
Labeo 4 pith. a paulo epit.
Si qua poena est, multa est: si qua multa est, poena est. paulus: utrumque eorum falsum est. namque harum rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena provocatio non est: simul atque enim victus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. at multae provocatio est, nec ante debetur, quam aut non est provocatum aut provocator victus est: nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat.
Dig. 50.16.245pr.
Pomponius 10 epist.
Statuae adfixae basibus structilibus aut tabulae religatae catenis aut erga parietem adfixae aut si similiter cohaerent lychni, non sunt aedium: ornatus enim aedium causa parantur, non quo aedes perficiantur. idem labeo ait.
Dig. 50.16.245.1
Pomponius 10 epist.
Prothyrum, quod in aedibus iterum qui fieri solet, aedium est.
Dig. 50.16.246pr.
Pomponius 16 epist.
Apud labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. nam etiam qui sistit, praestat eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest videri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere praesens satis apte appellari potest.
Dig. 50.16.246.1
Pomponius 16 epist.
Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem condicionemque reddita causa praestet: et tota restitutio iuris est interpretatio.