Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.26.0. Si adversus rem iudicatam.
CJ.2.26.1: Imperator Alexander Severus
Minus ex tutelae iudicio consecuti de superfluo habere actionem ita potestis, si tempore iudicii minores annis fuistis et nunc beneficium aetatis vobis largitur. ceterum si post legitimam aetatem sententia prolata est, iterato eandem actionem de isdem speciebus inferre non potestis. * alex. a. iuliis. * <a 231 pp. v k. febr. pompeiano et peligniano conss.>
CJ.2.26.2: Imperator Gordianus
Si, cum pater tuus te in sua potestate esse minimeque emancipationem a se factam valere diceret, pro consule super causa cognoscens te eius potestati subiectam pronuntiaverit, cum adversus eam sententiam in integrum restitui postules, is qui provinciam regit in impertienda cognitione suas partes secundum leges exhibebit. * gord. a. serenae. * <a 238 pp. xv k. dec. pio et pontiano conss.>
CJ.2.26.3: Imperator Philippus
Adversus sententiam eius, qui tunc vice principis iudicavit, in integrum restitutionis auxilium apud praetorem seu praesidem provinciae clarissimum virum flagitare nequaquam potes: nam adversus eius sententiam, qui vice principis cognovit , solus princeps restituet. * philipp. a. et philipp. c. aelianae. * <a 245 pp. xviii k. nov. philippo a. et titiano conss.>
CJ.2.26.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum et minores vos esse adfirmetis et indefensos, nullum vobis praeiudicium fieri praeses provinciae pro sua gravitate curabit. nam si iusta defensione tutorum vel curatorum vobis adsistente aliquid statutum est, intellegitis in integrum restitutionis auxilium vobis esse necessarium: eodem obtinente etiam, si per procuratorem vestrum legitime ordinatum lis agitata est. * diocl. et maxim. aa. urbano. * <a 286 d. xvi k. mai. maximo et aquilino conss.>
CJ.2.26.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In rem pupilli vel adulti contra tutores seu curatores a praeside lata sententia restitutionis auxilium non minus, quam si quid adversus eos fuisset statutum, implorare minores posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 d. k. nov. nicomediae cc. conss.>