Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
Ipse dispice, quemadmodum pecuniam, quam deposuisse te dicis, deberi tibi probes. nam quod desideras, ut rationes suas adversaria tua exhibeat, id ex causa ad iudicis officium pertinere solet. * ant. a. manilio. * <a155 pp. iiii k. oct. sabiniano ii et severo conss.>
CJ.2.1.2: Imperatores Severus, Antoninus
Is, apud quem res agitur, acta publica tam criminalia quam civilia exhiberi inspicienda ad investigandam veritatis fidem iubebit. * sev. et ant. aa. fausto. * <a 194 pp. non. iul. severo a. et albino conss.>
CJ.2.1.3: Imperatores Severus, Antoninus
Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam emendari vel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas vel ius reddentis decernit aequitas. * sev. et ant. aa. valenti. * <a 202 d. iii k. sept. severo iii et antonino aa. conss.>
Qui accusare volunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. actore enim non probante qui convenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat. * ant. a. epaphrodito. * <a 212 pp. v id. mart. duobus aspris conss.>
CJ.2.1.5: Imperator Alexander Severus
Non est novum eum a quo petitur pecunia implorare rationes creditoris, ut fides constare possit. * alex. a. valentinianae. * <a 223 pp. vii id. mart. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.1.6: Imperator Alexander Severus
Iustum est desiderium eius a quo petitur, licet nomine publico, ut rationibus publicis exhibitis constet, quantum sub nomine suo solutum sit. * alex. a. uriano. * <a 223 pp. xvi k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.1.7: Imperator Alexander Severus
Procurator privatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui convenitur, ut id fiat, praecipiet. * alex. a. valenti. * <a 225 pp. x k. mart. fusco et dextro conss.>
CJ.2.1.8: Imperator Alexander Severus
Et quae a divo antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. nec enim diversa sunt vel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoveri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit ( quod utique ipsa rei aequitatis suadet), an vero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui convenitur fundari. * alex. a. floro. * <a 225 pp. k. oct. fusco et dextro conss.>