Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.30.0. Si adversus libertatem.
CJ.2.30.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si post decretum praetoris viri clarissimi, qui fideicommissariam libertatem deberi pronuntiavit, secundus, quem condicioni non paruisse conquereris, manumissus non est, aetas tua litis instaurationem admittit. quod si libertatem quamvis indebitam dedisti, non posse eam revocari intellegis, sed damnum, quod ob eam causam illatum est, iudicio negotiorum gestorum a curatoribus tuis esse sarciendum. * sev. et ant. aa. anniae. * <a 197 pp. ii k. iul. laterano et rufino conss.>
CJ.2.30.2: Imperator Gordianus
Etsi minor annis, ut adlegas, constituta servum tuum ab eo circumscripta in consilio manumisisti, tamen vindictae impositio, qua libertas iusta munitur, nec obtentu quidem aetatis rescindi potest. indemnitati vero tuae, a manumisso scilicet sarciendae, ab eo cuius iurisdictio est, quatenus iuris ratio permittit, consuli debet. * gord. a. solanae. * <a 241 pp. vi id. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.2.30.3pr.: Imperatores valer., gallien.
Quos retrahi in servitutem postulatis, si non in consilio causa cognita, cum minores annis viginti fuissetis, manumisistis, non per in integrum restitutionem, sed ipso iure persequi potestis. quod si probata causa libertas praestita est, restitutio in integrum contra libertatem locum habere non potest. * valer. et gallien. aa. marthonae et sabinillae. * <a 260 pp. viii k. oct. saeculare ii et donato conss.>
CJ.2.30.3.1: Imperatores valer., gallien.
Si tamen in ea re culpa seu fraude liberti eiusdemque curatoris ratio vestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui hoc intulit praeses provinciae curabit, non dubitaturus etiam graviorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur. <a 260 pp. viii k. oct. saeculare ii et donato conss.>
CJ.2.30.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In iudicio de liberali causa sententiam pro libertate latam ne quidem praerogativa minoris aetatis sine appellatione posse rescindi ambigi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 303 pp. viii id. ian. nicomediae diocletiano viii et maximiano vii conss.>