Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.2.11.0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.

CJ.2.11.1: Imperatores Severus, Antoninus

Infamiae detrimentum minime tibi adfertur ob id solum, quod in carcerem coniectus es vel vincula tibi iussu legitimi iudicis iniecta sunt. * sev. et ant. aa. manilio. * <pp. sine die et consule.>

CJ.2.11.2: Imperatores Severus, Antoninus

Neque furti neque vi bonorum raptorum neque peculatus damnatus intellegi potest, qui, cum plus debiti nomine tributorum exegisset, in duplum a praeside condemnatus est. * sev. et ant. aa. verennio. * <a 197 pp. v id. ian. laterano et rufino conss.>

CJ.2.11.3: Imperatores Severus, Antoninus

Etsi severior sententia dici debuit, tamen, cum proconsul vir clarissimus certis rationibus motus mitiorem sententiam dixerit et ordine decurionum te biennio abstinere iussit, transacto tempore non esse te in numero infamium palam est eo, quod ex antidiastolys post biennium remisisse tibi prohibitionem decurionatus iudex videtur. * sev. et ant. aa. metrodoro. * <a 197 pp. x k. ian. laterano et rufino conss.>

CJ.2.11.4: Imperatores Severus, Antoninus

Si posidonium in tempus anni relegatum secundum sententiam non excessisse proconsulis probaveris, quinque annis exilio temporario damnandum inter infames haberi non oportet, quando sententiae severitas cum ceteris damnis transigere videatur. * sev. et ant. aa. venustiano. * <a 198 pp. vi k. mart. saturnino et gallo conss.>

CJ.2.11.5: Imperatores Severus, Antoninus

Decuriones quidem, item filios decurionum fustibus castigari prohibitum est: verum si iniuriam te fecisse proconsul vir clarissimus pronuntiavit, ignominia notatus es. * sev. et ant. aa. ambrosio. * <a 198 pp. k. iul. saturnino et gallo conss.>

CJ.2.11.6: Imperatores Severus, Antoninus

Ad tempus in opus publicum dati pristinum quidem statum retinent, sed damno infamiae et post impletum tempus subiciuntur. * sev. et ant. aa. .To. * <a 203 pp. vii id. dec. geta et plautiano conss.>

CJ.2.11.7: Imperator Antoninus

Nemo ob id, quod bonis paternis se abstinuit, infamis est. * ant. a. demetrio. * <a 205 pp. v id. ian. antonino a. et geta utrisque ii conss.>

CJ.2.11.8: Imperator Antoninus

Furti si condemnata es, citra verbera quoque fustium famae damnum subisti. quod si res furtiva, quam alter subripuit apud te ignorantem comperta est, non laesit existimationem tuam sententia durior. * ant. a. ulpiae. * <a 205 pp. x k. mart. antonino a. et geta utrisque ii conss.>

CJ.2.11.9: Imperator Antoninus

Neminem sequitur infamia ob defensa negotia publica patriae suae. * ant. a. laeto. * <a 208 pp. xii k. mart. antonino a. et geta utrisque iii conss.>

CJ.2.11.10: Imperator Antoninus

Iniuriarum ex persona quoque servi damnatus infamia notatur. * ant. a. severo. * <a 208 pp. iiii k. aug. isdem conss.>

CJ.2.11.11: Imperator Alexander Severus

Debitores qui bonis cesserint, licet ex ea causa bona eorum venierint, infames non fiunt. * alex. a. irenaeo. * <a 223 pp. x k. maias maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.11.12: Imperator Alexander Severus

Si te expilasse hereditatem sententia praesidis constitit, non ex eo, quod non et alia tibi poena inrogata est, furti improbioris infamiam evitasti. * alex. a. donato. * <a 224 pp. k. iul. iuliano ii et crispino conss.>

CJ.2.11.13: Imperator Alexander Severus

Ea, quae pater testamento suo filios increpans scripsit, infames quidem filios iure non faciunt, sed apud bonos et graves opinionem eius, qui patri displicuit, onerant. * alex. a. iuventio. * <a 229 xiii k. nov. ipso a. iii et dione conss.>

CJ.2.11.14: Imperator Gordianus

Nullam existimationis infamiam avunculus tuus pertimescat, ictibus fustium subiectus ob crimen habita quaestione, si sententia non praecessit ignominiae maculam inrogans. * gord. a. iovino. * <a 238 pp. vi k. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.2.11.15: Imperator Gordianus

Decreto amplissimi ordinis luctu feminarum deminuto tristior habitus ceteraque hoc genus insignia mulieribus remittuntur, non etiam intra tempus, quo lugere maritum moris est, matrimonium contrahere permittitur, cum etiam, si nuptias alias intra hoc tempus secuta est, tam ea quam is, qui sciens eam duxit uxorem, etiam si miles sit, perpetuo edicto labem pudoris contrahit. * gord. a. sulpiciae. * <a 239 pp. xvii k. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.11.16: Imperator Gordianus

Fustibus caesum, cui per praeconem ita dictum est: " katygorian aneu tinos dikaias hupostasews ohutws agenes huparchwn my enistaso " ut calumniatorem videri notatum ideoque esse famosum manifestum est. * gord. a. domitiano. * <a 240 pp. iii k. aug. sabino et venusto conss.>

CJ.2.11.17: Imperator Gordianus

Verbum precibus insertum potius verecundiam onerare quam ullam existimationis maculam videtur adspergere. etenim cum non causa cognita dictum est sukophanteis , sed ad postulatum patroni interlocutione iudicis responsum sit, nequaquam hoc infamiam inrogat. * gord. a. magno. * <a 242 pp. viii k. oct. attico et praetextato conss.>

CJ.2.11.18: Imperator Gordianus

Non damnatos quidem dumtaxat iniuriae, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum. verum pactos eos demum, qui ullos adversariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi. ceterum simplex eius rei gratia integram existimationem illibatamque conservat. quod si iureiurando decisa contentio est, nemo dubitaverit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur. * gord. a. antiocho. * <a 260 pp. xiiii k. ian. saeculare ii et donato conss.>

CJ.2.11.19: Imperatores carinus, numer.

Interlocutio praesidis, quae indicta est, infamem eum de quo quaeris fecisse non videtur, cum non specialiter ob iniuriam vel admissam vim condemnatus, sed ita praesidis verbis gravatus est et admonitus, ut ad melioris vitae frugem se reformet. * carinus et numer. aa. aristocrati. * <a 284 pp. xvii k. febr. carino ii et numeriano aa. conss.>

CJ.2.11.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Improbum fenus exercentibus et usuras usurarum illicite exigentibus infamiae macula inroganda est. * diocl. et maxim. aa. fortunato. * <a 290 pp. xvi k. mart. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.11.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fratres tui minores dumtaxat aetate in ludicrae artis ostentatione spectaculum sui populo praebuerunt, inviolatum existimationem obtinent. * diocl. et maxim. aa. statio. * <a 290 d. v k. sept. ipsis aa. conss.>

CJ.2.11.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fidem rumpens societatis cum infamiae periculo suo nomine pro socio conventus ad faciendum satis urguetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. domitiano. * <a 294 d. vi id. dec. nicodemiae cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License