Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.46.0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.
CJ.2.46.1: Imperator Antoninus
Si quid a procuratore meo iudicatum est, id per in integrum restitutionem praesidis sententia non potest rescindi. princeps enim solus contra sententiam procuratorum suorum in integrum restituere solet. * ant. a. severo. * <a 215 pp. vi k. dec. laeto ii et cereale conss.>
CJ.2.46.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam ea, quae in transactione dari placuerat, te tradidisse proponas, consequens est, si de his repetendis per in integrum restitutionem vel quacumque aliam causam putaveris agendum, eius adire te provinciae praesidem, in qua domicilium habent quos convenis. * diocl. et maxim. aa. aquilinae. * <>
CJ.2.46.3pr.: Imperator Justinianus
Cum scimus esse dubitatum de restitutionibus, quae in integrum postulantur, sive tantummodo apud iudicem, cui aliqua iurisdictio est, examinari eas oportet, sive et apud pedaneos iudices, sive eas minores viginti quinque annis petierint sive maiores, secundum quod anterioribus sanctionibus vel veteris iuris vel nostris declaratum est: sancimus non solum apud iudices pro tribunali huiusmodi causae cognitiones proponi, sed etiam apud eos iudices, quos augusta dederit maiestas aut nostrae rei publicae administratores vel in hac regia civitate vel in provinciis, ut videatur ipse, qui iudicem destinaverit, utpote pro tribunali cognoscens et in integrum dare restitutionem et causas eius examinare: sic etenim non difficilis erit causarum examinatio. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.2.46.3.1: Imperator Justinianus
Sed ne quis ita effuse intellectum nostrae constitutionis audeat esse trahendum, ut etiam apud compromissarios iudices vel arbitros ex communi sententia electos vel apud eos, qui dantur a iudicibus, qui propriam iurisdictionem non habent, sed tantummodo iudicandi facultatem, putet huiusmodi extendi sanctionem, cum hos generaliter volumus tales causas dirimere, qui vel certae administrationi, cui et iurisdictio adhaeret, praepositi sunt vel ab his fuerint dati, et multo magis si a nostra maiestate delegata eis causarum sit audientia. <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.2.46.3.2: Imperator Justinianus
Sed ne quid penitus dubitandum relinquatur, et hoc addendum esse censemus, ut eis fuerit mandatum, quod et veteribus non fuerat incognitum, vel si generaliter iudices dati sunt, vel in aliis speciebus, inciderit autem quaedam quaestio restitutionis. <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>