Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.2.52.0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum, quae restitui possunt, quam heredum eorum.

CJ.2.52.1: Imperator Gordianus

In his, in quibus laesus es, cum minor annis viginti quinque esses, toto militaris expeditionis tempore auxilium restitutionis postulare potes: tempus etenim post impletam minorem aetatem praestitutum ex die missionis iuxta rationem iuris computari debet. * gord. a. pudenti mil. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.2.52.2: Imperator Gordianus

Si intra legitimam aetatem vel, ea impleta, nondum exacto tempore praestituto pater tuus in fata concessit tuque ei heres extitisti et intra viginti quinque annos vel post eam aetatem intra id tempus, quod ad in integrum restitutionem defuncto supererat, nomen militiae dedisti, praeses provinciae causa cognita per in integrum restitutionem ex persona defuncti subveniri tibi providebit. * gord. a. secundino mil. * <a 238 d. xi k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.2.52.3: Imperator Gordianus

Si intra annos, quibus in integrum restitutionis auxilium indulgetur, constitutus es vel eo tempore nomen militiae dedisti et expeditione occupatus es, continuatum beneficium restitutionis per usucapionem, licet ante militiam suppleta sit , non patitur te dispendio rei familiaris adfligi. * gord. a. muciano mil. * <a 238 d. viiii k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.2.52.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex persona fratrum, si tibi eorum quaesita successio est, potes contra quem supplicas agere, non ignorans, quod, si minores quinque et viginti annis militaverunt fratres tui atque in militia diem functi sunt, in integrum restitutionis eis tempus non cesserit, sed omne ad successorem transmiserint. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 s. viii k. ian. philippopoli cc. conss.>

CJ.2.52.5pr.: Imperator Constantinus

Ea, quae de temporibus in integrum restitutionum legibus cauta sunt, custodiri convenit, et si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata eique administratio rei propriae permissa, ut ad persequendas in integrum restitutionum finiendasque causas iure tempus habeat praestitutum, ita tamen, ut numquam minoribus viginti quinque annis constitutis de his, quae ante impetratam veniam aetatis gesserunt, auxilium in integrum restitutionis denegetur. * const. a. ad bassum. * <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.5.1: Imperator Constantinus

Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, cum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, in integrum restitutionis beneficio uti tempore illibato. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.5.2: Imperator Constantinus

Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet causas, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas in integrum restitutionis decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, reliquum fuerat. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.5.3: Imperator Constantinus

Cum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, si quidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum fuerit adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando in integrum restitutionis negotio solida sine ulla diminutione tempora supputentur. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.6pr.: Imperator Constantinus

Petendae in integrum restitutionis temporibus observatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas restitutionis valet artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit. sin vero eiusmodi postulantur curricula, quae intra spatium receptum angustari non queunt ( quippe si in confinio legitimi temporis petantur, et eius terminos prorogabunt), dilationem petitori denegari conveniet: in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi. * const. a. ad iulianum pu. * <a 327 d. xiiii k. aug. pp. romae ad senatum constantio et maximo conss.>

CJ.2.52.6.1: Imperator Constantinus

Quod si defensio rei dilationis suffragium postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra temporis definitionem proferat. qua dilatione, si a reo impetretur, etiam actor in requirendis probationibus uti minime prohibetur. <a 327 d. xiiii k. aug. pp. romae ad senatum constantio et maximo conss.>

CJ.2.52.7pr.: Imperator Justinianus

Supervacuam differentiam utilis anni in integrum restitutionis a nostra re publica separantes sancimus et in antique roma et in hac alma urbe et in italia et in aliis provinciis quadriennium continuum tantummodo numerari ex die, ex quo annus utilis currebat, et id tempus totius loci esse commune: ex differentia enim locorum aliquod induci discrimen satis nobis absurdum esse visum est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.52.7.1: Imperator Justinianus

Quod non solum in minorum restitutionibus, quibus utilis annus incipit currere, ex quo vicesimi sexti anni dies illuxerit, sed etiam in maiorum hoc idem adhiberi sancimus, ut et hic pro utili anno memorata continuatio temporis observetur ad interponendam contestationem finiendamque litem. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.52.7.2: Imperator Justinianus

Et quemadmodum omnis minor aetas excipitur in minorum restitutionibus, ita et in maiorum tempus, in quo rei publicae causa afuerint vel aliis legitimis causis, quae veteribus legibus enumeratae sunt, fuerint occupati, omne praecipiatur, et sit non absimilis in hac parte minorum et maiorum restitutio. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License