Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.4.0. De transactionibus.
Neque pactio neque transactio cum quibusdam ex curatoribus sive tutoribus facta auxilio ceteris est in his, quae separatim communiterve gesserunt vel gerere debuerunt. cum igitur tres curatores habueris et cum duobus ex his transegeris, tertium convenire non prohiberis. * ant. a. celerio. * <a 211 d. k. mai. gentiano et basso conss.>
Cum te proponas cum sorore tua de hereditate transegisse et idpropter certam pecuniam te ei debere cavisse, etsi nulla fuisset quaestio hereditatis, tamen propter timorem litis transactione interposita pecunia recte cauta intellegitur. ex qua causa si fisco solvisses, repetere non posses: si non solvisses, iure convenireris. * ant. a. lutatiae. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.4.3: Imperator Alexander Severus
Age cum geminiano, quod pater eius curator tibi datus negotia tua gesserit, et si apud iudicem negabit se actione teneri, quoniam transactio et aquiliana stipulatio interposita est, iudex contemplatione iudicii quod est bonae fidei quaeret, de quanta pecunia nominatim transactum sit: et si apparuerit de minore transactum, quantam pecuniam reliquam ex administratione curae deberi probatum fuerit, solvere eum iubebit, quod non in stipulationem aquilianam obligationis curae tantum deductum est, quanti erat quantitas pecuniae quae debebatur. * alex. a. tulliae. * <a 223 d. prid. id. aug. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.4.4: Imperator Alexander Severus
Actione administratae curae ab eo, qui legitimae aetatis annos complevit, in aquilianam stipulationem deducta et per acceptilationem extincta nullam aliam superesse nisi de dolo intra concessa tempora non ambigitur, nisi specialiter etiam de dolo transactum est. * alex. a. numidio. * <a 226 pp. ii non. mart. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.2.4.5: Imperator Alexander Severus
Cum te transegisse cum herede quondam tutoris tui profitearis, si id post legitimam aetatem fecisti, frustra desideras, ut a placitis recedatur. licet enim, ut proponis, nullum instrumentum intercesserit, tamen si de fide contractus confessione tua constet, scriptura, quae probationem rei gestae solet continere, necessaria non est. * alex. a. evocato. * <a 227 pp. k. mart. albino et aemiliano conss.>
CJ.2.4.6pr.: Imperator Alexander Severus
Cum mota inofficiosi querella matrem vestram cum diversa parte transegisse ita, ut partem bonorum susciperet et a lite discederet, proponatis, instaurari quidem semel omissam querellam per vos, qui matri heredis extitistis, iuris ratio non sinit. * alex. a. pomponiis. * <a 230 pp. viii id. ian. agricola et clemente conss.>
CJ.2.4.6.1: Imperator Alexander Severus
Verum si fides placitis praestita non est, in id quod interest diversam partem recte convenietis: aut enim, si stipulatio conventioni subdita est, ex stipulatu actio competit, aut, si omissa verborum obligatio est, utilis actio, quae praescriptis verbis rem gestam demonstrat, danda est. <a 230 pp. viii id. ian. agricola et clemente conss.>
Transactionis placitum ab eo interpositum, cui causae actionem, non decisionem litis mandasti, nihil petitioni tuae derogavit. * gord. a. licinio timotheo evocato. * <a 238 pp. x k. ian. pio et pontiano conss.>
De alimentis praeteritis si quaestio defertur, transigi potest, de futuris autem sine praetore seu praeside interposita transactio nulla auctoritate iuris censetur. * gord. a. iunio mil. * <a 239 pp.Xiiii k.Ian.Gordiano a. et aviola conss.>
Si super possessione, quae tibi quaesita est, cum quaestionem patereris a fratre uxoris tuae, pactum conventum et stipulatio inter vos, ut adlegas, interposita est, ut, si intra diem certum idem adversarius tuus decem aureos tibi numerasset , possessione ei cederes, vel, si eam inferre quantitatem non curasset, ulterius quaestionem non patereris, et is qui ita spopondit promisso satis non fecit, consequens est te ad quem res pertinet vim ab eo pati non debere: cuius rei gratia vir clarissimus praeses provinciae interpellatus vim prohibebit, praecipue cum, etiamsi in rem diversae parti actio competeret, huiusmodi pactione propter utilem exceptionem posset submoveri. * gord. a. agrippino. * <a 241 pp. vi id. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.2.4.10: Imperator Philippus
Fratris tui filiis de paterna successione ac statu etiam nunc contra fidem sanguinis itemque placitorum quaestionem inferre parum probe postulas. nullus etenim erit litium finis, si a transactionibus bona fide interpositis coeperit facile discedi. * philipp. a. apollophaniae. * <a 244 pp. prid. k. april. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.2.4.11: Imperatores valer., gallien.
De fideicommisso a patre inter te et fratrem vicissim dato, si alter vestrum sine liberis excesserit vita, interposita transactio rata est, cum fratrum concordia remoto captandae mortis alterius voto improbabili retinetur. et non potest eo casu rescindi, tamquam circumventus sis, cum pacto tali consenseris, cum neque eam cui subveniri solet aetatem agere te proponas nec, si ageres, isdem illis de causis in integrum restitutionis auxilium impetrare deberes. * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. gaiano mil.* <a 255 pp. xv k. dec. valeriano et gallieno aa. utrisque ii conss.>
CJ.2.4.12: Imperatores valer., gallien.
Praeses provinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et civitatis tuae administratores facta sit, an ambitiose id, quod indubitate deberi posset, remissum sit. nam priore casu ratam manere transactionem iubebit, posteriore nocere civitati gratiam non sinet. * valer. et gallien. aa. primo. * <a 259 pp. xvi k. mart. aemiliano et basso conss.>
CJ.2.4.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Interpositas metus causa transactiones ratas non haberi edicto perpetuo continetur. nec tamen quilibet metus ad rescindenda ea, quae consensu terminata sunt, sufficit, sed talem metum probari oportet, qui salutis periculum vel corporis cruciatum contineat. * diocl. et maxim. aa. proclae. * <a 290 s. iiii non. april. byzantii ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.4.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad vim tamen vel dolum arguendum qualitas causae principalis non sufficit: unde si nihil tale probari potest, consensu quaestiones terminatas minime instaurari oportet. <a 290 s. iiii non. april. byzantii ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.4.13.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed quoniam eum, cum quo te transegisse commemoras, ex ancilla tua natum servum esse adseveras, si vera sunt, quae precibus complexa es alia ratio pactum reformat: nec enim dubii iuris est dominos cum servis suis paciscentes ex placitis teneri atque obligari non posse. <a 290 s. iiii non. april. byzantii ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.4.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si diversa pars contra placitum agere nititur, aequitatis ratio suadet refusa pecunia, cum et tu hoc desideras, causam ex integro agi. * diocl. et maxim. aa. sopatrae. * <a 290 pp. iiii non. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.4.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut responsum congruum accipere possis, insere pacti exemplum: ita enim intellegemus, utrum sola conventio fuit, an etiam aquiliana stipulatio nec non et acceptilatio secuta fuerit: quae si subdita esse illuxerit, nullam adversariae tuae petitionem hereditatis vel in rem specialem competere palam fiet. * diocl. et maxim. aa. pontio. * <a 290 pp. xv k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.4.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Causas vel lites transactionibus legitimis finitas imperiali rescripto resuscitari non oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. caecilio. * <a 293 s. v id. mart. aa. conss.>
CJ.2.4.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas ab ea, contra quam supplicas, litem quam tecum habuit transactione decisam eamque acceptis quae negotii dirimendi causa placuerat dari nunc de conventione resiluisse, ac petas vel pacto stari vel restitui data, perspicis, si quidem de his reddendis manente transactionis placito statim stipulatione, si contra fecerit, prospexisti et quinque et viginti annis maior fuit, quod exceptionem pacti et actionem datorum habeas: quod si nihil tale convenit, exceptio tibi, non etiam eorum quae dedisti repetitio competit securitate parta. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcello. * <a 293 pp. v id. iun. ipsis aa. v et iiii conss.>
CJ.2.4.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transigere vel pacisci de crimine capitali excepto adulterio non prohibitum est.In aliis autem publicis criminibus, quae sanguinis poenam non ingerunt, transigere non licet citra falsi accusationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentiniano. * <a 293 s. iii k. sept. aa. conss.>
CJ.2.4.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sub praetextu instrumenti post reperti transactionem bona fide finitam rescindi iura non patiuntur. sane si eam per se vel per alium subtractis, quibus veritas argui potuit, decisionem litis extorsisse probetur, si quidem actio superest, replicationis auxilio doli mali pacti exceptio removetur, si vero iam perempta est, infra constitutum tempus tantum actionem de dolo potes exercere. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeo. * <a 293 s. xiiii k. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.2.4.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non minorem auctoritatem transactionum quam rerum iudicatarum esse recta ratione placuit, si quidem nihil ita fidei congruit humanae, quam ea quae placuerant custodiri. nec enim ad rescindenum pactum sufficit, quod hoc secunda hora noctis intercessisse proponas, cum nullum tempus sanae mentis maioris quinque et viginti annis consensum repudiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. * <a 293 s. iiii k. oct. aa. conss.>
CJ.2.4.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ea, quae transactionis causa dari aut retineri convenit, velut emptorem eum quem accipere placuerat obtinere praescribitur, his quae simulate geruntur pro infectis habitis frustra ficti pretii postulatur numeratio. * diocl. et maxim. aa. et cc. geminiano. * <a 293 s. v non. oct. ipsis aa. conss.>
CJ.2.4.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maior transegisti, ad rescindendam transactionem de dolo contestatio non sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Alexandro. * <a 293 s. k. dec. aa. conss.>
CJ.2.4.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec intentio creditorum archimedori, cui alios successisse profiteris, si obligatus pro eo non fuisti, tenere potest. sed haec integro negotio tractari convenerat: nam cum iam quaestionem transactione decisam et a te dari placitam numeratam pecuniam proponas, huius indebiti soluti praetextu improbe tibi petitionem decerni postulas, cum, etsi tantum in stipulationem fuisset deducta, indebiti promissi velamento defendi non posses. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 294 d. viii id. mart. cc. conss.>
CJ.2.4.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem ex causa transactionis acceptis his quae instrumento continentur nihil amplius peti convenit, adversariam tuam exceptionis auxilio defendi perspicis. sin vero certam quantitatem quasi solam ab ea debitam reddere se debere sine litis decisione confessa est, tam eam quam residuam debiti partem petere minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. victorino. * <a 294 s. v non. april. sirmi cc. conss.>
CJ.2.4.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maiores quinque et viginti annis cum patruo sive avunculo vestro transegistis vel ei debita donationis causa sine aliqua condicione remisistis, non idcirco, quod hoc huius hereditatis captandae causa, id est spe futurae successionis, vos fecisse proponatis, aliis ei succedentibus instaurari finita debent. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellae et cyrillae. * <a 294 s. ii id. april. cc. conss.>
CJ.2.4.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transactione matris filios eius non posse servos fieri notissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiadae. * <a 294 s. id. april. cc. conss.>
CJ.2.4.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sanam mente, licet aegram corpore recte transigere manifestum est, nec postulare debueras improbo desiderio placita rescindi valitudinis corporis adversae velamento. * diocl. et maxim. aa. et cc. catoni. * <a 294 s. vii id. mai. cc. conss.>
CJ.2.4.28pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive apud acta rectoris provinciae sive sint actis, scriptura intercedente vel non, transactio interposita est, hanc servari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sapparutae. * <a 294 d. iii non. iul. cc. conss.>
CJ.2.4.28.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed quoniam, ut certum quid accipias, convenisse te, licet sine scriptura, proponis nec huius rei causa stipulationem secutam esse, quamvis ex pacto non potuit nasci actio, tamen rerum vindicatione pendente, si exceptio pacti opposita fuerit, doli mali vel in factum replicatione usa poteris ad obsequium placitorum adversarium urguere. <a 294 d. iii non. iul. cc. conss.>
CJ.2.4.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sub praetextu specierum post repertarum generali transactione finita rescindi prohibent iura. error autem circa proprietatem rei apud alium extra personas transigentium tempore transactionis constitutae nihil potest nocere. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. * <a 294 s. iiii k. oct. cc. conss.>
CJ.2.4.30: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transactione finita, cum ex partibus tuis magis dolum intercessisse quam eorum, contra quos preces fundis, confitearis, instaurare grave nec non criminosum tibi est. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 294 s. v id. oct. crevi cc. conss.>
CJ.2.4.31: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de certa re pacto transactionis interposito hoc comprehensum erat " nihil amplius peti", etsi non additum fuerat " eo nomine", de ceteris quaestionibus integra permaneat actio. * diocl. et maxim. aa. et cc.Proculo. * <a 294 pp. iiii id. oct. byzantii cc. conss.>
CJ.2.4.32: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si causa cognita prolata sententia, sicut iure traditum est, appellationis vel in integrum restitutionis sollemnitate suspensa non est, super iudicato frustra transigi non est opinionis incertae. proinde si non aquiliana stipulatione et acceptilatione subsecuta competentem tibi actionem peremisti, praeses provinciae usitato more legum rebus pridem iudicatis effectum adhibere curabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 s. viii k. nov. cc. conss.>
CJ.2.4.33pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro fundo quem petebas praedium certis finibus liberum dari transactionis causa placuit, nec eo tempore minor annis viginti quinque fuisti, licet hoc praedium obligatum post vel alienum pro parte fuerit probatum, instaurari decisam litem prohibent iura. * diocl. et maxim. aa. et cc. euchrysio. * <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss.>
CJ.2.4.33.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex stipulatione sane, si placita servari secuta est, vel, si non intercessit, praescriptis verbis actione civili subdita apud rectorem provinciae agere potes. <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss.>
CJ.2.4.33.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tamen ipsas res apud te constitutas, ob quarum quaestionem litis intercessit decisio, fiscus vel alius a te vindicavit, nihil petere potes. <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss.>
CJ.2.4.34: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum donationis seu transactionis causa administratae tutelae debiti scientes vos obligationem fratri vestro remisisse proponatis nec umquam volenti dolus inferatur, frustra de dolo querimini, nec ad implendum promissum hereditatis propriae pollicitatione quisquam adstringitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.Ptolemaidi. * <a 294 pp. vi id. nov. cc. conss.>
CJ.2.4.35: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transactionem, quae dominii translatione vel actione parata seu perempta finem accepit, cum eam amicis etiam intervenientibus re vera ostenditur processisse, metus velamento rescindi postulantis professio detegit improbitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. ammonio. * <a 294 s. viiii k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.2.4.36: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cum liberis maior annis viginti quinque transegisti, quamvis dari tibi placita repraesentata necdum probentur nec offerant haec qui conveniuntur, ne quid amplius ab ipsis exigi possit, exceptionis proficit aequitas. * diocl. et maxim. aa. et cc. achilleo. * <a 294 s. vi id. dec. cc. conss.>
CJ.2.4.37: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Promissis transactionis causa non impletis poenam in stipulationem deductam, si contra factum fuerit, exigi posse constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Basilissae. * <a 294 s. xii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.2.4.38: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transactio nullo dato vel retento seu promisso minime procedit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Theodotiano. * <a 294 s. viii k. ian.Nicomediae cc. conss.>
CJ.2.4.39: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quamvis eum qui pactus est statim paeniteat, transactio rescindi et lis instaurari non potest: et qui tibi suasit intra certum tempus licere a transactione recedi, falsum adseveravit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Marcianae. * <a 294 s. d. v k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.2.4.40: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ubi pactum vel transactio scripta est atque aquilianae stipulationis et acceptilationis vinculis firmitas iuris innexa est, aut subsecutis secundum leges accommodandus est consensus aut poena una cum his quae data probantur ante cognitionem causae, si et adversarius hoc maluerit, inferenda est. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iii non. iun. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>
CJ.2.4.41pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis maior annis adversus pacta vel transactiones nullo cogentis imperio libero arbitrio et voluntate confecta putaverit esse veniendum vel interpellando iudicem vel supplicando principibus vel non implendo promissa, eas autem invocato dei omnipotentis nomine eo auctore solidaverit, non solum inuratur infamia, verum etiam actione privatus, restituta poena quae pactis probatur inserta, et rerum proprietate careat et emolumento, quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecututs: itaque omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pacti iura servaverint. * arcad. et honor. aa. rufino pp. * <a 395 d. v id. oct. constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.2.4.41.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Eos etiam huius legis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. <a 395 d. v id. oct. constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.2.4.42: Imperatores Leo, Anthemius
Si ex falsis instrumentis transactiones vel pactiones initae fuerint, quamvis iusiurandum his interpositum sit, etiam civiliter falso revelato eas retractari praecipimus: ita demum ut, si de plurimis causis vel capitulis eaedem pactiones initae fuerint, illa tantummodo causa vel pars retractetur, quae ex falso instrumento composita convicta fuerit, aliis capitulis firmis manentibus: nisi forte etiam de eo, quod falsum dicitur, controversia orta decisa sopiatur. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>
CJ.2.4.43: Imperator Anastasius
Iubemus in omnibus litigiis iam motis et pendentibus seu postea super servili vel adscripticia condicione movendis transactiones celebrandas vel iam celebratas , si non alio iuri cognito modo eas vacillare contigerit, vires suas obtinere nec ob hoc videri tenorem earum titubare, quod pro condicione servili vel adscripticia confectae sint. * anastas. a. thomae pp. illyrici. * <a 500 d. xv k. dec. patricio et hypatio conss.>