Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.48.0. De officio diversorum iudicum.
CJ.1.48.1: Imperator Constantinus
Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua mater familias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, cum certum sit debita eius, quae intra domum considerato sexu semet contineat, domus eius vel cuiuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. quod si quis in publicum matrem familias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos citra ullam indulgentiam capitali poena plectetur. * const. a. ad domitium celsum vic. * <a 316 d. iii id. ian. treviris sabino et rufino conss.>
CJ.1.48.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Singuli quique iudices sciant celsioribus viris et his, quorum nonnumquam iudicio provehuntur, honorificentiam esse debitam praestandam, nec in subscriptionibus suis fratres audeant nominare, apparitione multanda, cuius haec cura est. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad principium pu. * <a 384 d. id. febr. ricomere et clearcho conss.>
CJ.1.48.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sciant principes et cornicularii et primates officiorum, iudices etiam, ternas libras auri a suis facultatibus eruendas, si honoratis viris, quibus etiam consistorium nostrum ingrediendi facultas praebetur, secretarii iudicum non patuerit ingressus aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. * valentin. theodos. et arcad. aaa. constantio pp. galliarum. * <a 389 d. vi id. nov. treviris timasio et promoto conss.>