Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.51.0. De adsessoribus et domesticis et cancellariis iudicum.
CJ.1.51.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Studiorum labor meretur, ut hi, qui in publicis administrationibus constitui sociari sibi consiliorum participes cupiunt, spe praemiorum atque honorificentia sua provocent eos, quorum prudentiam sibi putant esse necessariam, non metu terribili et necessitate incongrua libertati. * diocl. et maxim. aa. paulino. * <a 286 d. prid. id. iul. tiberiade maximo ii et aquilino conss.>
CJ.1.51.2: Imperator Constantinus
Praesides non per adsessores, sed per se subscribant libellis. quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit, mox adsessor qui subscripsit exilio puniatur: praesidis vero nomen ad nos referri iubemus, ut in eum severius vindicetur. * const. a. ad bassum pp. * <a 320 d. xv k. sept. constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.1.51.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Consiliarios iudicum et cancellarios et eos, qui domesticorum funguntur officio, post depositam administrationem quinquaginta dies in provincia residere praecipimus. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. vi k. ian. mediolani theodoro cons.>
CJ.1.51.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Pro confesso autem tenebitur, qui accusatus huiusmodi personam subtraxerit: eaque in quadruplum restitui iubemus, quae desiderantur ablata, ut duplum spoliatus accipiat, duplum noster fiscus adquirat. <a 399 d. vi k. ian. mediolani theodoro cons.>
CJ.1.51.4: Imperatores Arcadius, Honorius
Domesticus iudicis a publicis actibus arceatur. quod si necessitatibus publicis sese convictus fuerit miscuisse, statim eum ad maioris potestatis examen deduci oportet, ut competens in eo vindicta promatur. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. ad caelicianum vic. * <a 404 d. vi id. april. honorio a. vi et aristaeneto conss.>
CJ.1.51.5: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo in provinciis, qui semel domestici vel cancellarii ministerium gesserit, ad eandem observationem aliqua ambitione iterum remeare concedatur. * honor. et theodos. aa. seleuco pp. * <a 415 d. iii id. dec. ravennae aa. x et vi conss.>
CJ.1.51.6: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo de domesticis ducum vel comitum militarium, officiis eorum connumeratus, post completum sui temporis actum ad eandem rursus sollicitudinem audeat adspirare: decem auri librarum condemnatione proposita, si quis hanc violare voluerit sanctionem: eadem poena officio quoque coercendo, si per ambitionem vel avaritiam ex his aliquid temerari concesserit. * honor. et theodos. aa. vitaliano duci libyae. * <a 417 d. viiii k. nov. constantinopoli honorio a. xi et constantio ii conss.>
CJ.1.51.7: Imperatores Honorius, Theodosius
Velut castrense peculium filii familias adsessores etiam post patris obitum vindicent, qui consiliis propriis administratores iuvare consueverunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerunt. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 422 d. x k. april. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa.Conss.>
CJ.1.51.8: Imperatores Honorius, Theodosius
Nullus iudicum ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici vel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque suscipiat , ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. periculo enim primatum officii cancellarios, sub fide gestorum ex eodem officio electos iudicibus applicari iubemus, ita ut post depositam administrationem nec militiam deserant et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facultas, si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. prid. k. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.1.51.9: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si post depositam administrationem iudicum praesentiam vel exhibitionem domesticorum querimonia provincialium aut curalium vel aliqua publica necessitas postulaverit, per eosdem administratores, quorum domestici fuerint, iudicio legibusque tradantur. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 433 d. v non. iul. constantinopoli theodosio a. xiiii et maximo conss.>
CJ.1.51.10: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In consiliariis observari censemus, ut in eum, qui in sua provincia ultra quattuor menses moderatoribus adsederit adversus leges antiquas et divorum retro principum scita, proscriptio bonorum et accusatio publici criminis immineat, nisi per caeleste oraculum vel amplissimae tuae sedis praeceptionem sese defendat. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. xiii k. febr. theodosio xvii et festo conss.>
CJ.1.51.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Non parum adsessoribus magistratuum maiorum quam ipsis iudicibus nostrae benivolentiae liberalitas tribuenda est. ideoque consiliarios virorum illustrium praefectorum tam praetorio quam huius inclitae urbis eminentissimorumque magistrorum militum nec non etiam viri illustris magistri officiorum, sive praedicto officio iam functi sunt seu fungentur in posterum, post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu civilium seu militarium iudicum prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet gravamine penitus iniungatur: quinquaginta librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid adversus statuta clementiae nostrae innovari concesserit. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp.Orientis. * <a 444 d. v k. mart. theodosio a. xviii et albino conss.>
CJ.1.51.12: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Liceat omnibus iudicibus illustri praeditis potestate consiliarios sibi eosdem secundo ac tertio et saepius iniungere, quia qui semel recte cognitus est, ob hoc solum non debet, quod iam probatus est, improbari. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 450 vel 455 d..... valentiniano a....>
* zeno.* <a 487 d. vi k. iul. post consulatum longini.>
CJ.1.51.14pr.: Imperator Justinianus
Nemo ex his, qui advocati causarum constituti sunt vel fuerint et in hac regia urbe in quocumque iudicio deputati et in aliis omnibus provinciis nostro subiectis imperio, audeat in uno eodemque tempore tam advocatione uti quam consiliarii cuiuscumque magistratus, quibus res publica gerenda committitur, curam adripere , cum sat abundeque sufficit vel per advocationem causis perfectissime patrocinari vel adsessoris officio fungi, ne, cum in utrumque festinet, neutrum bene peragat: sed sive advocatus esse maluerit, hoc cum debita sollertia implere possit , vel si adsessionem elegerit, in ea videlicet permaneat, ita tamen, ut post consiliarii sollicitudinem depositam liceat ei ad munus advocationis reverti. * i ust. a. demostheni pp. * <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.1.51.14.1: Imperator Justinianus
Nec sit concessum cuidam duobus magistratibus adsidere et utriusque iudicii curam peragere ( neque enim facile credendum est duabus etiam necessariis rebus unum sufficere: nam cum uni iudicio adfuerit, altero abstrahi necesse est sicque nulli eorum idoneum in totum inveniri), sed altera adsessione penitus semota unius magistratus esse contentum iudicio. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.1.51.14.2: Imperator Justinianus
Nec callidis machinationibus huiusmodi legem putet quis esse circumscribendam et , si non consilarii signum quod solitum est chartis imponat, sed alias quasdam litteras excogitatas adsimulaverit, existimari ei licere fungi quidem memorato officio, sub huiusmodi tamen umbra latere, cum in legem committunt hi, qui vigorem eius scrupulosis et excogitatis artibus eludere festinant. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.1.51.14.3: Imperator Justinianus
Neque sibi blandiri quemquam oportet, quod et praesentis legis aculeos possit evadere, quemadmodum et anteriores leges super hac re positas deludebat. si quis etenim in tali commisso fuerit inventus, sciat se de matriculis advocatorum penitus esse delendum et decem librarum auri multam nostris privatis largitionibus illaturum, per virum illustrem comitem rerum privatarum exigendam, et aliam maiorem regalis culminis subiturum offensam, cum nec ipse iudex, qui hoc fieri passus est et sciens prudensque hoc commiserit, sine imperiali commitione remanebit : <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.1.51.14.4: Imperator Justinianus
Eadem poena subiciendo etiam eo vel eis, qui in his causis, quarum patrocinium adepti sunt quibusque advocationem suam praestiterint, adsessionis cuiuscumque magistratus colore audeat vel audeant iudicare, ne adfectionis suae advocationis memor incorrupti iudicis non possit nomen perferre. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>