Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.2.55.0. De receptis.

CJ.2.55.1: Imperator Antoninus

Ex sententia arbitri ex compromisso iure perfecto aditi appellari non posse saepe rescriptum est, quia nec iudicati actio inde praestari potest et ob hoc invicem poena promittitur, ut metu eius a placitis non recedatur. sed si ultra diem compromisso comprehensum iudicatum est, sententia nulla est, nec ullam poenam committit qui ei non paruerit. * ant. a. nepotianae. * <a 213 pp. viiii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.55.2: Imperatores carus, carinus, numer.

Si contra compromissum adversarius tuus apud electum arbitrum praesentiam sui facere detrectavit, placitae poenae videtur obnoxius. * carus carinus et numer. aaa. clementi. * <a 283 pp. viii k. ian. caro et carino conss.>

CJ.2.55.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Arbitrorum ex compromisso sententiae non obtemperans, si sordes vel evidens gratia eorum qui arbitrati sunt intercessit, adversus filiam tuam agentem ex stipulatu exceptione doli mali uti poteris. sed et ex doli clausula, quae compromissi stipulationi subici solet, filiam tuam convenire non vetaberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. petroniae. * <a 290 vel 293 pp. iii id. ian. ipsis aa. conss.>

CJ.2.55.4pr.: Imperator Justinianus

Ne in arbitris cum sacramenti religione eligendis periurium committatur et detur licentia perfidis hominibus passim definitiones iudicum eludere, sanctissimo arbitrio et huiusmodi rem censemus esse componendam. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.1: Imperator Justinianus

Si igitur inter actorem et reum nec non et ipsum iudicem fuerit consensum, ut cum sacramenti religione lis procedat, et ipsi quidem litigatores scriptis hoc suis manibus vel per publicas personas scripserint vel apud ipsum arbitrum in actis propria voce deposuerint, quod sacramentis praestitis arbiter electus est, hoc etiam addito, quod et ipse arbiter iuramentum praestitit super lite cum omni veritate dirimenda, eius definitionem validam omnimodo custodiri et neque reum neque actorem posse discedere, sed tenere omnifariam, quatenus oboedire ei compellantur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.2: Imperator Justinianus

Sin autem de arbitro quidem nihil tale fuerit vel compositum vel scriptum, ipsae autem partes litteris hoc manifestaverint, quod iuramenti nexibus se illigaverint, ut arbitri sententia stetur, et in praesenti casu omnimodo definitionem arbitri immutatam servari, litteris videlicet eorum similem vim obtinentibus, sive ab initio hoc fuerit ab his scriptum vel praefato modo depositum, dum arbiter eligebatur, sive post definitivam sententiam hoc scriptum inveniatur, quod cum sacramenti religione eius audientiam amplexi sunt vel quod ea quae statuta sunt adimplere iuraverunt. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.3: Imperator Justinianus

Sed et si ipse solus arbiter hoc litigatoribus poscentibus et vel scriptis vel depositionibus, ut dictum est, manifestum facientibus praestiterit iuramentum, quod cum omni veritate liti libramenta imponat, similem esse etiam in praesenti casu prioribus eius definitionem et eam omnimodo legibus esse vallatam. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.4: Imperator Justinianus

Et in his omnibus casibus liceat vel in factum vel condictionem ex lege vel in rem utilem instituere, secundum quod facti qualitas postulaverit. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.5: Imperator Justinianus

Sin autem in scriptura quidem aut depositione nihil tale appareat, una autem pars edicat iuramentum esse praestitum, quatenus arbitrali stetur sententia, huiusmodi litigatorum vel solius arbitri sermones minime esse credendos, cum et, si quis iusiurandum datum esse non iudice supposito nec hoc scriptura partium testante concesserit, incerti certaminis compositio, quae inter homines imperitos saepe accidit, non aliquid robur iudicatis inferat, sed in huiusmodi casu haec obtineant, quae veteres super arbitris eligendis sanxerunt. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.6: Imperator Justinianus

Si quis autem post arbitri definitionem subscripserit emmenein vel stoichein vel plyrun vel panta poiein vel didonai ( graecis enim vocabulis haec enarrare propter consuetudinem utilis visum est), etsi non adiecerit homologw , et sic omnimodo per actionem in factum eum compelli ea facere quibus consensit. qualis enim differentia est, si huiusmodi verbis etiam homologw adiciatur vel huiusmodi vocabulum transmittatur? <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.7: Imperator Justinianus

Si enim verba consueta stipulationum et subtilis, immo magis supervacua observatio ab aula concessa est, nos, qui nuper legibus a nobis scriptis multa vitia stipulationum multasque ambages scrupulososque circuitus correximus, cur non et in huiusmodi scriptura totam formidinem veteris iuris amputamus, ut, si quis haec scripserit vel unum ex his, adquiescere eis compellatur et ea ad effectum omnimodo perducere? cum non est verisimile haec propter hoc scripsisse, ut tantum non contradicat, sed ut etiam ea impleat, adversus quae obviam ire non potest. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.5pr.: Imperator Justinianus

Cum antea sancitum fuerat in arbitris eligendis, quos neque poena compromissi vallabat neque iudex dederat, sed nulla praecedente sententia communis electio, ut in illorum sententia stetur, procreabat, si quidem pro parte pulsata forma arbitralis procederet, exceptionem ei veluti pacti generari, sin autem pro actore calculus poneretur, nihil ex eo procedere ei praesidii: sancimus in eos arbitros, quos praediximus et quos talis consensus elegerit sub eo pacto in scriptis vel non in scriptis habito, ut eorum definitioni stetur, si quidem subscripserint, postquam definitio procedit, quod non displicet ambabus partibus eorum sententia, non solum reo exceptionem veluti pacti generari, sed etiam actori ex nostro numine in factum actionem, quatenus possit sententia eius exsecutioni mandari, sed in hac quidem regia civitate ab officio eminentissimae praefecturae vel eius, cuius forum pars sequitur fugientis, in provinciis autem tam per moderato res quam apparitiones eorum, vel per iudices , quorum regimen pars pertimescat pulsata. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.1: Imperator Justinianus

Sin autem minime quidem post sententiam subscripserint arbitri formam amplecti, sed silentio eam roboraverint et non intra decem dies proximos attestatio missa fuerit vel iudici vel adversariis ab alterutra parte, per quam manifestum fiat definitionem non esse amplectendam, tunc silentio partium sententiam roboratam esse et fugienti exceptionem et agenti memoratam actionem competere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.2: Imperator Justinianus

Altera autem parte recusante secundum praefatum modum et implere statuta minime cupiente nihil fieri praeiudicium neque pari vel exceptionem reo vel actori actionem, exceptis videlicet arbitris, qui cum sacramenti religione electi sunt secundum novellam nostri numinis constitutionem: tunc etenim ea omnia servari, quae lege nostra super huiusmodi audientia definita sunt. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.3: Imperator Justinianus

Licet non ignoramus iulii pauli opinionem et aliorum prudentium certorum, qui tetigerunt quidem huiusmodi quaestionem, quam in praesenti adgredimur, non autem perfectissime peregerunt, sed usque ad quasdam temporales actiones standum esse existimaverunt, plenius tamen et generaliter definimus conventum in scriptis apud compromissum iudicem factum ita temporis interruptionem inducere, quasi in ordinario iudicio lis fuisset inchoata. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.4: Imperator Justinianus

Ad haec generaliter sancimus in his, quae apud compromissarios acta sunt, si aliquod in factum respiciens vel professum est vel attestatum, posse eo et in ordinariis uti iudiciis. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.6: Imperator Justinianus

Sancimus mulieres suae pudicitiae memores et operum, quae eis natura permisit et a quibus eas iussit abstinere, licet summae atque optimae opinionis constitutae arbitrium in se susceperint vel, si fuerint patronae, inter libertos suam interposuerint audientiam, ab omni iudiciali agmine separari, ut ex earum electione nulla poena, nulla pacti exceptio adversus iustos eorum conventores habeatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License