Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit.
CJ.2.24.1: Imperator Antoninus
Si iam puberes utriusque sexus parentium hereditatem adistis, sed etiam nunc in ea aetate estis, ut eo, quod paternae hereditati vos obligastis, in integrum restitutionis auxilium accipere debeatis, adite per procuratores vestros praesidem provinciae. quod si legitimam aetatem implestis idque tempus, quo in integrum restitui possitis, excessit, curatores vestros, si adversus eos nondum experti estis, iudicio secundum formam iuris convenite. * ant. a. marcianae. * <a 215 pp. ii non. april. laeto et cereale conss.>
CJ.2.24.2: Imperator Alexander Severus
Minoribus annis viginti quinque etiam in his, quae praesentibus tutoribus vel curatoribus in iudicio vel extra iudicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumventi sunt, placuit. * alex. a. marcianae. * <a xxx >
CJ.2.24.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam in his, quae minorum tutores vel curatores male gessisse probari possunt, licet personali actione a tutore vel curatore suum consequi possint, in integrum restitutionis auxilium eisdem minoribus dari iam pridem placuit. * diocl. et maxim. aa. nicomedi. * <a 286 d. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.2.24.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditor non vestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus adversus vos actionem competere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.2.24.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam tutoribus vel curatoribus distrahentibus vel alias contrahentibus minores tam restitui rebus propriis quam tutorum vel curatorum damna sequi, nullo eis praeiudicio per electionem generando, placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentino. * <a 294 vi id. dec. cc. conss.>