Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.1.3.0. De episcopis et clericis et orphanotrophis et brephotrophis et xenodochis et asceteriis et monachis et privilegio eorum et castrensi peculio et de redimendis captivis et de nuptiis clericorum vetitis seu permissis.
CJ.1.3.1: Imperator Constantius
Iuxta sanctionem, quam dudum meruistis, et vos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. praeterea neque hospites suscipietis. * constantius a. clericis s. d. * <a 343 d. vi k. sept. placido et romulo conss.>
CJ.1.3.2pr.: Imperator Constantius
Omnis a clericis indebitae conventionis iniuria et iniquae exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum. et cum negotiatores ad aliquam praestationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat. si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura , honestati tamen conscia, congesserint, in usum pauperum atque egentium ministrari oportet aut id, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum. * constantius a. felici ep. * <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.2.1: Imperator Constantius
Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis , id est nostri genitoris, statuta multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis pluribus redundarent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.2.2: Imperator Constantius
Itaque extraordinariorum a praedictis necessitas atque omnis molestia conquiescat. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.2.3: Imperator Constantius
Ad parangariarum quoque praestationem non vocentur nec eorundem facultates atque substantiae. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.2.4: Imperator Constantius
Omnibus clericis huiusmodi praerogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminae, eorumque etiam filii immunes semper ab huiusmodi muneribus perseverent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.3: Imperator Constantius
De his clericis, qui praedia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quae ab ipsis possidentur, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri. universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium translationesque faciendas recognoscere iubemus. * constantius a. ad taurum pp. * <a 360 data epistula prid. k. iul. mediolano constantio a. x et iuliano c. iii conss.>
CJ.1.3.4pr.: Imperator Constantius
Officiales rationales, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad clericatus honorem putaverint transeundum, ad priorem condicionem retrahantur. * constantius a. ad taurum pp. * <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
CJ.1.3.4.1: Imperator Constantius
Si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitae studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatum. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
CJ.1.3.4.2: Imperator Constantius
Quod si clandestinis artibus putaverint inrependum, duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi: si vero propinquorum necessitudo defuerit, geminae portiones officiis in quibus militant relinquantur, portione tertia tantummodo retenta. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum matrimonii iungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena ferietur. * iovianus a. secundo pp. * <a 364 d. xi k. mart. antiochiae ioviano a. et varroniano conss.>
CJ.1.3.6: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Presbyteros diaconos subdiaconos atque exorcistas et lectores, ostiarios etiam personalium munerum expertes esse praecipimus. * valens grat. et valentin. aaa. ad cataphronium. * <a 377 d. iii non. mart. gratiano a. iiii et merobaude conss.>
CJ.1.3.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nec honore nec legibus episcopus ad testimonium flagitatur. item dixit: episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet: nam et persona oneratur et dignitas sacerdotis excepta confunditur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pars act. hab. in s. consist.* <381 syagrii et eucherii vv. clariss. conss. die iv k iul. constantinopoli.>
CJ.1.3.8pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Presbyteri citra iniuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. paulino praef. augustali.* <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
CJ.1.3.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint. multo magis etenim poena sunt digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem delatum est, occulto inveniuntur in crimine. <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
CJ.1.3.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nulla nisi emensis sexaginta annis secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 390 d. xi k. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.1.3.10pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultu locoque importet iniuriae, quod geritur , a provinciae rectoribus animadvertatur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.10.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Atque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit: sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.10.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, praesides provinciarum etiam militari auxilio per publicas litteras appetito competentem vindicatam tali excessui imponere non morentur. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.11: Imperatores Arcadius, Honorius
Ecclesiis, quae in possessionibus, ut adsolet, diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant: ita ut pro magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio episcopi clericorum numerus ordinetur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.12: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis curialis clericus fuerit ordinatus nec statim conventione praemissa pristinae condicioni reddatur, is vigore et sollertia iudicantium ad pristinam sortem velut manu mox iniecta revocetur. clericis enim ulterius legem prodesse non patimur, quae cessione patrimonii subsecuta decuriones clericos esse non vetabat. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.13: Imperatores Arcadius, Honorius
Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectetur. * arcad. et honor. aa. sapidiano vic. africae. * <a 399 d. vii k. iul. brixiae theodoro cons.>
CJ.1.3.14: Imperatores Arcadius, Honorius
Quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco et nomine detrusus, si aliquid vel contra custodiam vel contra quietem publicam moliri fuerit deprehensus rursusque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab ea urbe, quam conturbavit, centum milibus vitam agat. nec nostra adeat secreta nec impetrare rescripta speret, sed etiam impetratis careat: defensoribus etiam eorum indignationem subituris. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 400 d. prid. non. febr. ravenna stilichone et aureliano conss.>
CJ.1.3.15: Imperatores Arcadius, Honorius
Conventicula illicita extra ecclesiam in privatis aedibus celebrari prohibemus, proscriptionis domus periculo imminente, si dominus eius in ea clericos nova ac tumultuosa conventicula extra ecclesiam celebrantes susceperit. * arcad. et honor. aa. studio pu. * <a 404 d. iiii k. sept. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss.>
CJ.1.3.16: Imperatores Honorius, Theodosius
Quisquis censibus fuerit adnotatus, invito agri domino ab omni temperet clericatu, adeo ut etiam, si in eo vico, in quo noscitur mansitare, clericus fuerit, sub hac lege religiosum adsumat sacerdotium, ut et capitationis sarcinam per ipsum dominum agnoscere compellatur et ruralibus obsequiis quo maluerit subrogato fungatur, ea scilicet immunitate indulta, quae certae capitationis venerandis ecclesiis relaxatur: nullo contra hanc legem valituro rescripto. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d. prid. k. mart. honorio a. viii et theodosio a. iii conss.>
CJ.1.3.17pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Placet nostrae clementiae, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus, cuius corpori non sunt adnexi, habeant. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d. iii k. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.1.3.17.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Praeterea eis, qui parabalanin vocantur, neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiae locum neque ad iudicium accedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato: sub ea definitione, ut, si quis eorum haec violaverit et brevibus parabalanin eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur. <a 416 d. iii k. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.1.3.18pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Parabalanin, qui ad curanda debilium aegra corpora deputantur, sescentos constitui praecipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi antistitis alexandrinae urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti parabalanin ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 418 d. iii non. febr. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss.>
CJ.1.3.18.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si quis autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur, ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis praeceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quae dudum latae legis forma complectitur, super his parabalanin vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque sicut iam statutum est custodiendis. <a 418 d. iii non. febr. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss.>
CJ.1.3.19pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Eum, qui probabilem saeculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiae appellationis non decet. quicumque igitur cuiuscumque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant: hac eis tantum facultate concessa, ut matres filias atque germanas intra domorum suarum saepta contineant: in his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
CJ.1.3.19.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Illas etiam non relinqui castitatis hortatur adfectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium: neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
CJ.1.3.20pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor extiterit, bona, quae ad eum vel ad eam pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus aut destinata, omnifariam socientur. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss.>
CJ.1.3.20.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici vel monachi cuiuscumque sexus relinquunt: nec enim iustum est bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis vel monasteriis detineri: actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis vel monasteriis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius aut ex gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit. <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss.>
CJ.1.3.21: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad similitudinem tam episcoporum orthodoxae fidei quam presbyteri et diaconi ii, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 d. v k. mart. constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>
CJ.1.3.22pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si qua per calumniam postulatio super criminalibus causis apud competentem iudicem deposita exhibitionis causa fuerit sacrosanctae religionis antistitis, triginta pondo auri condemnatione publicis calculis inferenda ut percellatur, praecipimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
CJ.1.3.22.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quin etiam omnia privilegia, quae sacrosanctis ecclesiis confugarum aut clericorum, decanorum vel aliorum ecclesiasticorum causa legibus sunt praestita, intacta atque illibata servari. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
CJ.1.3.22.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Praeterea iubemus, ut omnes clerici atque monachi, qui de suis civitatibus ad hanc almam urbem ecclesiastici negotii vel religionis causa proficiscuntur, litteris episcopi, cui unusquisque iter faciens obsequitur, muniti adveniant: scituri quod, si citra hanc fiduciam accesserint, sibimet imputabunt, quod non clerici vel monachi esse putabuntur. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
CJ.1.3.23: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quoniam venerabilis recordationis flavianus huius almae urbis episcopus cum venerabili synodo innumerabilium paene sacerdotum, qui chalcedone convenerunt, tanto ac tali decoratus est testimonio, ut eutyches, qui contra senserat, cum scelaeratis dictis suis ab omnibus uno ore damnaretur, aboleatur quidem eutychetis damnosa memoria, flaviani autem laudabilis recordatio reveletur. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 452 d. constantinopoli pridie nonas iulias sporacio cons.>
CJ.1.3.24: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Id, quod pauperibus testamento vel codicillis relinquitur, non ut incertis personis relictum evanescat, sed modis omnibus ratum firmumque consistat. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. viii k. mai. anthemio cons.>
CJ.1.3.25pr.: Imperator Marcianus
Cum clericis in iudicium vocatis pateat episcopalis audientia, volentibus tamen actoribus, si actor disceptationem sanctissimi archiepiscopi noluerit experiri, eminentissimae tuae sedis examen contra catholicos sub viro reverentissimo archiepiscopo huius urbis clericos constitutos vel contra reverentissimum oeconomum tam de ipsius quam de ecclesiasticis negotiis sibimet noverit expetendum neque in ullo alio foro vel apud quemquam alterum iudicem eosdem clericos litibus inretire et civilibus vel criminalibus negotiis temptet innectere. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.1: Imperator Marcianus
Memorati autem reverentissimi clerici orthodoxarum ecclesiarum, quae sub viro religioso antistite huius inclitae urbis sunt, in causa, in qua vel ipsi vel procuratores, quos pro se dederint, sententiarum auctoritate pulsantur, exsecutoribus, per quos coeperint conveniri, fideiussorem sacratissimae huius urbis ecclesiae oeconomum vel defensorem praebeant, qui usque ad quinquaginta libras auri fideiussor existat. <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.1a: Imperator Marcianus
Ipse vero reverentissimus oeconomus almae huius urbis ecclesiae lite pulsatus fideiussorem pro se non praebeat, utpote qui et aliorum clericorum fideiussor futurus est, sed fidei suae committatur. <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.1b: Imperator Marcianus
Quod si lis diversorum ( excepto reverentissimo oeconomo) clericorum, quae agitanda sit, memoratam summam videtur excedere, clericus lite pulsatus det exsecutori pro residua quantitate cautionem suam: cui nullum tamen insertum erit iusiurandum, quia ecclesiasticis regulis et canone a beatissimis episcopis antiquitus instituto clerici iurare prohibentur. <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.2: Imperator Marcianus
Statuimus autem, ut exsecutoribus idem reverentissimus oeconomus vel alii diversi clerici sub beatissimo archiepiscopo huius splendidissimae civitatis sententiarum tuarum auctoritate commoniti solidos duos tantummodo dent pro commonitione sua et pro institutione procuratoris, si per eum voluerint litigare. <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.3: Imperator Marcianus
Quod circa alios quoque diversos apparitores eminentiae tuae in his, quae ex consuetudine praebentur officio, observari in causis praedictorum clericorum iubemus, ut litis sumptus vel expensae a clericis pauciores humanioresve praestentur. <a 456 ? d........ >
Decernimus, ut posthac neque monachi aut quicumque alius cuiuslibet status aut fortunae in aedes publicas vel in quaecumque loca populi voluptatibus fabricata venerabilem crucem et sanctorum martyrum reliquias illicite inferre conentur vel occupare audeant ea, quae vel ad publicas causas vel ad populi oblectamenta constructa sunt. cum enim religiosae aedes non desunt, possunt ibi, consultis prius ut oportet religiosissimis episcopis, reliquias martyrum non quorundam usurpatione, sed arbitrio reverentissimorum antistitum collocare. ideo patientiam et modestiam suam, quam leges nostrae et publica disciplina et ipsorum monachorum nomen ecit, studiose unusquisque tam monachus quam cuiuslibet alterius professionis retineat et perpetuo observare procuret. * leo a. viviano pp. * <a 459 d. xv k. oct. patricio cons.>
Quisquis emensis militiae suae stipendiis expletisque officiis sive muneribus, quae cuicumque condicioni aut consuetudine vel lege debebat, ad consortium se contulerit clericorum et inter ministros verae orthodoxae fidei maluerit et elegerit numerari, nullius prorsus sententiae acerbitate revocetur nec a dei templis quibus se consecravit inopportunis intentionibus abstrahatur, sed isdem beatissimis ministeriis securus permaneat et quietus, ad quae post longi laboris lassitudinem ob reliquiae vitae requiem consilio meliore protractus est: his actionibus, si quae contra eum eiusque patrimonium legitima intentione competunt, pro iuris ordine responsurus: exceptis primipilaribus, quos praeceptis tui culminis et publicis utilitatibus in perpetuum esse subiectos sacratissimae constitution is statuta sanxerunt. * leo a. erythrio pp. * <a 466 d. prid. non. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>
Nulli licere decernimus, si testamento heres sit institutus seu ab intestato succedat seu fideicommissarius vel legatarius inveniatur, dispositionem pii testatoris infringere vel improba mente violare, adserendo incertum esse legatum vel fideicommissum, quod redemptioni relinquitur captivorum, sed modis omnibus exactum pro voluntate testatoris piae rei negotio proficere. * leo a. nicostrato pp. * <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
Et si quidem testator significaverit, per quem desiderat redemptionem fieri captivorum, is qui specialiter designatus est legati seu fideicommissi habeat exigendi licentiam et pro sua conscientia votum adimpleat testatoris. sin autem persona non designata testator absolute tantummodo summam legati vel fideicommissi taxaverit, quae debeat memoratae causae proficere, vir reverentissimus episcopus illius civitatis, ex qua testator oritur, habeat facultatem exigendi, quod huius rei gratia fuerit derelictum, pium defuncti propositum sine ulla cunctatione ut convenit impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
Cum autem vir religiosissimus episcopus huiusmodi pecunias pio relictas arbitrio fuerit consecutus, statim gestis intervenientibus earum quantitatem et tempus quo eas susceperit apud rectorem provinciae publicare debebit. post unius vero anni spatium et numerum captivorum et data pro his pretia eum manifestare praecipimus, ut per omnia impleantur tam piae deficientium voluntates: ita tamen, ut religiosissimi antistites gratis et sine ullo dispendio praedicta gesta conficiant, ne humanitatis obtentu relictae pecuniae iudiciorum dispendiis erogentur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
Quod si testato, qui huiusmodi legatum vel fideicommissum non designata persona reliquit, barbarae sit nationis et de eius patria aliqua emerserit ambiguitas, vir reverentissimus episcopus civitatis eius, in qua idem testator defunctus est , itidem habeat legati seu fideicommissi petitionem defuncti propositum modis omnibus impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
Quod si in vico vel in territorio testator mortem obierit, illius civitatis vir reverentissimus episcopus exactionem habebit, sub qua vicus vel territorium esse dignoscitur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
Et ne pium defunctorum propositum improba fraudatorum calliditate celetur, quidquid pro huiusmodi causa a testatore relictum fuerit, universi, qui id quocumque modo cognoverint, vel in viri clarissimi rectoris provinciae vel in urbis episcopi notitiam deferendi habeant liberam facultatem: nec delatoris nomen suspicionemque formident, cum fides atque industria eorum tam laude quam honestate non careat ac pariter pietate, cum veritatem in publicas aures lucemque deduxerint. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
CJ.1.3.30pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Si quemquem vel in hac urbe regia vel in ceteris provinciis, quae toto orbe diffusae sunt, ad episcopatus gradum provehi deo auctore contigerit, puris hominum mentibus nuda electionis conscientia sincero omnium iudicio proferatur. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.30.1: Imperatores Leo, Anthemius
Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur: qualiter quisque mereatur, non quantum dare sufficiat aestimetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.30.2: Imperatores Leo, Anthemius
Profecto enim quis locus tutus et quae causa esse poterit excusata, si veneranda dei templa pecuniis expugnantur? quem murum integritati aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames penetralia veneranda proserpit? quid denique cautum esse poterit aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur? <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.30.3: Imperatores Leo, Anthemius
Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiae et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. ita castus et humilis nostris temporibus eligatur episcopus, ut, locorum quocumque pervenerit, omnia vitae propriae integritate purificet. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.30.4: Imperatores Leo, Anthemius
Non pretio, sed precibus ordinetur antistes. tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.30.5: Imperatores Leo, Anthemius
Sola illi suffragetur necessitas excusandi. profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus, cum sane quisquis hanc sanctam et venerandam antistitis sedem pecuniae interventu subiise aut si quis, ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et laesae maiestatis accusatione proposita a gradu sacerdotii retrahatur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.30.6: Imperatores Leo, Anthemius
Nec hoc solum deinceps honore privari, sed perpetuae quoque infamiae damnari decernimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et aequat, utrosque similis poena comitetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
CJ.1.3.31pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Orphanotrophos huius inclitae urbis nulla subtilitate iuris obsistente eorum quidem qui pupilli sunt quasi tutores, adulescentium vero quasi curatores sine ullo fideiussionis gravamine in emergentibus causis tam in iudicio quam extra iudicium, ut opus exegerit, ad similitudinem tutoris et curatoris personas et negotia eorum, si qua possint habere, defendere ac vindicare iubemus: ita videlicet, ut praesentibus publicis personis, id est tabulariis, aut intervenientibus gestis in hac quidem inclita urbe apud virum perfectissimum magistrum census, in provinciis vero apud moderatores earum vel defensores locorum res eorum eis tradantur, a quibus sunt custodiendae: ut, si quas earundem rerum propter fenus forsitan vel aliam urguentem causam vel eo quod servari non possunt alienare perspexerint, prius habita aestimatione licebit eis alienationis inire contractum, ut pretia eorum quae exinde colliguntur, ab isdem personis custodiantur. * leo et anthem. aa. dioscoro pp. * <a 472 d. k. iun. constantinopoli marciano cons.>
CJ.1.3.31.1: Imperatores Leo, Anthemius
Huiusmodi autem pium atque religiosum officium pro tempore orphanotrophos ita peragere convenit, ut minime ratiociniis tutelaribus seu curationibus obnoxii sint. grave enim atque iniquum est callidis quorundam, si ita contigerit, machinationibus eos vexari, qui propter timorem dei a parentibus atque substantiis destitutos minores sustentare ac velut paterna adfectione educare festinant. <a 472 d. k. iun. constantinopoli marciano cons.>
CJ.1.3.32pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Omnes, qui ubicumque sunt vel posthac fuerint orthodoxae fidei sacerdotes et clerici, cuiuscumque gradus sunt, monachi quoque in causis civilibus ex nullius penitus maioris minorisve sententia iudicis ad extranea iudicia pertrahantur aut provinciam vel locum aut regionem quam habitant exire cogantur. nullus eorum ecclesias vel monasteria propria, quae religionis intuitu habitant, relinquere miserabili necessitate iubeatur, sed apud suos iudices ordinarios, hoc est provinciarum rectores, locis quibus degunt et ecclesiarum ministeriis obsecundant, omnium contra se agentium suscipiant actiones, ut his saltem horis atque temporibus, quibus religiosos viros a turbulenta observatione praetorii vacare contigerit cumque eos ad tempus petitorum intentio calumniosa laxaverit, ad sua se monasteria et venerabiles ecclesias conferentes sapienti animo, precatione sollicita faciliusque de proximo sacrosanctis altaribus obsecundent in suis laribus et domiciliis constituti. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.1: Imperatores Leo, Anthemius
In hac autem regia urbe si quando cuiuscumque rei causa episcopos vel presbyteros ceterosque clericos, qui sacrosanctis ecclesiis obsequuntur, sive monachos ex aliis quibuscumque provinciis contigerit reperiri, quos tamen in litem quisquam vocare voluerit, in nullo alio sit licitum memoratos cuiquam pulsare iudicio, nisi in tuae sublimatis dumtaxat examine, ubi eis et beatitudinis honor debitus reservetur et oratorum adfluens in defensionibus copia large praestetur. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.2: Imperatores Leo, Anthemius
Praeterea cum in provinciis ex eius qui regit provinciam fuerint sententia vel interlocutione conventi sive illi sacerdotes seu cuiuscumque gradus clerici sive monachi habeantur, dummodo approbentur orthodoxi, qui in propriis causis contractibusve pulsantur non alios quam ecclesiae propriae defensores seu quos oeconomos appellant fideiussores praebeant, ne, dum exsecutoris pertinax et avara protervitas extraneos fideiussores flagitat, multiglex innoxiae paupertati infligatur incommodum. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.3: Imperatores Leo, Anthemius
In hac autem regia urbe inventi ex quacumque provincia venientes, cum in tuae amplitudinis iudicio, quod eis solum delegavimus, lite pulsati fuerint, reverentissimi orthodoxae fidei sacerdotes certe oeconomi aut ecclesiae defensores seu clerici in causis civilibus suis sive ecclesiasticis nulla praebendi fideiussoris molestentur iniuria, sed aut vicariis fideiussionibus contradantur, quas tamen stipulationum sollemnis cautela vallaverit, aut cautionibus et professioni propriae ac facultatum suarum obligationibus committantur. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.4: Imperatores Leo, Anthemius
Hoc nihilo minus observando, ut in causis ecclesiasticis nullum alium conveniri fas sit nisi eum, quem dispensatorem pauperum, id est oeconomum ecclesiae, episcopi tractatus elegerit ( hunc enim sine dubio a sacerdote convenit ordinari) : quem tamen conventum defensoris ecclesiae fidei committi praecipimus. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.5: Imperatores Leo, Anthemius
Exsecutoribus in minoribus quidem iudiciis omnibus in ipsa conventione sacerdotum seu clericorum non amplius quam unum semissem aut sperantibus aut etiam audentibus accipere. si vero apparitor tuae magnitudinis ex sententia tuae sedis amplissimae in provincia degentes eos monuerit, iubemus non amplius eum quam duos solidos sportularum nomine percipere. in hac vero urbe magnifica idem apparitor tuae magnitudinis uno aureo sportularum gratia a provincialibus clericis contentus sit, quantaelibet summae qui conventus fuerit exponatur obnoxius. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.6: Imperatores Leo, Anthemius
Praeterea nullus exsecutor vexare contumeliis clericos ullos, nullis impulsionibus molestare, nullis exprobrare conviciis aut corporalibus iniuriis fatigare conetur: his, qui huiusmodi aliquid adgressi fuerint, post amissionem cinguli et patrimonii ultima protinus animadversione plectendis. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.7: Imperatores Leo, Anthemius
Privilegiis sane singulis quibuscumque sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei, xenodochiis sive ptochiis tam generaliter quam specialiter attributis perpetuo reservandis, nullis eas earumque sacerdotes aut clericos cuiuslibet gradus aut monachos vel ptochos aut xenodochos orthodoxae fidei deputatos extraordinariis muneribus praecipimus praegravari. eas enim sarcinas oneris, quas plerisque personis diversa ratione remittimus, imponi beatissimis viris nostro saeculo inconveniens esse iudicamus. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.32.8: Imperatores Leo, Anthemius
Praeterea ne cui temeritas sua lucrativa concedatur et ut impudens calumniantium refrenetur audacia, iubemus, quotiens ii, qui sacerdotes seu clericos seu monachos ceterosque superius designatos vel in tuae magnitudinis examine vel in provinciali iudicio proposita actione convenerint, si causa cognita convicti fuerint sine iusta eos et legitima petitione pulsasse, omnes eis legitimas expensas sumptusque, quos ab exordio coeptae controversiae ipsorum vitio tolerasse eos constiterit, redhibere cogantur, ut hac saltem censurae iustissimae formidine revocati improbis adsidue conflictationibus occupati adquiescant se iam sopitis clamoribus iurgiorum magistra deinceps necessitate retinere. <a 472 datum constan tinopoli pridie nonas april. marciano cons.>
CJ.1.3.33: Imperatores Leo, Anthemius
Sacrosanctae orthodoxae fidei episcopi atque presbyteri, diaconi quoque, qui semel probatis moribus integritate castissima ad hunc gradum meruerint pervenire, ea, quaecumque in eodem clericatus gradu locoque viventes adquirere et habere potuerint, etiamsi in patris avique aut proavi potestate constituti sunt et adhuc superstites habentur, tamquam bona propria vindicent: de his, si quando eis libitum fuerit, testandi vel donandi vel quolibet alio titulo alienandi libera facultate concessa, ut ea bona quoquo tempore numquam fratribus vel sororibus aut ex his genitis conferantur, sed ad eorum filios posteros et quoscumque extraneos heredes perveniant nec a patribus avis aut proavis, sed ab ipsorum liberis tamquam praecipua vindicentur, certe his procedant, quibus ipsi id peculium vel inter vivos alienatione habita vel mortis tempore ultima et vere cognita voluntate concesserint. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. prid. non. april. marciano cons.>
CJ.1.3.34pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Omnia privilegia, quae a retro principibus aut a nostra serenitate vel iudiciariis dispositionibus aut liberalitatibus pro singulis quibuscumque temporibus vel consuetudine sive circa ius metatorum sive in aliis quibuslibet rebus praestita sunt orphanotrophio sive asceteriis vel ecclesiis aut ptochiis seu xenodochiis aut monasteriis atque ceteris hominibus etiam ac rebus iuris eorum ad curam niconis viri religiosissimi presbyteri et orphanotrophi vel ad eos, qui post eum loco eius successerint, pertinentibus ad similitudinem zotici beatissimae memoriae, qui prius huiusmodi pietatis officium invenisse dicitur, per hanc pragmaticam sanctionem firma illibataque in perpetuum custodiri decernimus. valde etenim hoc videtur esse necessarium, cum exinde sustentatio vel educatio orphanis atque egenis et usibus ecclesiasticis vel ptochiis vel asceteriis comparetur. * leo et anthem. aa. dioscoro pp. * <a 472 d. x k. ian. constantinopoli marciano cons.>
CJ.1.3.34.1: Imperatores Leo, Anthemius
Domus etiam aliasque res superius nominatas ad curam memorati viri pertinentes vel postmodum quolibet modo ad eius sollicitudinem vel qui post eum ad eiusdem orphanotrophii curam vocati fuerint perventuras ad instar maioris venerabilis ecclesiae huius inclitae urbis omnibus privilegiis, quae eadem sancta ecclesia vel nunc adipiscitur vel postea merebitur, perpetuo potiri pietatis intuitu decernimus. <a 472 d. x k. ian. constantinopoli marciano cons.>
Iubemus adscripticiorum creationes secundum veterem constitutionem, nisi dominorum possessionum, unde oriundi sunt, evidens concurrerit consensus, nullius penitus esse momenti, sed isdem fundorum dominis, qui faciendae creationi non sicut dictum est evidenter consenserint, ius proprium ad similitudinem ceterorum colonorum in suos adscripticios exercendi, tamquam si nulla creatio intercessisset, tribui facultatem. idemque hoc super illis quoque agricolis decernimus observari, qui cum essent adscripticiae nexibus condicionis conscripti, solitariam vitam videlicet appetentes quibuslibet sese monasteriis contra voluntatem dominorum fundorum duxerint offerendos. * zeno a. sebastiano pp. * <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>
Servos sane sociari clericorum consortiis volentibus quoque et consentientibus dominis modis omnibus prohibemus, cum liceat eorum dominis, data servis prius libertate licitum eis ad suscipiendos honores clericorum iter, si hoc voluerint, aperire. <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>
Omnes praeterea virorum clarissimorum provincias moderantium sententiis absque ulla privilegii differentia ( qui tamen praesidali iurisdictioni subiecti sunt, sive episcopi vel quilibet clerici aut monachi aut cuiuslibet sint condicionis) pariter respondere decernimus: nulla in posterum viris clarissimis provinciarum rectoribus ad loca, in quibus incusatae personae consistunt, perveniendi necessitate penitus imponenda, cum non solum legibus, verum etiam naturali quoque iuri conveniat, quos res exegerit, iudicialibus ad iudicium vocari sententiis, non ipsos iudices, quod dici etiam iniustum est, ad subiectos deduci, sed per datos ab his iudices causae examinationem in locis ubi incusati degunt procedere. <a 4 84 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>
Servis, si dominorum fuerint voluntate muniti, solitariam vitam participandi licentia non denegetur, dum tamen eorum domini non ignorent, quod, si servis suis ad monasteriorum cultum migrandi tribuerint facultatem, eorundem servorum dominio, donec idem servi in eodem monachorum habitu duraverint, spoliandos: alioquin si relicta forte vita solitaria ad aliam se condicionem transtulerint, certum est eos ad servitutis iugum, quam monachicae professionis cultu evaserant, reversuros. * zeno a. sebastiano pp. * <a 484 d. id. april. theodorico cons.>
Repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, verum etiam defensores ecclesiarum huius almae urbis, quos turpissimum insinuandi ultimas deficientium voluntates genus irrepserat, praemonendos censemus, ne rem attingant, quae nemini prorsus omnium secundum constitutionum praecepta quam census magistro competit. absurdum etenim clericis est, immo etiam opprobrium, si peritos se velint disceptationum esse forensium: feriendis temeratoribus huius sanctionis poena quinquaginta librarum auri. * iustinus a. archelao pp. * <a 524 d. xiii k. dec. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.1.3.48pr.: Imperator Justinianus
Si quis ad declinandam legem falcidiam, cum desiderat totam suam substantiam pro redemptione captivorum relinquere, eos ipsos captivos scripserit heredes, ne videatur quasi incertis personis heredibus institutis iudicium suum oppugnandum reliquisse, sancimus huius talem institutionem pietatis intuitu valere et non esse respuendam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.1: Imperator Justinianus
Sed et si pauperes quidam scripserit heredes et non inveniatur certum ptochium vel certae ecclesiae pauperes, de quibus testator cogitaverit, sed hic incerto vocabulo pauperes fuerint heredes instituti, simili modo et huiusmodi institutionem valere decernimus. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.2: Imperator Justinianus
Et si quidem captivos scripserit heredes, civitatis, in qua testator larem fovere ac degere noscitur, episcopus et oeconomus hereditatem suscipiant et omnimodo in redemptione captivorum procedat hereditas sive per annuos reditus sive per venditionem mobilium seu se moventium rerum: nullo penitus ex hoc lucro vel oeconomo vel episcopo vel sacrosanctae ecclesiae relinquendo. si enim propter hoc a speciali herede recessum est, ut non falcidiae ratio inducatur, quomodo ferendum est hoc, quod in sacro venit, per falcidiam vel aliam occasionem minui? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.3: Imperator Justinianus
Ubi autem indiscrete pauperes scripti sunt heredes, ibi xenonem eius civitatis omnimodo hereditatem nancisci et per xenodochum in aegrotantes fieri patrimonii distributionem, secundum quod in captivis constituimus: vel per redituum annalium erogationem vel per venditionem rerum mobilium vel se moventium, ut ex his res immobiles comparentur et annuus victus aegrotantibus accedat. quis enim pauperior est hominibus, qui et inopia tenti sunt et in xenonem repositi et suis corporibus laborantes necessarium victum sibi non possunt adferre? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.4: Imperator Justinianus
Licentia omnimodo danda et in priore et in secunda specie et actionem movere et debita exigere, ut in captivos vel in aegrotantes consumantur. si enim heredum eis et ius et nomen dedimus, sine falcidiae tamen legis emolumento, necesse est eos et debita exigere et creditoribus respondere. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.5: Imperator Justinianus
Sin autem ampliores in civitate xenones vel ptochia sint, ne incerta videatur pecuniarum datio, tunc ei xenoni vel ptochio, qui pauperior esse dignoscitur, easdem res vel pecunias adsignari: hoc videlicet discutiendo a viro reverentissimo locorum antistite et sub eo constitutis clericis. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.6: Imperator Justinianus
Sin autem nullus xenon in civitate inveniatur, tunc secundum de captivis sanctionem pro tempore oeconomus sacrosanctae ecclesiae vel episcopus hereditatem accipiat et sine falcidiae ratione pauperibus, qui in civitate sunt vel penitus mendicantes vel alia sustentatione egentes, eaedem pecuniae distribuantur. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.7: Imperator Justinianus
Haec tamen omnia locum habere sancimus, quando non certi xenonis vel certi ptochii vel certae ecclesiae nominatio a testatore subsecuta est, sed incertus est eius sensus. sin autem in personam certam vel in certam venerabilem domum respexit, ei tantummodo hereditatem vel legatum competere sancimus, nulla falcidia nec in hac parte intercedente. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.48.8: Imperator Justinianus
In omnibus autem hiusmodi casibus caelestes iracundias sacrosanctarum rerum administratores expectent, si qualecumque lucrum ex huiusmodi gubernationibus sibi adquisierint vel si hoc committi ab alio senserint et non gravissima poena et interminatione quod perperam factum est studeant corrigere. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.49pr.: Imperator Justinianus
Cum lege leoniana viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis peculium habere quasi castrense concessum est, eo addito, ut in ipso testari possint, dubitabatur, si huiusmodi testamenta debent de inofficiosi querella expugnari, cum de omnibus personis, quae huiusmodi peculia meruerunt, eadem fuerat quaestio exorta. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae.>
CJ.1.3.49.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis, qui tale peculium ( id est quasi castrense) possident, super his tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges tamen elogia licere, quod ex leoniana constitutione descendit, sed etiam eorum ultimas voluntates, super his tantummodo habitas, de inofficiosi querellae minime subiacere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae.>
CJ.1.3.50pr.: Imperator Justinianus
Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori praescriptione propter sacerdotii praerogativam, sancimus non licere ei adversus sua pacta venire et contrahentes decipere, cum regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.1.3.50.1: Imperator Justinianus
Quam generalem legem in omnibus casibus obtinere sancimus, qui necdum per iudicialem sententiam vel amicalem conventionem sopiti sunt. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.1.3.51pr.: Imperator Justinianus
Generaliter sancimus omnes viros reverentissimos episcopos nec non presbyteros seu diaconos et subdiaconos et praecipue monachos, licet non sint clerici, immunitatem ipso iure omnes habere tutelae sive testamentariae sive legitimae sive dativae: et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed et furiosi et muti et surdi et aliarum personarum, quibus tutores vel curatores a veteribus legibus dantur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.51.1: Imperator Justinianus
Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sancimus, qui ad sacrosanctas ecclesias vel monasteria permanent, non devagantes neque circa divina ministeria desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut aliis omnibus derelictis dei omnipotentis inhaereant ministeriis. <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.51.2: Imperator Justinianus
Et hoc non solum in vetere roma vel in hac regia civitate, sed in omni terra, ubicumque christianorum nomen colitur, obtinere sancimus. <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.53pr.: Imperator Justinianus
Raptores virginum vel viduarum vel diaconissarum, quae deo fuerint dedicatae, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos fuisse decernimus, quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.1: Imperator Justinianus
Qui itaque huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus sanctimonialium virginum vel viduarum vel diaconissarum aut earum consanguineis vel tutoribus seu curatoribus, convicti interficiantur. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.2: Imperator Justinianus
Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi praefecti praetorio per illyricum quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus aegypti et vicarii et proconsules et nihilo minus viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordines iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.3: Imperator Justinianus
Bona autem eorum, si hoc commissum fuerit vel in sanctimonialem virginem, quae in asceterio vel monasterio degit, sive eadem virgo diaconissa constituta sit sive non, eidem monasterio vel asceterio, ubi consecrata est, addicentur, ut ex his rebus et ipsa solacium habeat, dum vivit, sufficiens et res omnes sacrosanctum asceterium seu monasterium pleno habeat dominio. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.4: Imperator Justinianus
Sin autem diaconissa cuiuscumque ecclesiae sit, in nullo autem monasterio vel asceterio constituta est, sed per se degit, raptoris eius substantia ecclesiae, cuius diaconissa est, adsignetur, ut ex his facultatibus ipsa quidem usum fructum, dum superest, ab eadem ecclesia consequatur, ecclesia vero omnem proprietatem et plenam possessionem earundem rerum nostro habeat beneficio: nemine vel iudice vel alia quacumque persona hoc audente contemnere. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.5: Imperator Justinianus
Poenas autem, quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, constituimus non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos, qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint. ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quamcumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus sanctimonialibus virginibus seu aliis supra dictis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.54pr.: Imperator Justinianus
Deo nobis auxilium praebente omnia, quae pro honore sanctae catholicae ecclesiae ad dei placitum fieri properamus, legibus constituere et operibus adimplere desideramus. * iust. a. iohanni pp. * <a >
CJ.1.3.54.1: Imperator Justinianus
Et iam quidem multa cum eius auxilio statuimus, quae ecclesiasticae doctrinae statui conveniunt, in praesenti autem hoc pia deliberatione duximus corrigendum, quod hactenus contra dei timorem fiebat. <a >
CJ.1.3.54.2: Imperator Justinianus
Cognitum etenim nobis est, quod, si quis sponsus vel sponsa post datas aut acceptas arras voluisset se divino deputare servitio et a saeculari conversatione recedere ac sanctimonialem vitam vivere atque in dei timore permanere, compellebatur vir quidem ea quae arrarum nomine dederat amittere, sponsa vero duplum id quod acceperat reddere. quod nostrae mansuetudini satis religioni esse contrarium visum est. <a >
CJ.1.3.54.3: Imperator Justinianus
Unde per praesentem legem in perpetuum valituram iubemus, ut, si quis sponsus vel sponsa desideraverit saeculi istius vitam contemnens in sanctimonialium conversatione vivere, sponsus quidem omnia, quae arrarum nomine futuri causa coniugii dedisset, sine ulla imminutione recipiat, sponsa autem non duplum, sicut hactenus, sed hoc tantum sponso restituat, quod arrarum acceperat nomine, et nihil amplius reddere compellatur, nisi quod probata fuerit accepisse. <a >
CJ.1.3.54.4: Imperator Justinianus
Nam et maritis et uxoribus qui saeculo renuntiant iam anteriore lege a nobis provisum est, ut, sive maritus sive uxor religionis causa a coniugio recesserit et solitariam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas recipiat, quas vel pro dote vel ante nuptias donatione praestiterat, et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitime vel ex pacto per casum mortis exigere. <a >
CJ.1.3.54.5: Imperator Justinianus
Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse iudicamus, ut, si quis in parentium potestate constitutus vel constituta vel forsitan huiusmodi iure absolutus vel absoluta elegerit se vel monasterio vel clero sociare et reliquum vitae suae tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus vel easdem personas quocumque modo abstrahere vel propter hanc tantummodo causam quasi ingratum a sua hereditate vel successione repellere, sed necesse sit eis omnimodo, cum ultimam voluntatem suam sive per scripturam sive alio legitimo modo conficiant, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere; sin autem amplius voluerit largiri, hoc eius voluntati concedimus. <a >
CJ.1.3.54.6: Imperator Justinianus
Sin vero ultimam voluntatem parentes neque testamento neque alio ultimo elogio declarasse monstrati fuerint, omnem parentium substantiam heredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant: nullo eis impedimento ex sanctimoniali conversatione generando, sive soli sive cum aliis ad successionem vocantur. <a >
CJ.1.3.54.7: Imperator Justinianus
Huius perpetuae nostrae legis beneficia eos volumus obtinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint. nam si qui eorum, de quibus praesentem legem posuimus, sanctimonialem vitam elegerint, ad saecularem autem conservationem remeaverint, iubemus omnes eorum res ad iura eius ecclesiae vel monasterii a quo recesserint pertinere. <a >
CJ.1.3.54.8: Imperator Justinianus
His ita dispositis repetita lege iubemus, ut nullus iudaeus vel paganus vel haereticus servos christianos habeat. quod si inventi in tali reatu fuerint, sancimus servos modis omnibus liberos esse secundum anteriorem nostrarum legum tenorem. <a >
CJ.1.3.54.9: Imperator Justinianus
In praesenti autem hoc amplius decernimus, ut, si suis de praedictis iudaeis vel paganis vel haereticis habuerit servos nondum catholicae fidei sanctissimis mysteriis imbutos, et praedicti servi desideraverint ad orthodoxam fidem venire, postquam catholicae ecclesiae sociati fuerint, in libertatem modis omnibus ex praesenti lege eripiantur: et eos tam iudices provinciarum quam sacrosanctae ecclesiae defensores nec non beatissimi episcopi defendant, nihil pro eorum pretio penitus accipientibus dominis. <a >
CJ.1.3.54.10: Imperator Justinianus
Quod si forte posthac etiam ipsi domini eorum ad orthodoxam fidem conversi fuerint, non liceat eis ad servitutem reducere illos, qui eos ad fidem orthodoxam praecesserunt: sed si quis talia usurpaverit, poenis gravissimis subiacebit. <a >
CJ.1.3.54.11: Imperator Justinianus
Haec igitur omnia, quae pietatis intuitu nostra sanxit aeternitas, omnes iudices et religiosissimi antistites sive africanae dioeceseos, in qua maxime huiusmodi vitia frequentari cognovimus, sive aliarum provinciarum naviter et studiosissime observare procurent. nam contemptores non solum pecuniaria multa, sed et capitis supplicio ferientur. <a >