Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.
CJ.2.21.1: Imperator Alexander Severus
Illud inspiciendum est, num inofficiosi querellae vel palam vel tacita dissimulatione sit renuntiatum. nec hoc autem in personam tuam cadere posse auxilium quod aetati impertitur ostendit. * alex. a. plotianae. * <a 223 d. v id. iul. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.21.2: Imperator Alexander Severus
Eo tempore, quo soror tua auxilio iuvabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogativam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur. * alex. a. alexandro. * <a 238 pp. viii id. aug. pio et pontiano conss.>
CJ.2.21.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si curatorem habens minor quinque et viginti annis post pupillarem aetatem res venum dedisti, hunc contractum servari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. si vero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. attiano. * <a 293 d. xiiii k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.2.21.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si minorem te quinque et viginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab adversario tuo comprobatum non fuerit, praeses provinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.2.21.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.2.21.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ante impletum etiam quintum et vicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est. <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.2.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si intra aetatem, cui succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sententiae. * <a 294 d. v k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De tutela avunculi eiusdemque tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit, si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes eius convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 d. xi k. aug. cc. conss.>
CJ.2.21.8: Imperatores Honorius, Theodosius
Minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio vc. cons.>
Non videtur circumscriptus esse minor, qui iure sit usus communi. * zeno a. aeliano pp. * <a 480 d. k. ian. basilio cons.>