Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.2.18.0. De negotiis gestis.

CJ.2.18.1: Imperatores Severus, Antoninus

Cum tutores filiorum tuorem suspectos faceres eisdemque tutores seu curatores peteres, munere pietatis fungebaris: quae causa non admittit negotiorum gestorum actionem, ut sumptus, quos in ea lite fecisti, repetere possis, cum etiam, si quis pro adfectione eos petere potest. * sev. et ant. aa. sopatrae. * <a 196 pp. iii non. oct. dextro et prisco conss.>

CJ.2.18.2: Imperatores Severus, Antoninus

Contra impuberes quoque, si negotia eorum urguentibus necessitatis rationibus utiliter gerantur, in quantum locupletiores facti sunt, dandam actionem ex utilitate ipsorum receptum est. quae tibi quoque iure decernetur, quod sumptus in pupillum, quem romae tutorum petendorum gratia duxisti, fecisse te adlegas, si non matertera eiusdem se facere paratam propriis impendiis ostenderit. * sev. et ant. aa. rufinae. * <a 197 pp. xv k. febr. laterano et rufino conss.>

CJ.2.18.3: Imperatores Severus, Antoninus

Sive pro fratre coherede pecuniam solvisti, negotiorum gestorum actione experiri potes, sive pignoris liberandi gratia debitum universum solvere coactus es, actionem eandem habebis vel iudicio familiae herciscundae, si non est inter vos redditum, eam quantitatem adsequeris. * sev. et ant. aa. hadriano. * <a 199 pp. viii k. febr. anullino et frontone conss.>

CJ.2.18.4: Imperatores Severus, Antoninus

Qui pupillae negotia tutoris mandato suscepit, pro tutore negotia non videtur gessisse, sed negotiorum gestorum actione pupillae tenebitur. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 201 pp. iii non. dec. fabiano et muciano conss.>

CJ.2.18.5: Imperatores Severus, Antoninus

Officio nec minus obsequio liberti functus negotiorum gestorum actionem contra patroni filias pupillas habere non potes. * sev. et ant. aa. trophimo . * <a 203 pp. xiii k. iul. geta et plautiano conss.>

CJ.2.18.6: Imperatores Severus, Antoninus

Curatorem tibi quidem patris testamento datum dicis: quod non potest videri iure factum. quod si, ut proponis, administrationi se miscuit, negotiorum gestorum actio tam adversus eum quam contra heredes eius tibi competit. * sev. et ant. aa. gallo. * <a 207 pp. apro et maximo conss.>

CJ.2.18.7: Imperator Antoninus

Si ab eo, qui negotia tua gessit, heres ex duabus unciis institutus es, etiamsi adeas hereditatem, in reliquis decem unciis adversus coheredem competit tibi petitio, si quam adversus defunctum habuisti actionem. * ant. a. euphratae. * <a 216 pp. vi id. mart. romae sabino ii et anullino conss.>

CJ.2.18.8: Imperator Antoninus

Adversus eos, qui negotia tua gesserunt, negotiorum gestorum iudicio civiliter consiste: nec tibi oberit, si propter occupationes militares eam litem tardius fuisses exsecutus, cum hoc genus actionis longi temporis praescriptione excludi non possit. * ant. a. severo. * <a 218 pp. vi k. aug. antonino a. et advento conss.>

CJ.2.18.9: Imperator Antoninus

Si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. * ant. a. sallustio. * <a 217 pp. viii k. mart. praesente et extricato conss.>

CJ.2.18.10: Imperator Alexander Severus

Si servum alienum non inutilem domino constitutum aegrum curastis et negotium utiliter gessistis, competenti vobis actione sumptus recuperare potestis. * alex. a. secundo et aliis. * <a 222 pp. xii k. dec. alexandro a. cons.>

CJ.2.18.11: Imperator Alexander Severus

Alimenta quidem, quae filiis tuis praestitisti, reddi tibi non iusta ratione postulas, cum id exigente materna pietate feceris. si quid autem in rebus eorum utiliter et probabili more impendisti, si non et hoc materna liberalitate, sed recipiendi animo fecisse ostenderis, id negotiorum gestorum actione consequi potes. * alex. a. herenniae. * <a 227 pp. xii k. febr. albino et maximo conss.>

CJ.2.18.12: Imperator Alexander Severus

Si filius pro patre suo debitum solvit, nullam actionem ob eam solutionem habet, sive in potestate patris, cum solveret, fuit, sive sui iuris constitutus donandi animo pecuniam dedit. si igitur pater tuus sui iuris constitutus pro patre suo negotium gerens non praecedente mandato debitum eius solvit, negotiorum gestorum agere cum patruis tuis potes. * alex. a. theophilo. * <a 230 pp. k. aug. agricola et clemente conss.>

CJ.2.18.13: Imperator Alexander Severus

Quod in uxorem tuam aegram erogasti, non a socero repetere, sed adfectioni tuae debes expendere. in funus sane eius si quid eo nomine quasi recepturus erogasti, patrem, ad quem dos rediit, iure convenis. * alex. a. aquilae. * <a 230 pp. viii k. nov. agricola et clemente conss.>

CJ.2.18.14: Imperator Alexander Severus

Si mandatum solius mariti secutus tam ipsius quam uxoris eius negotia gessisti, tam tibi quam mulieri invicem negotiorum gestorum competit actio. ipsi sane qui mandavit adversus te mandati actio est: sed et tibi adversus eum contraria, si quid forte supererogasti. * alex. a. rufo. * <a 234 pp. x k. mart. maximo ii et urbano conss.>

CJ.2.18.15: Imperator Gordianus

Si paterna adfectu privignas tuas aluisti seu mercedes pro his aliquas magistris expendisti, eius erogationis tibi nulla repetitio est. quod si ut repetiturus ea, quae in sumptum misisti, aliquid erogasti, negotiorum tibi gestorum intendenda actio est. * gord. a. muciano. * <a 239 pp. vi id. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.18.16: Imperatores gallus, volus.

Si negotium sororis tuae gerens pro ea tributa solvisti, vel mandante ea vel rogante id fecisti, negotiorum gestorum actione vel mandati id, quod solvisse te constiterit, recipere poteris. * gallus et volus. aa. eutychiano. * <a 252 pp. xi k. mai. gallo et volusiano conss.>

CJ.2.18.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Curatoris etiam successores negotiorum gestorum utili conventos actione tam dolum quam latam culpam praestare debere nec ad eos officium administrationis transire ideoque nullam alienandi eos res adultae potestatem habere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudiae. * <a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.2.18.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ob negotium alienum gestum sumptuum factorum usuras praestari fides bona suasit: quo iure contra eos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per iudicium negotiorum gestorum uteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 293 d. viiii k. ian. aa. conss.>

CJ.2.18.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ab uno herede pro solido re veluti communi venumdata de pretio coheres venditoris negotiorum gestorum ratam faciens venditionem agere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.20pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tutori vel curatori similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem , huic autem propria voluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. octaviae. * <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.20.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Secundum quae super his quidem, quae nec tutor nec curator constitutus ultro quis administravit, cum non tantum dolum et latam culpam, sed et levem praestare necesse habeat, a te conveniri potest et ea, quae tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere. <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.20.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De ceteris vero, quae ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit, exigi non potest: et idcirco adversus eos, quos res tuas tenere dicis, detorquere tuas petitiones debes. <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cognati tui servos suos manumiserunt, hoc, quod eos administrasse res vestras contendis, eorum impedimentum libertati fieri non potuit. quin autem ex actu praecedenti post manumissionem, si utriusque temporis administratio non conexa, sed separata sit, conveniri non posse procul dubio sit. * diocl. et maxim. aa. et cc. mitrae. * <a 294 d. vi k. oct. viminacii cc. conss.>

CJ.2.18.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Negotium gerentes alienum non interveniente speciali pacto casum fortuitum praestare non compelluntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eulogio. * <a 294 d. xi k. dec. cc. conss.>

CJ.2.18.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Negotiis gestis non in rem, sed in personam est actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 294 d. xii k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.2.18.24pr.: Imperator Justinianus

Si quis nolente et specialiter prohibente domino rerum administrationi earum sese immiscuit, apud magnos auctores dubitabatur, si pro expensis, quae circa res factae sunt, talis negotiorum gestor habeat aliquam adversus dominum actionem. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss.>

CJ.2.18.24.1: Imperator Justinianus

Quam quibusdam pollicentibus directam vel utilem, aliis negantibus, in quibus et salvius iulianus fuit, haec decidentes sancimus, si contradixerit dominus et eum res suas administrare prohibuerit, secundum iuliani sententiam nullam esse adversus eum contrariam actionem, scilicet post denuntiationem, quam ei dominus transmiserit nec concedens ei res eius attingere, licet res bene ab eo gestae sint. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss.>

CJ.2.18.24.2: Imperator Justinianus

Quid enim, si dominus adspexerit ab administratore multas expensas utiliter factas et tunc dolosa adsimulatione habita eum prohibuerit, ut neque anteriores expensas praestet? quod nullo patimur modo: sed ex quo die attestatio ad eum facta est vel in scriptis vel sine scriptis, sub testificatione tamen aliarum personarum, ex eo die pro faciendis meliorationibus nullam ei actionem competere, super anterioribus autem, si utiliter factae sunt, habere eum actionem contra dominum concedimus sua natura currentem. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License