Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
Condicionis incertum inter fratres non iniquis rationibus conventione finitum est. cum igitur verbis fideicommissi petitum a patre tuo profitearis, ut, si vita sine liberis decederet, hereditatem licinio frontoni restitueret, pactum eo tempore de sextante frontoni dando, cum liberos philinus non sustulerat, interpositum non idcirco potest iniquum videri, quod facta, sicut placuit, divisione diem suum te filio eius superstite functus est. * sev. a. philino. * <a 200 pp. vii k. dec. severo a. ii et victorino conss.>
CJ.2.3.2: Imperatores Severus, Antoninus
Post venditionem hereditatis a te factam, si creditores contra emptores actiones suas movisse probare potueris eosque eas spontanea suscepisse voluntate, exceptione taciti pacti non inutiliter defenderis. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 202 pp. prid. id. febr. severo iii et antonino aa. conss.>
CJ.2.3.3: Imperatores Severus, Antoninus
Servus creditoris meliorem causam domini facere potest: in deterius autem reformare novo pacto non potest obligationem recte constitutam. * sev. et ant. aa. restituto. * <a 202 pp. viii k. april. severo iii et antonino aa. conss.>
CJ.2.3.4: Imperatores Severus, Antoninus
Postquam liti de praedio motae renuntiasti, causam finitam instaurari posse nulla ratio permittit. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 206 pp. iiii id. febr. albino et aemiliano conss.>
Creditori tuo si partem pecuniae exsolvisti, de parte vero non petenda inter te et eum convenit ob causas negotiaque eius tuo patrocinio fideque defensa, ea obligatione partim iure civili partim honorario liberatus es. nam exceptio perpetua pacti conventi vel doli residui petitionem repellit, cum et solutum per ignorantiam repeti potuisset. * ant. a. demagorae. * <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
Pacta, quae contra leges constitutionesque vel contra bonos mores fiunt, nullam vim habere indubitati iuris est. * ant. a. iuliae basiliae. * <a 213 pp. v k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
Debitori tuo si heres extitisti, actio, quam contra eum habuisti, adita hereditate confusa est. sed si eam hereditatem, posteaquam in iudicio obtinuisti, ei tradidisti, quem sententia superaveras, ea condicione pactoque, ut tam ceteris creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur, si eam hereditatem non adisses , satisfaceret, pacti conventionisque fides servanda est. quae si non servatur, ex stipulatu, si modo pacto subiecta est, actio dabitur. * ant. a. iulio maximo. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.3.8: Imperator Alexander Severus
Cum, posteaquam adversarius matris tuae victus esset, matrem tuam circumvenerit, ut ei caveret nullam se controversiam de servis moturam, id pactum mala fide factum irritum est, et cum ex ea conventione cum matre tua agi coeperit, iudex eam liberabit. * alex. a. aurelio dionysio. * <a 222 pp. prid. id. sept. alexandro a. cons.>
CJ.2.3.9: Imperator Alexander Severus
Si pascenda pecora partiaria ( id est ut fetus eorum portionibus, quibus placuit , inter dominum et pastorem dividantur) apollinarem suscepisse probabitur, fidem pacto praestare per iudicem compelletur. * alex. a. mucatrauli. * <a 222 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons.>
CJ.2.3.10: Imperator Alexander Severus
Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi potuit, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc iure utimur, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * alex. a. nicae. * <a 227 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons.>
CJ.2.3.11: Imperator Alexander Severus
Ex conventione quidem, qua pactam novercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut et tributa ipsa agnosceret et creditoribus, quibus fuerant praedia obligata, usuras solveret, actio tibi adversus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex vendito actio, ut placitis stetur, competit. * alex. a. capitoni. * <a 229 pp. non. dec. ipso a. iii et dione ii conss.>
CJ.2.3.12: Imperator Alexander Severus
Pacta novissima servari oportere tam iuris quam ipsius rei aequitas postulat. quapropter si conventione quae praecessit diversa pars usuram se non esse consensit, et maxime si, ut proponis, id etiam apud acta praesidis adseveravit, actionem, quae super prima conventione fuerat, exercere non prohiberis. * alex. a. flaccillae. * <a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss.>
CJ.2.3.13: Imperator maximinus
In bonae fidei contractibus ita demum ex pacto actio competit, si ex continenti fiat: nam quod postea placuit, id non petitionem, sed exceptionem parit. * maximinus a. marino. * <a 236 pp. v id. ian. maximino a. et africano conss.>
CJ.2.3.14: Imperator Gordianus
Si pacto, quo poenam adversarium tuum promisisse proponis, si placito non stetisset, stipulatio subiecta est, ex stipulatu agens vel id quod in conventionem devenerat, ut fiat, consequeris vel poenam stipulatione comprehensam more iudiciorum exiges. nam bona adversarii tui in te transferri citra sollemnem ordinem frustra deprecaris. * gord. a. caecilio mil. * <a 241 pp. k. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.2.3.15: Imperatores valer., gallien.
Pactum, quod dotali instrumento comprehensum est, ut, si pater vita fungeretur, ex aequa portione ea quae nubebat cum fratre heres patri suo esset, neque ullam obligationem contrahere nec libertatem testamenti faciendi mulieris patri potuit auferre. * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. pactumeio. * <a 259 pp. x k. mart. aemiliano et basso conss.>
CJ.2.3.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas filios testamento scriptos heredes rogatos esse, ut qui primus rebus humanis eximeretur, alteri portionem hereditatis restitueret, quoniam precariam substitutionem fratrum consensu remissam adseris, fideicommissi persecutio cessat. * diocl. et maxim. aa. diaphanto. * <a 286 pp. iiii id. febr. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.2.3.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pactum, quod bona fide interpositum docebitur, et si scriptura non existente aliis probationibus rei gestae veritas comprobari potest, praeses provinciae secundum ius custodiri efficiet. * diocl. et maxim. aa. deximacho. * <a 286 pp. viiii k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.2.3.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditores vestros ex parte debiti admisisse quemquam vestrum pro sua persona persolventem probaveritis, aditus rector provinciae pro sua gravitate, ne alter pro altero exigatur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iulio et aemilio. * <a 287 pp. vii id. ian. diocletiano iii et maximiano aa.Comss.>
CJ.2.3.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet inter privatos huiusmodi scriptum, quo comprehenditur, ut is qui supervixerit alterius rebus potiatur, nec donationis quidem mortis causa gestae efficaciter speciem ostendat, tamen cum voluntas militum, quae super ultimo vitae spiritu deque familiaris rei decreto quoquo modo contemplatione mortis in scripturam deducitur, vim postremi iudicii obtineat proponasque te ac fratrem tuum ad discrimen proelii pergentes ob communem mortis fortunam invicem pactos esse, ut ad eum, qui superstes fuisset, res eius, cui casus finem vitae attulisset, pertinerent, existente condicione intellegitur ex fratris tui iudicio, quod principalium constitutionum prompto favore firmatur, etiam rerum eius compendium ad te de latum esse. * diocl. et maxim. aa. victoriano mil. * <a 290 pp. xiii k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.3.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <a 293 pp. k. ian. aa. conss.>
CJ.2.3.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas inter vos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones aequis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conventionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si adversarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intellegere: nec adversario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quae placita sunt paratus est adimplere. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 pp. k. mai. thirallo aa. conss.>
CJ.2.3.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pactum curatoris recipere minorem quantitatem paciscentis adultae aetatis suffragium, ne noceat, efficiet. tutores enim et curatores exigentes pupillis et adultis debitum, non etiam remittentes praestant obligationis liberationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. archelao. * <a 293 pp. xvii k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.2.3.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filius paciscendo vel debitum accipiendo nihil detrahit patris obligationi. * diocl. et maxim. aa. et cc.Honorato. * <a 293 pp. xvii k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.2.3.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si actionem legati vel fideicommissi, quam adversus heredes mariti quondam tui habuisti, te adfectione heredum aliis remisisse probetur, exceptionem pacti contra debitores instituenti actiones nocere tibi minime posse intellegis. * diocl. et maxim. aa. et cc.Domnae. * <a 293 pp. xvii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.2.3.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitorum pactionibus creditorum petitio nec tolli nec mutari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. euhemero. * <a 294 s. iiii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.3.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pactum successorum debitoris ex lege duodecim tabularum aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure divisum in solidum unum obligare creditori non potest: quod et in honorario succedentibus iure locum habebit. de chirographis itaque communibus exhibendis cum coherede vel non perfectis in divisione placitis convenire quanti tua interest potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. corneliae. * <a 294 pp. iii id. oct. variani cc. conss.>
CJ.2.3.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Petens ex stipulatione, quae placiti servandi causa secuta est, seu antecessit pactum seu post statim interpositum sit, recte secundum se ferri sententiam postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio chresimo. * <a 294 s. vi id. nov. heracleae cc. conss.>
CJ.2.3.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si certis annis quod nudo pacto convenerat datum fuit, ad praestandum in posterum indebitum solutum obligare non potuit eum qui pactum fecit, nisi placitis stipulatio intercessit. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. * <a 294 s. iii non. dec. burtudizi cc. conss.>
CJ.2.3.29pr.: Imperator Justinianus
Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori proscriptione propter cingulum militiae suae vel dignitatis vel etiam sacerdotii praerogativam, licet ante dubitabatur, sive oportet eandem scripturam tenere et eum qui hoc pactus est non debere adversus suam conventionem venire, vel licentiam ei praestari decedere quidem a scriptura, suo autem iure uti: sancimus nemini licere adversus pacta sua venire et contrahentes decipere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.2.3.29.1: Imperator Justinianus
Si enim ipso edicto praetoris pacta conventa, quae neque contra leges nec dolo malo inita sunt, omnimodo observanda sunt, quare et in hac causa pacta non valent, cum alia regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.2.3.29.2: Imperator Justinianus
Omnes itaque iudices nostri hoc in litibus observent, et huiusmodi observatio et ad pedaneos iudices et ad compromissarios et arbitros electos perveniat scituros, quod, si neglexerint, etiam litem suam facere intellegantur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.2.3.30pr.: Imperator Justinianus
De quaestione tali a caesariensi advocatione interrogati sumus: si duabus vel pluribus personis spes alienae fuerat hereditatis ex cognatione forte ad eos devolvendae, pactaque inter eos inita sunt pro adventura hereditate, quibus specialiter declarabatur, si ille mortuus fuerit et hereditas ad eos perveniat, certos modos in eadem hereditate observari, vel si forte ad quosdam ex his hereditatis commodum pervenerit, certas pactiones evenire. et dubitabatur, si huiusmodi pacta servari oportet. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
CJ.2.3.30.1: Imperator Justinianus
Faciebat autem eis quaestionem, quia adhuc superstite eo, de cuius hereditate sperabatur, huiusmodi pactio processit et quia non sunt ita confecta, quasi omnimodo hereditate ad eos perventura, sed sub duabus condicionibus composita sunt, si ille fuerit mortuus et si ad hereditatem vocentur hi qui pactionem fecerunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
CJ.2.3.30.2: Imperator Justinianus
Sed nobis omnes huiusmodi pactiones odiosae videntur et plenae tristissimi et periculosi eventus. quare enim quodam vivente et ignorante de rebus eius quidam paciscentes convenerunt? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
CJ.2.3.30.3: Imperator Justinianus
Secundum veteres itaque regulas sancimus omnimodo huiusmodi pacta, quae contra bonos mores inita sunt, repelli et nihil ex his pactionibus observari, nisi ipse forte, de cuius hereditate pactum est, voluntatem suam eis accommodaverit et in ea usque ad extremum vitae spatium perseveraverit: tunc etenim sublata acerbissima spe licebit eis illo sciente et iubente huiusmodi pactiones servare. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
CJ.2.3.30.4: Imperator Justinianus
Quod etiam anterioribus legibus et constitutionibus non est incognitum, licet a nobis clarius est introductum. iubemus etenim neque donationes talium rerum neque hypothecas penitus esse admittendas neque alium quendam contractum, cum in alienis rebus contra domini voluntatem aliquid fieri vel pacisci secta temporum meorum non patitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>