Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.19.0. De his quae vi metusve causa gesta sunt.
CJ.2.19.1: Imperator Alexander Severus
Persecutionem eorum, quae vi vel furto ablata sunt, etiam si postea interciderunt, integram esse iure responsum est. * alex. a. felici. * <a 223 pp. x k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.19.2: Imperator Alexander Severus
Cum te non solum cavisse, verum etiam solvisse pecuniam confitearis, qua ratione ut vim passus restitui quod illatum est postules, perspici non potest, quando verisimile non sit ad solutionem te properasse omissa querella de chirographo utpote per vim extorto, nisi et in solvendo vim te passum dicis. * alex. a. alexandro. * <a 226 pp. vi k. iul. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.2.19.3: Imperator Gordianus
Si vi vel metu fundum avus tuus distrahere coactus est, etiamsi maxime emptor eum alii vendidit, si tamen tu avo tuo heres extitisti, ut tibi reddito a te pretio restituatur, postquam placuit in rem quoque dari actionem, secundum formam perpetui edicti adito praeside provinciae poteris postulare, si modo qui secundo loco comparavit longae possessionis praescriptione non fuerit munitus. * gord. a. gaio. * <a 238 pp. vi id. aug. pio et pontiano conss.>
CJ.2.19.4: Imperator Gordianus
Si per vim vel metum mortis aut cruciatus corporis venditio vobis extorta est et non postea eam consensu roborastis, iuxta perpetui formam edicti intra annum quidem agentes, quo experiundi potestas est, si res non restituatur, quadrupli referetis condemnationem, scilicet reddito a vobis pretio: post annum vero causa cognita eadem actio in simplum permittitur: quae causae cognitio eo pertinet, ut ita demum decernatur, si alia actio non sit. * gord. a. primo et eutycheti. * <a 239 pp. iii non. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.2.19.5: Imperator Gordianus
Non interest, a quo vis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an vero sciente emptore ab alio, ut vi metuve possessionem vendere cogerentur. nam si adhibita vi compulsi sunt possessiones suas quae maiore valebant minimo distrahere, iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum revolvatur, impetrabunt. * gord. a. rufo mil. * <a 239 pp. vi k. ian. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.2.19.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad invidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. unde intellegis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas adversarii tui sola non est idonea. * diocl. et maxim. aa. et cc. pollae. * <a 294 pp. iii k. mai. heracliae cc. conss.>
CJ.2.19.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si donationis vel transactionis vel stipulationis vel cuiuscumque alterius contractus obligationis confectum instrumentum metu mortis vel cruciatus corporis extortum vel capitales minas pertimescendo adito praeside provinciae probare poteris, hoc ratum haberi secundum edicti formam non patietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. cotui. * <a 293 d. ii non. ian. aa. conss.>
CJ.2.19.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te domus et horti venditionem fecisse sub spe recipiendi, quod de frumento feceras, instrumentum vel timore, ne ad civilia munera nominareris, proponas et rescindi venditionem veluti metus causa factam desideres, intellegis ad ratum non habendum contractum metum huiusmodi prodesse non posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. trophimo. * <a 293 d. xi k. sept. viminacii aa. conss.>
CJ.2.19.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Metum non iactationibus tantum vel contestationibus, sed atrocitate facti probari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.2.19.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Accusationis institutae vel futurae metu alienationem seu promissionem factam rescindi postulantis improbum desiderium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 294 d. vi k. febr. cc. conss.>
CJ.2.19.11: Imperator Constantinus
Si per impressionem quis aliquem metuens saltem in mediocri officio constitutum rei suae in eadem provincia vel loco, ubi tale officium peragit, sub venditionis titulo fecerit cessionem, et quod emptum fuerit reddatur et nihilo minus etiam pecunia retineatur: simili poena servanda, si qui vel coniugis vel amici nominibus abutentes praedam tamen sibi adquirunt. * const. a. ad euagrium pp. * <a 326 d. x k. oct. aquileiae constantino a. vii et constantio conss.>
CJ.2.19.12: Imperatores Honorius, Theodosius
Venditiones donationes transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. * honor. et theodos. aa. ad pop. * <a 415 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>