Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.50.0. De officio eius qui vicem alicuius iudicis obtinet.
CJ.1.50.1: Imperator Gordianus
In causa quae spectat ad utilitatem rei publicae eum qui vice praesidis provinciae administrat potuisse cognoscere in dubium non venit. sane si in aliquo captum est ius rei publicae, iuxta scita divorum principum defensores rei publicae ( si modo adesse fiduciam negotio putant) restitutionis auxilium possunt flagitare. * gord. a.Domitio pp. * <a 240 d. iii non. nov. sabino ii et venusto conss.>
CJ.1.50.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Suggerente magnificentia vestra docta imperialis aeternitas debere eos, qui praeceptione principali seu vestrae sedis amplissimae tueri locum rectorum provinciarum noscuntur, auctoritatem habere tutores seu curatores petentibus dare, decretum etiam interponere ad alienandas minorum similiumque eis personarum seu curalium facultates, emancipationes quoque legibus celebrare et omnia quae ad iurisdictionem rectoris provinciae pertinent actitare, praecipere dignata est pro dispositione vestrae celsitudinis praefatas huiusmodi sollicitudines peragendi habere licentiam. * theodos. et valentin. aa. mandata ad antiochum pp. per referendarium, quae sic habent:* <a 427 d. prid. id. oct. constantinopoli hierio et ardabure conss.>