Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.53.0. De contractibus iudicum vel eorum qui sunt circa eos et inhibendis donationibus in eos faciendis et ne administrationis tempore proprias aedes aedificent sine sanctione pragmatica.
CJ.1.53.1pr.: Imperator Justinianus
Quicumque administrationem in hac florentissima urbe gerunt, emere quidem mobiles vel immobiles res vel domus extruere non aliter possint, nisi specialem nostri numinis hoc eis permittentem divinam rescriptionem meruerint. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.1.53.1.1: Imperator Justinianus
Donationes vero omnimodo recusent, scientes non esse validas eas in quibuscumque rebus et quacumque aestimatione, nisi post administrationem depositam vel specialiter in scriptis donator eandem donationem ratam habuerit vel tempus quinquennale praeterierit, in quo nulla querella super isdem donationibus vel ab ipso donatore vel ab successoribus eius facta sit. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.1.53.1.2: Imperator Justinianus
Provincias vero moderantibus non solum donationes, sed etiam emptiones quarumcumque mobilium vel immobilium rerum praeter eas, quae ad alimonias vel vestem pertinent, et aedificationes, licet sacri apices aliquid eorum permiserint, penitus interdicimus. nec ratum sit, quod his donatione vel venditione datum est, licet quinquennale tempus post depositam administrationem excesserit vel consensus donatoris vel venditoris post eandem administrationem adiectus sit. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.1.53.1.3: Imperator Justinianus
Haec autem etiam ad domesticos et consiliarios eorum trahi necessarium duximus, illud etiam adicientes, ut nec per interpositam personam aliquid eorum sine periculo possit perpetrari. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.1.53.1.4: Imperator Justinianus
Quae etiam ad praeterita negotia referri sancimus, nisi transactionibus vel iudicationibus sopita sint. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>