Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.2.58.0. De iureiurando propter calumniam dando.
CJ.2.58.1pr.: Imperator Justinianus
In omnibus causis, sive propter litteras fuerit certatum sive propter instrumenta sive propter quicquam aliud, in quo necessitas probationis incumbit, sancimus non aliter easdem probationes praestare compelli, nisi prius qui eas ecit iuramentum de calumnia praestaverit, quod non causa differendi huiusmodi proposuit adlegationes: nam sacramenti timore contentiosa litigantium instantia compescitur. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xii k. oct. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.2.58.1.1: Imperator Justinianus
Ne autem perperam in quaestionem servorum quidam venientes sui animi crudelitatem exerceant, non aliter concedi eis qui quaestionem servorum ecunt ad hoc venire vel a iudicibus audiri, nisi prius tactis sacrosanctis scripturis deponant, quod non odio servorum vel propter offensas coheredum ad hoc venerunt, sed quia aliter rerum hereditariarum veritatem exquirere vel ostendere non possunt. <a 529 d. xii k. oct. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.2.58.2pr.: Imperator Justinianus
Cum et iudices non aliter causas dirimere concessimus nisi sacrosanctis evangeliis propositis et patronos causarum in omni orbe terrarum, qui romano imperio suppositus est, prius iurare et ita perferre causas disposuimus: necessarium duximus et praesentem legem ponere, per quam sancimus in omnibus litibus, quae fuerint post praesentem legem inchoatae, non aliter neque actorem neque fugientem in primordio litis exercere certamina, nisi post narrationem et responsionem, antequam utriusque partis advocati sacramentum legitimum praestent, ipsae principales personae subeant iusiurandum. et actor quidem iuret non calumniandi animo litem movisse, sed existimando bonam causam habere: reus autem non aliter suis adlegationibus utatur, nisi prius et ipse iuraverit, quod putans se bona instantia uti ad reluctandum pervenerit: et postea utriusque partis viros disertissimos advocatos, quod iam dispositum est a nobis, iusiurandum praestare, sacrosanctis videlicet evangeliis ante iudicem positis. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.1: Imperator Justinianus
Sin autem vel dignitas vel sexus personae non concesserit eam ad iudicem pervenire, in domo litigantis sacramentum procedere, altera videlicet parte vel procuratore eius praesente. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.2: Imperator Justinianus
Quod observari oportet et si tutores vel curatores vel aliae quaedam sint personae, quae administrationem alienarum rerum auctoritate legitima gerunt. convenit enim et ipsos iureiurando adfici, quia ipsi causam scientes ita ad eam perveniunt. neque enim pupillus neque adultus vel aliae huiusmodi personae, sed ipsi, qui pro eis tutelam vel curam vel aliam legitimam gerunt administrationem, scire possunt causam et ita ad iudicium pervenire eo, quod ex animi sui sententia iurent. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.2a: Imperator Justinianus
Et licet vera causae natura alia forsitan est, tamen quod quisque credit et existimat, hoc esse iurandum: omnibus aliis iuramentis, quae vel ex praeteritis descendunt legibus vel a nobis disposita sunt, in sua firmitate duraturis. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.3: Imperator Justinianus
Sin autem afuerit alterutra pars et per procuratorem causa agitur, non ante licentiam habeat actor litem exercendam suo procuratori mandare, nisi prius actis intervenientibus in provincia qua degit sacramentum calumniae subeat, similique modo si reus afuerit et forsitan vel per iudicatum solvi stipulationem procuratorem ordinaverit vel defensor pro eo intervenerit, et ipse vel praesente actore per se vel per instructum procuratorem vel etiam absente eo, si hoc iudex perspexerit, inter acta iuramentum praestiterit, quod reum dare antea dispositum est. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.4: Imperator Justinianus
Sed quia veremur, ne forsitan quidam collusione aliqua utentes remittere videantur sibi huiusmodi sacramentum et ex praedicta dissimulatione nostram sanctionem deludant, sancimus omnes iudices, licet ex compromisso cognoscant, vigorem suum exercentes, quia non pro commodo privatorum, sed pro communi utilitate praesentem legem posuimus, minime pati tale sacramentum remitti, sed omnimodo hoc et ab actore et a fugiente exigi, ne paulatim videatur huiusmodi res defraudari et sacramentum vel principalium personarum vel advocatorum ex quacumque parte mutilari. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.5: Imperator Justinianus
Hoc etiam huic legi addendum esse sancimus, ut, si quis pro alio litem movere voluerit nullo mandato prolato, sed per fideiussionem ratam rem dominum habiturum suam personam firmaverit, ne vel ex hac machinatione lex circumscribi videatur, sancimus si quid tale in posterum emerserit, sive pro una persona quis litem movere voluerit sive pro aliquo corpore vel vico vel alia universitate, fideiussionem quidem solitam praestare, litem autem ulterius minime procedere, nisi intra a iudice statuendum tempus faciat personas principales sacramentum subire, vel praesente adversario, si hoc maluerit, vel alio pro eo agente, vel penitus altera parte cessante inter acta apud defensorem locorum huiusmodi sacramentum vel ab ipso pro quo agitur vel plurima parte vel idonea universitatis procedat. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.6: Imperator Justinianus
Quod si actor noluerit subire sacramentum calumniae et hoc legitime fuerit approbatum, non liceat ei penitus ad litem pervenire, sed cadat ab instituta actione quasi improbus litigator, et tristitia iudicum ei cum sancta interminatione occurrat et ab iudicio eum quam longissime expellat. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.7: Imperator Justinianus
Sin autem reus hoc sacramentum subire recusaverit, in his capitulis, quae narratione comprehensa sunt, pro confessio habeatur et liceat iudici sententiam proferre, quemadmodum et ipsa rei qualitas suggesserit. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.8: Imperator Justinianus
Sic enim non lites solum, sed etiam calumniatores minuentur, sic pro iudiciis putabunt sese omnes in sacrariis sisti. si enim et ipsae principales litigantium partes per iuramentum lites exerceant et causarum patroni praebeant sacramentum et ipsi iudices propositis sanctis scripturis tam causae totius faciant examinationem quam suum proferant arbitrium, quid aliud, nisi pro hominibus deum in omnibus causis iudicem esse credendum est? <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.8a: Imperator Justinianus
Antiqua itaque calumnia quiescente et eius ambagibus constitutio nostra dilucida et compendiosa in terris clareat omnibus et sit maximum dirimendarum causarum remedium. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.9: Imperator Justinianus
Sed praedictum sacramentum in litibus quidem quae necdum sunt inchoatae praestari volumus in ipso litis primordio. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.10: Imperator Justinianus
Sin autem causae adhuc pendentes inveniantur vel post litem contestatam et post solitas iudiciales cautelas iam praestitas, si quidem praesto fuerit utraque persona et in eadem civitate vel in territorio eius moratur, et in his litibus sacramentum locum habere et in primo post hanc legem ingressu compelli iusiurandum praestare. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.11: Imperator Justinianus
Sin autem una pars afuerit, ne videatur propter absentiam personae lis differri et aliquid contrarium eveniat nostro proposito et, quod pro compendio litium introductum est, in adversariam figuram transformetur, iubemus praesentem quidem personam omnimodo dare sacramentum, absenti autem in pendentibus dumtaxat litibus secundum quod praedictum est hoc concedi. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.12: Imperator Justinianus
Sin autem utraque principalis persona afuerit, ne diutius lites protelentur, etiam sine datione sacramenti lites pendentes suo decurrant tramite. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>