Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.1.55.0. De defensoribus civitatum.

CJ.1.55.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis de tenuioribus ac minusculariis rebus interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis, id est usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficias, scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum, qui per fugam fuerit elapsus, vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet huiusmodi, tua disceptatione restituas. ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori. * valentin. et valens aa. senecae defensori. * <a 365 d. v k. iul. tyrici valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.1.55.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Defensores civitatum non ex decurionum seu cohortalium corpore, sed ex aliis idoneis personis huic officio deputentur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. * <a 368? 370? 373? d. iii non. nov. isdem conss. >

CJ.1.55.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii, id est defensoris locorum, beneficio fruatur, ut apud eum in pecuniariis causis litigandi habeat facultatem. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad senatum. * <a 373 d. iiii id. aug. hierapoli valentiniano et valente aa. utrisque iiii conss.>

CJ.1.55.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec forma et tempus quinquennii spatii metiendum: scilicet ut imprimis parentis vicem plebi exhibeas, descriptionibus rusticos urbanosque non patiaris adfligi, officialium insolentiae, iudicum procacitati salva reverentia pudoris occurras, ingrediendi, cum voles, ad iudicem liberam habeas facultatem, superexigendi damna vel spolia plus petentium ab his, quos liberorum loco tueri debes, excludas, nec patiaris quicquam ultra delegationem solitam ab his exigi, quos certum est nisi tali remedio non posse reparari. * grat. valentin. et theodos. aaa. theodoro defens. civitatis.* <a 385 d. xi non. ian. constantinopoli arcadio et bautone conss.>

CJ.1.55.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, severiores non exerceant quaestiones, plebem vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. * valentin. theodos. et arcad. aaa. potamio praef. augustali. * <a 392 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.1.55.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum feruet insania, probatissimi quique et districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunita coalescere: removeantur patrocinia, quae feruorem reis et auxilium scelerosis impertiendo maturari scelera fecerunt. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. v id. april. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.1.55.7: Imperatores Arcadius, Honorius

Defensores civitatum oblatos sibi reos in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato homicidio stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis publicis sibi traditos expresso crimine cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. * arcad. et honor. aa. caeciliano pp. * <a 405 d. prid. k. ian. mediolani stilichone ii et anthemio conss.>

CJ.1.55.8pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Defensores ita praecipimus ordinari, ut sacris orthodoxae religionis imbuti mysteriis reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur: de quorum ordinatione referendum est ad illustrissimam praetorianam potestatem, ut litteris eiusdem magnificae sedis eorum solidetur auctoritas. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.55.8.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si quid a qualibet persona contra publicam disciplinam in laesionem possessorum fieri cognoverint defensores, referendi habeant potestatem ad illustres et magnificos viros praefectos praetorio et illustres viros magistros equitum et peditum, magistros etiam officiorum et comites tam sacrarum largitionum quam rerum privatarum. <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.55.9pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Iubemus cura ac sollertia defensorum minime possessores maioribus mensuris et ponderibus a susceptoribus praegravari, sed eos deprehensos ad iudicium dirigi cum ipso commissae fraudis indicio. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.1.55.9.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Illud etiam fieri permittimus, ut, si provincialibus nostris contestari iniurias seu laesiones suas cupientibus actorum confectio a defensoribus denegetur, licentia eis tribuatur querellae propriae libellum conscriptum eo tenore, quo fuerat contestandum, in frequentioribus civitatum locis proponendi conveniendique scribas, tabularios et cetera officia publica commonenda, per quae libellum colligi oportebit atque invitis supra memoratis personis sub actorum confectione ingerendi, quorum quaestione fides possit inquiri: qua probata in eos, quos gestorum petitam confectionem negasse constiterit, vigor iudiciarius exseratur. <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.1.55.10: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulli defensorum licere decernimus, si de publica sollicitudine voluerit se liberare, nisi divinos adfatus intimaverit tuae sublimitatis iudicio, triginta librarum auri poenam tam moderatoribus provinciarum quam ceteris iudicibus vel temeratoribus sacri nostri oraculi subituris, si neglecta fuerit auctoritas principalis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 441 d. xv k. sept. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.1.55.11: Imperator Anastasius

Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione , praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. ita enim eos praecipimus ordinari, ut reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur. * anastas. a. eustathio pp. * <a 505 d. xiii k. mai. sabiniano et theodoro conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License