Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.7.0. De advocatis diversorum iudiciorum.
Si patronum causae praevaricatum putas et impleveris accusationem, non deerit adversus eum pro temeritate commissi sententia, atque ita de principali causa denuo quaeretur. quod si non docueris praevaricatum, et calumnia notaberis et rebus iudicatis, a quibus non est provocatum, stabitur. * ant. a. doloni. * <a 213 pp. iii k. oct. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.7.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Qui necessario patriae suae debent municipio functiones, eos decurionibus adgregatos nolumus evagari, permittentes tamen, ut in negotiis causidicorum fungantur officiis et in civitatibus propriis subeant munia curiarum, ita tamen, ut non contra rem publicam civitatis, in qua honorem hunc consecuti sunt, eis adesse permittatur. * valens grat. et valentin. aaa. ad antonium pp. * <a 378 d. xv k. sept. ravennae valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.2.7.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Ne quis ex corpore togatorum, minime curialibus nexibus illigatus, provinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus claudatur ingressus et invitis necessitas auferatur. * arcad. et honor. aa. ad africanum pu. * <a 396 d. iii non. aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.2.7.4: Imperatores Honorius, Theodosius
Fori tui culminis et universorum iudiciorum advocati quidquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione quaesierint vel quaesierunt, id post patris obitum praecipuum veluti peculium castrense ad exemplum militum proprio dominio valeant vindicare. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 422 d. x. k. april. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
CJ.2.7.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quidquid animi largitate et munificentia praestitimus principali togatis per orientem eminentissimae praefecturae reverentia studiorum, id sibi praesenti sanctione praestitum esse cognoscant patroni causarum illustris urbicariae praefecturae. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 426 d. vii k. ian. constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.2.7.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sancimus, ut advocatis, qui apud tuam magnificentiam causas acturi sunt, a nullo iudice, nec ab ipsa eminentissima praefectura, sollicitudo ulla penitus iniungatur: sed nec advocatis provinciarum vel spectabilium iudicum quisquis existimet aliquid iniungendum. nulla igitur togatis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur, nullum denique aliud eis mandetur praeter arbitrium in eodem dumtaxat loco ubi advocationis exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod legis istius regulas temerare temptaverit. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. * <a 439 d. xiii k. mai. constantinopoli theodosio a. xvii et fes to conss.>
CJ.2.7.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Isdem privilegiis isdemque immunitatibus potiri togam illustrissimae per illyricum praefecturae, quibus fruitur toga per orientem praetorianae sedis excelsae, decernimus. * theodos. et valentin. aa. thalassio pp.Per illyricum. * <a 439 d. vii id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.2.7.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cum advocatio praetoriana centum quinquaginta numero togatis minime vel imminuendo vel augendo concludatur, iubemus eos, qui ex his ad fisci patronatum pervenerint, a cohortis vel alterius vilioris condicionis nexibus cum liberis quandocumque genitis liberos custodiri postque tale officium depositum annumque completum advocatorum consortio abscedere cum comitiva consistoriana: omneque, quod togatis fori celsitudinis tuae quolibet casu quolibet adquiritur titulo, ut castrense sibimet vindicare nec patribus vel avis paternis earum rerum commodum adquirere legis istius auctoritate decernimus: his omnibus etiam ad urbicariae praefecturae advocationem trahendis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.Cons. designato. * <a 440 d. iii k. ian. valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.2.7.9: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis de togatis fori celsitudinis tuae vel illyricianae seu urbicariae praefecturae sive de his, qui in provincialibus iudiciis causarum patrocinium profitentur, electione tuae sedis regendae provinciae munus potestatemque susceperit, post peractam integre ac sine ulla opinionis labe administrationem ad illud officium, unde abstractus est et unde sibi vitae subsidia comparabat, remeandi habeat facultatem nec causas orare denuo quadam prohibeatur invidia. * theodos. et valentin. aa. apollonio pp. * <a 442 d. xii k. sept. constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>
CJ.2.7.10: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Binos, qui priores fori tuae sedis inveniuntur, ad patronatum fisci singulis quibusque annis accedere paribus dignitatis et privilegiorum insignibus ambiendos praecipimus, quibus antehac utebatur is, qui solus creabatur fisci patronus. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 452 d. xiiii k. iul. constantinopoli sporacio cons.>
Nemini licere sancimus aliquem sub adsidendi colore statutis centum quinquaginta advocatis, quos sibi eminentissima praefectura in consilium adsumpserit, adgregare. * leo a. viviano pp. * <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>
Non aliter vero consortio advocatorum tuae sedis aliquis societur, nisi prius in examine viri clarissimi rectoris provinciae, ex qua oriundus est, praesentibus cohortalibus gesta conficiat, quibus aperte pateat cohortali statui ac fortunae eundem minime subiacere, si praesens vir clarissimus rector provinciae fuerit in eius examine: si vero afuerit, apud defensorem sui oppidi gesta conficiat. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>
Iuris peritos etiam doctores eorum iubemus iuratos sub gestorum testificatione depromere, esse eum, qui posthac subrogari voluerit, peritia iuris instructum: filios autem togatorum excellentiae tuae, qui vel nunc causas agunt vel futuris temporibus actitaverint, ceteris supernumerariis anteferri. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>
Illud insuper decernimus, ut etiam his, qui ultra centum quinquaginta advocatos eminentissimae tuae sedis reperiuntur, liceat et apud virum spectabilem proconsulem vel praefectum augustalem vel comitem orientis, viros etiam spectabiles vicarios et apud rectores provinciarum negotia perorare. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>
Sancimus patronum fisci iudicio celsitudinis tuae iam non quotannis, sed biennio pro vetere consuetudine finem officii sui sortiri: salvis eidem consortio privilegiis omnibus, quae a retro principibus meruit, manentibus. * leo a. eusebio pp.Illyrici. * <a 463 d. x k. mart. constantinopoli basilio et viviano conss.>
CJ.2.7.13pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Petitionem virorum disertissimorum advocatorum alexandrinae splendissimae civitatis, quam de fori sui matricula et fisci patrono obtulerunt, merito admittentes hac sanctione decernimus quinquaginta statutos haberi eorumque nomina pro tempore matriculae conficiendae inscribi et eos advocationis officium in iudicio tam viri spectabilis praefecti augustalis quam viri spectabilis ducis aegyptiaci limitis petentibus adhibere, ceteros vero ultra memoratum numerum constitutos apud alios iudices eiusdem alexandrinae civitatis perorare, filiis scilicet statutorum in loco deficientium supernumerariis anteponendis: egredientem autem post biennium fisci patronum contemplatione laborum exconsulari moderatoris provinciae dignitate decorari: licentia facultateque ei non deneganda, cum usus exegerit , tam pro se quam pro filiis parentibus et uxoribus nec non etiam personis ex transverso latere usque ad quartum gradum constitutis patrocinium suum adhibere. * leo et anthem. aa. alexandro duci aegyptiaci limitis et praef. augustali.* <a 468 d. xiii k. sept. anthemio cons.>
CJ.2.7.13.1: Imperatores Leo, Anthemius
Quando autem fisci patronum mori contigerit, gradu eum sequentem sine ulla dilatione in loco eius subrogari, heredibus defuncti nihil exinde sibi commodi adquiri posse speraturis: cunctis privilegiis, quae hactenus habuisse noscuntur, nec non his, quae suggestio tuae magnitudinis continet, etiam in posterum intactis inviolatisque servandis, quatenus huiusmodi delato eis liberalitate nostrae serenitatis honore possint in otio et tranquillitate reliquum tempus vitae suae peragere, nulla eis invitis sollicitudine ingerenda. <a 468 d. xiii k. sept. anthemio cons.>
CJ.2.7.14: Imperatores Leo, Anthemius
Advocati, qui dirimunt ambigua fata causarum suaeque defensionis viribus in rebus saepe publicis ac privatis lapsa erigunt, fatigata reparant, non minus provident humano generi, quam si proeliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent. nec enim solos nostro imperio militare credimus illos, qui gladiis clupeis et thoracibus nituntur, sed etiam advocatos: militant namque causarum patroni, qui gloriosae vocis confisi munimine laborantium spem vitam et posteros defendunt. * leo et anthem. aa. callicrati pp. illyrici. * <a 469 d. v k. april. constantinopoli zenone et marciano conss.>
Post duos fisci patronos, qui ex anterioribus constitutionibus isdem beneficiis muniuntur, sexaginta quattuor togatos, qui in praesenti sunt, a primo usque ad sexagesimum quartum imperialibus beneficiis perfrui censemus, quibus fisci patroni liberique eorum honorati sunt. * leo a. dioscoro pp. * <a 472 d. xvii k. iun. constantinopoli marciano cons.>
His quoque illud adiciendum esse statuimus, ut, si quis patronatus fisci adeptus gradum fatalem diem obierit, universa totius anni solacia, ex quo hoc idem officium peragere coeperit, ad heredes seu successores suos, sive liberi sive extranei fuerint, transmittendi tam ex testamento quam ab intestato liberam habeat facultatem. <a 472 d. xvii k. iun. constantinopoli marciano cons.>
CJ.2.7.16: Imperatores leo iun., Zeno
Ad similitudinem sexaginta quattuor advocatorum fori amplissimae praetorianae praefecturae quindecim tantum ex foro tuae magnitudinis, qui in praesenti gradus primos obtinent, post fisci videlicet patronum, isdem privilegiis nostrae mansuetudinis beneficio perfruantur, quibus fisci patroni liberique eorum muniuntur. * leo iunior et zeno aa. iustiniano pu. * <a 474 d. xvii k. april. constantinopoli leone iuniore a. cons.>
CJ.2.7.17pr.: Imperatores leo iun., Zeno
Iubemus advocationem fori tui culminis in centum quinquaginta, sicut antea constitutum fuerat, advocatos concludi eundemque numerum, quotiens vel professionis fine vel morte vel quocumque casu fuerit imminutus, electione magnificae tuae sedis impleri, ita ut in praesenti quidem et hinc usque ad biennium ad plenitudinem supra definiti numeri subrogandi sine ulla cohortalis aut cuiuslibet deterioris condicionis quaestione succedant: salva videlicet adversus eos apparitionibus si qua competit actione, quam certum est, postquam fisci patronatus officio impleto exierint, evanescere: post lapsum vero biennium foro tuae magnificae potestatis inseri postulantes non aliter, nisi sub gestorum confectione minime eos cohortali condicioni subiacere patefactum fuerit, admittantur. * leo iunior et zeno aa. paulo pp.Per illyricum. * <a 474>
CJ.2.7.17.1: Imperatores leo iun., Zeno
Cuncta sane privilegia, quae magnificae per orientem praefecturae advocatis ex divinis retro principum seu inclitae recordationis leonis vel nostris sanctionibus indulta sunt, tuae quoque gloriosissimae sedis causidicis absque ulla discretione competere per hanc in aeternum valituram legem sancimus. <a 474>
CJ.2.7.20pr.: Imperator Anastasius
Suggestionem viri illustris comitis privatarum et proconsulis asiae duximus admittendam, per quam nostrae serenitatis auribus intimavit fori sui advocatos communi petitione magnopere postulasse, ut, postquam advocationis deposuerint officium, dignitate quadam nostra liberalitate potiantur. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a 497 d. ii k. ian. constantinopoli anastasio a. ii cons.>
CJ.2.7.20.1: Imperator Anastasius
Iubemus itaque post depositum, ut dictum est, praefatum officium unumquemque eorum, qui in praesenti sunt vel postea matriculis eorum pro tempore fuerint inserti, clarissimi primi ordinis comitis perfrui dignitate, quatenus et tempore quietis fructum praeteritorum laborum consequantur proque fide atque industria erga clientes suos comprobata privatae condicionis hominum multitudine segregati clarissimis merito connumerentur. <a 497 d. ii k. ian. constantinopoli anastasio a. ii cons.>
CJ.2.7.21: Imperator Anastasius
Advocatos amplissimae tuae sedis, qui pro tempore ad fisci patroni gradum et officium provehuntur, una cum liberis iam natis vel postea procreandis ab omni cohortalis seu cuiuslibet deterioris condicionis vinculo immunes ac liberos cum patrimonio suo conservari praecipimus, cum constet hoc iam pridem tam advocatis amplissimae praetorianae per orientem quam magnificae urbicariae praefecturae sacris constitutionibus esse indultum et non dubium sit non tantum eas, sed etiam sublimissimae tuae sedis germanas esse potestates. * anastas. a. thomae pp.Per illyricum. * <a 500 d. xii k. dec. patricio et hypatio conss.>
CJ.2.7.22pr.: Imperator Anastasius
Iubemus pro tempore primatem advocatorum fori viri illustris comitis orientis per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi, hoc quoque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad quadraginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec quadraginta virorum numerum advocatorum consortium excedere contingat. * anastas. a. constantino pp. * <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.22.1: Imperator Anastasius
Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.22.2: Imperator Anastasius
Nec aediculas eorum metatorum onere molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogativam sibi vindicare maluerint. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.22.3: Imperator Anastasius
Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et servis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.22.4: Imperator Anastasius
Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.22.5: Imperator Anastasius
Et filios advocatorum vel adhuc in tali constitutorum officio vel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum vel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.22.6: Imperator Anastasius
Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt vel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeventis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum vocatus sit, solacia eius transire hisque servari , quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt vel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in provincia incusandos per sententiam viri spectabilis comitis orientis utpote competentis iudicis conveniri atque litigare decernimus. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>
CJ.2.7.23pr.: Imperator Anastasius
Laudabile vitaeque hominum necessarium advocationis officium maxime principalibus praemiis oportet remunerari. * anastas. a. eustathio pp. * <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.23.1: Imperator Anastasius
Ideoque iubemus viros clarissimos fisci pro tempore patronos fori tuae celsitudinis sollemni die festivitatis kalendarum ianuariarum ipsius tantummodo anni, per quem tale peragunt officium, inter spectabiles sacri nostri consistorii comites divina nostrae serenitatis manu puncti consequi solacium. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.23.2: Imperator Anastasius
Et postquam tale deposuerint officium, si quidem filios ingenuos habeant, eos clarissimorum notariorum inseri consortio tribunorum, sacras solitas epistulas sine quadam suffragii solutione percepturos. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.23.3: Imperator Anastasius
Et si quis per sententiam sublimitatis tuae monitus super agnito debito vel agnita causa, quae ingeritur ei, confessionem exponere paratus sit, eam non arbitro delegato, sed tunc temporis fisci patronis vel alterutri eorum, si alter adesse non possit, pro more tamen solito sub actorum testificatione intimari. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.23.4: Imperator Anastasius
Quotiensque de nuptiis quis sine dotalibus instrumentis mutuo contrahendi matrimonium animo celebratis super adfectu suo, liberis ex huiusmodi coniugio iam extantibus vel necdum procreatis, legitimis adlegationibus uti maluerit, eas apud eosdem pro tempore fisci patronos vel alterutrum, ut dictum est, eorum gestis intervenientibus commendari, ita videlicet, ut iuri cognitae adlegationes absentibus personis, si quae competunt, serventur intactae. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.23.5: Imperator Anastasius
His insuper, quicumque apud viros gloriosos pro tempore consules mancipia sua libertate donare voluerint, antelatos fisci patronos ad easdem libertates peragendas propriam advocationis vocem accommodare <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.23.6: Imperator Anastasius
Aliis nihilo minus privilegiis, quae iam pridem memoratis vel fisci patronis vel adhuc advocationis pro tempore peragentibus officium togatis diversis modis indulta sunt, ex hac etiam sanctione nostra in sua stabilitate duraturis. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>
CJ.2.7.24pr.: Imperator Anastasius
Petitiones virorum disertissimorum fori praesidalis secundae syriae provinciae advocatorum cum competenti moderatione censuimus admittendas et iubemus pro tempore primatem eorum per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi hocque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad triginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec triginta virorum numerum advocatorum excedere consortium contingat. * anastas. a. sergio pp. * <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.24.1: Imperator Anastasius
Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.24.2: Imperator Anastasius
Nec aediculas eorum metatorum nomine molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogativam sibi vindicare maluerint. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.24.3: Imperator Anastasius
Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et servis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.24.4: Imperator Anastasius
Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.24.5: Imperator Anastasius
Et filios advocatorum vel adhuc in tali constitutorum officio vel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum vel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.24.6: Imperator Anastasius
Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt vel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeventis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum vocatus sit, solacia eius transire hisque servari , quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt vel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in provincia incusandos per sententias viri clarissimi provinciam in qua degunt moderantis, utpote competentis iudicis, conveniri atque litigare decernimus. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>
CJ.2.7.25pr.: Imperator Justinus
Restituendae sunt clarissimis eloquentiae luminibus sexaginta auri librae, quas sub imperio zenonis divae memoriae pedaneis deputatas arbitris nec non fideiussorum vires aestimantibus, tamen auferendas credidit parca posterioris subtilitas principis, ut iam liberalitate nostri numinis viri clarissimi fisci patroni praefatam auri summam sine fraude annis singulis consequantur, ab amplissima tua sede pari lance in utrumque dividendam. nam universis redditur, quod pro voto omnium primatibus indulgetur. * iustinus a. marino pp. * <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>
CJ.2.7.25.1: Imperator Justinus
Sacras insuper epistulas, quibus adprobantur viri clarissimi tribuni praetoriani et notarii, non unius tantum nomine, sed alterius quoque unius praestandas perspicimus, sive suos filios sive quos alios duxerint illustrandos. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>
CJ.2.7.25.2: Imperator Justinus
Ad haec altiore beneficio codicillos, quibus illustris honoratur dignitas, consequantur, quos unius solum nomine eisdem viris facundissimis daturos nos pollicemur profuturos scilicet alteri eorum altero concedente, seu qui ex provinciis suis vel ex amicis voluerint, in provinciis tamen degentibus. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>
CJ.2.7.25.3: Imperator Justinus
Licentiam eis praeterea facimus binos homines annis singulis itidem offerendi nostram adoraturos purpuram, statutis inserendos praesentalibus domesticis, unum equitum, alterum scholae peditum, in vacantem eorum locum qui defuncti sunt, nullo, dum supererant, de militia venumdanda pacto cum eis interposito, quorum eiusmodi conventiones intersunt, ita tamen, ut idem viri facundissimi, cum offerendos eosdem crediderint homines, bina solidorum pro singulis millia nihilque amplius noverint dependenda viris magnificis comitibus dicatissimorum domesticorum , id est equitum quidem pro eo, qui inter equites meriturus est, peditum autem pro eo, qui inter pedites inserendus est: solitis videlicet statim stipendiis nec non ceteris solaciis isdem tironibus deputandis sine quolibet alio dispendio. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>
CJ.2.7.25.4: Imperator Justinus
Aliis etiam privilegiis potiantur, quae diversis temporibus consecuti sunt sive per augustos apices seu dispositiones et sententias amplissimae tuae sedis. nam qui novis digni iudicati sunt, ii multo magis in anterioribus quoque sunt adiuvandi. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>
CJ.2.7.26pr.: Imperator Justinus
Per hanc legem decernimus, ne, antequam in octuaginta tantum virorum numerum fori tui culminis togatorum collegium deductum fuerit, adspirare quis qualibet arte concedatur aut possit, nisi vel eorum filii, qui triginta priorum obtinent numerum, facundiae studiis eruditi, gratis videlicet et sine ullo suffragio, aut fortasse exteri non ultra duos per annos singulos, facundia et ipsi conspicui taxati fuerint: nullo deinceps, postquam in octuaginta virorum numerum redacti fuerint, superare qualibet rursus ambitione vel astutia quantitatem ausuro. * iustinus a. theodoto pu. * <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.26.1: Imperator Justinus
Interdicenda quoque cunctis licentia praevertendi progressus seriem, quam ipsius temporis ordo suppeditat, et ut in mercatorum contractibus loca permutandi et adhuc tirones iam interesse veteribus. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.26.2: Imperator Justinus
Hoc etiam pronuntiandum censemus, ne quis ex his in aliis degat regionibus relicta observatione glorificae tuae sedis. noverint etenim, qui post nomen impetratum patroni litium ultra trium annorum spatium ex sacratissiama hac urbe morandum duxerit, nec nuncupationem togati nec privilegia virorum eiusmodi concedenda sibi, ut nec repetitis ex industria praedictae sedis auctoritatibus protrahatur aut multiplicetur peregrinationis excursus. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.26.3: Imperator Justinus
Quorum omnium si quid vel minimum quocumque tempore fuerit violatum, viginti primates eiusdem ordinis et qui pro tempore sollicitudinem ab actis in amplitudinis tuae gerent officio, adiutores etiam eorum denis singuli libris auri ferientur, quod adversus imperialia consulta serenitatis nostrae tendentibus non statim obiecerint intercessionem legis praesentis aut non restiterint et omni nisu prohibuerint, ne quid temptetur contrarium: cum nec in administratores sublimissimae tuae sedis, si non intente custodierint disposita salutaria et, ut non temerentur, prospexerint, poena deerit decem auri librarum. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.26.4: Imperator Justinus
Sescenti autem aurei, quibus pro tempore fisci patronus fori tuae celsitudinis ad exemplum priorum temporum ex arca tui iudicii consolatur, ne post decursum celerem advocationis et labores gloriosos egenus exeat, non, ut saepe contigit, incerto die praestentur, sed cum medium iter pervenerint patrocinii rerum fiscalium, id est kalendis octobribus, per annos singulos sine cunctatione solventur. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.26.5: Imperator Justinus
Quidquid insuper privilegiorum retro principum sacris adfatibus vel auctoritate tribunalis cuius interest huic eidem ordini datum ostenditur, inviolatum servari. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.26.6: Imperator Justinus
Cumque lite quisquam eorum pulsatus fuerit seu civilis causae certaminis aut criminalis quaestionis obtentu, hic vel in provinciis, cum per concessum tempus eorum adesse quemquam evenit, nullos exsecutores sportulas adsequi nec, qui controversiis movendis inserviunt aut excipiendo seu praeparando vel officio quolibet alio, quocumque nomine sumptum exigendum censere. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
Nemo excepta menandri fisci patroni persona speret de cetero permutationum saltibus superiore gradu captato fruiturum se beneficiis, quae patronis aerarii seu dum officium exhibent causis fiscalibus aut post expletum agmen impertita monstrantur. * iustinus a. archelao pp. * <a 524 d. xii k. sept. iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.2.7.29pr.: Imperator Justinianus
De constitutione divinae recordationis iustini patris nostri super togatis amplissimae tuae sedis prolata illyriciani advocati postulaverunt a nobis eis clarum fieri, si locum etiam circa eos possit habere, sive cum commeatu sive sine commeatu iudicio eiusdem sublimitatis afuerint. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 534 >
CJ.2.7.29.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque talem legem generaliter in persona eorum tenere, ut, si quis sine commeatu ultra continuum biennium afuerit vel cum commeatu ultra quinquennium , de matricula penitus aboleatur: nulla licentia ei danda gradum suum vindicare nec iterum viris disertissimis togatis eiusdem sedis adsistere. perfruantur igitur advocati eiusdem sublimitatis hac nostra generali sanctione. <a 531 - 534 >