Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.
CJ.2.42.1: Imperator Alexander Severus
Si, cum minor annis viginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis viginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem adversus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes. * alex. a. maximianae. * <a 223 pp. xii k. april. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.42.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui nunc minorem se adseverat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subvenerunt, in integrum restitui non debet. * diocl. et maxim. aa. vitalio. * <a 287 d. ii k. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.2.42.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritae denegari statutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae. * <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.2.42.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.2.42.3.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.2.42.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseverasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et evidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.2.42.3.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Huiusmodi autem sacramento corporaliter praestito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.2.42.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem provinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subveniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem provinciae examinare convenit: qui se aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognoverit, erga minoris personam fidem veri sequetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. livio. * <a 293 d. vi id. dec. aa. conss.>