Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.3.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Iudicio coepto usurarum stipulatio non est perempta. superest, ut debitorem eius temporis, quod non est in iudicium deductum, convenire possis. * sev. et ant. aa. clementi. * <a 205 pp. k. april. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.3.1.2: Imperatores Severus, Antoninus
Licet iudice accepto cum tutore tuo egisti, ipso iure actio tutelae sublata non est: et ideo si rursus eundem iudicem petieris, contra utilem exceptionem rei iudicatae, si de specie de qua agis in iudicio priore tractatum non esse adlegas, non inutiliter replicatione doli mali uteris. * sev. et ant. aa. valerio. * <a 210 pp. vi k. ian. faustino et rufo conss.>
CJ.3.1.3: Imperator Alexander Severus
Quotiens quaestio status bonorum disceptationi concurrit, nihil prohibet, quo magis apud eum quoque, qui alioquin super causa status cognoscere non possit, disceptatio terminetur. * alex. a. faustinae. * <a 224 pp. vi id. febr. iuliano ii et crispino conss.>
CJ.3.1.4: Imperator Alexander Severus
Si, cum tibi pretium praediorum a curatoribus comparatorum reputaretur et instrumenta emptionis traderentur, quaestionem omissae evictionis non movisti, intellegis semel finitam litem instaurari non oportere. * alex. a. popilio. * <a 228 pp. k. aug. modesto et probo conss.>
A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem, cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit. * gord. a. Marcello. * <a 238 pp. iiii non. sept. pio et pontiano conss.>
Servus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit. * gord. a. iuniae. * <a 239 d. xv k. sept. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.3.1.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum debitoris tui servum, tibi pignoris iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis exempti tenere profitearis, adversus eum dari tibi actiones contra ius postulas, si quidem inter servum et liberum consistere iudicium nullum possit. ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis venire te convenit quam illicita postulare. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenae. * <a 294 s. xiiii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.3.1.8: Imperatores Constantinus, licin.
Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem. * const. et licin. aa. ad dionysium. * <a 314 d. id. mai. volusiano et anniano conss.>
CJ.3.1.9: Imperator Constantinus
Iudices oportet imprimis rei qualitatem plena inquisitione discutere et tunc utramque partem saepius interrogare, ne quid novi addere desiderent, cum hoc ipsum ad alterutram partem proficiat, sive definienda causa per iudicem sive ad maiorem potestatem referenda sit. * const. a. ad maximum. * <a 321 d. prid. id. ian. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.3.1.10: Imperator Constantinus
Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena ei ex officio iudicis imminente, qui contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quaestione iudicem postulaverit. * const. a. ad severum pu. * <a 325 d. iii k. aug. paulino et iuliano conss.>
CJ.3.1.13pr.: Imperator Justinianus
Properandum nobis visum est, ne lites fiant paene immortales et vitae hominum modum excedant, cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariae causae frequentiores sunt et saepe ipsae materiam criminibus creare noscuntur, praesentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis locorum vel temporum angustiis coartandam ponere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.1: Imperator Justinianus
Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque quantitatis, sive super condicionibus sive super iure civitatum seu privato fuerint illatae, super possessione vel dominio vel hypotheca seu servitutibus vel pro aliis quibusdam casibus, pro quibus hominibus contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quae ad ius fiscale pertinent vel quae ad publicas respiciant functiones, non ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed omnes iudices , sive in hac alma urbe sive in provinciis maiorem seu minorem peragunt administrationem, sive in magistratibus positi sunt vel ex aula nostra dati vel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere. hoc etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam si ipsi voluerint, nullus tam audax invenitur, qui possit invito iudice litem protelare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.2: Imperator Justinianus
Et si quidem pars actoris cessaverit, quatenus multiplici dilatione reus fatigetur, et triennii metae post litem contestatam iam prope finem veniant, ut semenstre tempus tantum ei supersit, licentia erit iudici per exsecutores negotii actorem requirere, parte fugiente ex una parte actoris absentiam incusante et iudicibus omnimodo suas aures huiusmodi quaestioni reserantibus: et si per tres vices hoc fuerit subsecutum, decem dierum spatio per unumquemque introitum destinato, et nec ita actoris pars fuerit inventa et neque per se neque per procuratorem instructum pervenerit, tunc iudicem negotii acta apud se confecta conspicere : <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.2a: Imperator Justinianus
Et si quidem nihil sufficiens actitatum est, ex quo possit termino causae certa fieri coniectura, non solum partem fugientem ab observatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quae consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare, vera quantitate earum sacramento fugientis manifestanda et omni cautela, quam super lite reus exposuit, reddenda: quae et si remanserit, viribus vacuabitur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.2b: Imperator Justinianus
Sin autem ex gestis apud se habitis parte actoris minime inventa possit invenire viam, ex qua manifestum ei fiat, quid statuendum sit, et absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit, pro eo ferre sententiam non moretur et praesentem reum absenti actori condemnare, expensis tantummodo litis, quas reus legitime se expendisse iuraverit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem causam habenti propter solam absentiae contumaciam imponimus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.2c: Imperator Justinianus
Nullo penitus ei regressu ad eandem litem conservando: sed actor contumax cadat omnimodo lite, si reus absolvetur: sin vero aliqua condemnatio contra reum pro absente actore proferatur, quam forsitan non sufficientem sibi actor putaverit fugitivus, nullo modo iterum eandem litem resuscitare concedimus. et haec quidem poena actori fiat imposita. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.3: Imperator Justinianus
Sin autem reus afuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente eo eremodicium contrahatur et iudex, secundum quod veteribus legibus cautum est, ex una parte cum omni subtilitate causam requirat et, si obnoxius fuerit inventus, et contra absentem promere condemnationem non cesset, quae ad effectum perducatur: et per res et facultates fugientis victori satisfiat, sive ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest, sive per relationem ad maiorem iudicem hoc referatur et ex eo legitima via contra res contumacis aperiatur: nulla licentia ei vel alii personam eius solam praetendenti concedenda contradicendi, cum in possessionem ex huiusmodi causa actor mittitur: nec si reversus fuerit et voluerit fideiussiones dare et possessionem recuperare, audiatur: in huiusmodi etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.4: Imperator Justinianus
Cum autem eremodicium ventilatur sive pro actore sive pro reo, examinatione sine ullo obstaculo celebretur. cum enim terribiles in medio proponuntur scripturae, litigatoris absentia dei praesentia repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei, qui contumaciter abesse noscitur, nulla est provocationis licentia, quod et in veteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.5: Imperator Justinianus
Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur, pro quo et praesentem legem induximus. si enim in anteriore tempore, in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit revertendi, alterutra pars cessaverit, in sola expensarum datione et absolutione forsitan praestetur poenalis sententia, non autem tunc mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quae in his tantummodo casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.6: Imperator Justinianus
Sive autem alterutra parte absente sive utraque praesente lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant in expensarum causa victum victori esse condemnandum, quantum pro solitis expensis litium iuraverit, non ignorantes, quod, si hoc praetermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenae subiacebunt et reddere eam parti laesae coartabuntur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.7: Imperator Justinianus
Et haec de alterutra parte litigantium contumaciter absente nobis statuere visum est ad aequitatis rationem omnia corrigentibus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.8: Imperator Justinianus
Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente iudex eam accipere noluerit vel propter amicitias vel inimicitias vel turpissimi lucri gratia vel per aliud quicquam vitium, quod miserrimis animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu positus est vel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem libras auri privatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa plectetur per eandem scholam exigenda et nostro aerario applicanda, et eo removendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenae formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam ab initio peragat. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.8a: Imperator Justinianus
Sin autem in medio triennio vel morte iudicis vel alia inrecusabili occasione iudicium fuerit mutatum, tunc, si quidem ex triennio annale tempus vel amplius residet, in quo alius iudex causae imponitur, intra reliquum tempus causa finiatur: sin autem minus quam annale sit, tunc omne quod deest repleatur, ut non in minore perfecti anni tempore litem possit subrogatus iudex tam discutere quam terminare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.9: Imperator Justinianus
Illo procul dubio observando, ut, si neque per alterutram litigantium partem vel per iudicem steterit, quominus lis suo marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici et eos duarum librarum auri poena adficere per scholam palatinam exigenda et similiter publicis rationibus adgregenda, ipso videlicet iudice in sua sententia hoc ipsum manifestante, quod per patronos causae vel fugientis vel agentis dilatio facta est vel per omnes vel quosdem ex his: necessitate advocatis imponenda, ex quo litem peragendam susceperint, eam usque ad terminum, nisi lex vel iusta causa impediat, adimplere, ne ex eius recusatione fiat causae dilatio: honorariis scilicet a clientibus, qui dare possint, disertissimis togatis omnimodo praestandis et, si cessaverint, per exsecutores negotiorum exigendis, ne et per huiusmodi machinationem causae merita protrahantur, nisi i pse litigator alium pro alio patronum eligere maluerit. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.10: Imperator Justinianus
Haec autem omnia in his nobis cauta sunt, quibus perfectae aetatis constitutis arbitrium suum pro omnibus causis sufficit. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.11: Imperator Justinianus
Sin vero causae vel pupillorum vel adultorum sint vel aliorum sub cura agentium masculorum vel feminarum, ut per tutores vel curatores vel actores vel procuratores eorum agantur, et eorum desidia triennium fuerit elapsum et causa ceciderint, litem quidem nihilo minus suum habere vigorem, omnem autem iacturam, quae ex hac causa oritur, ad tutores et curatores et fideiussores eorum heredesque et res eorum et omnes, quorum in hac causa legitime interest, redundare: sin autem non sufficiat pupillis vel minoribus eorum substantia, tunc in quo fuerint detrimentum perpessi, in integrum restitutionis auxilium eis superesse. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.14pr.: Imperator Justinianus
Rem non novam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem. cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum veritate et legum observatione iudicium esse disposituros? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.14.1: Imperator Justinianus
Cum igitur et viam non inusitatem invenimus ambulandam et anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus, per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel qui ex iurisdi ctione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto ( id est compromisso, quod iudicium imitatur) causa dirimendas suscipiunt vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere , nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitivae sententiae recitationem. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.14.2: Imperator Justinianus
Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.14.3: Imperator Justinianus
Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus observandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum sit. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.14.4: Imperator Justinianus
Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium , cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.14.5: Imperator Justinianus
Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.15: Imperator Justinianus
Sancimus omnes iudices sive in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa, quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. quod et in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.3.1.16: Imperator Justinianus
Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali culmine delegati. quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.3.1.17: Imperator Justinianus
Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.3.1.18: Imperator Justinianus
Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum. tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. id. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.3.28.4: Imperatores Severus, Antoninus
Cum ex causa fideicommissi secundum decretum praetoris in libertate morati sitis , filios etiam susceperitis, quamvis postea domini vestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente filio, non est aequum fieri vobis libertatis quaestionem. * idem aa. sotericho et aliis. * <a 208 pp. vi id. mart. antonino iii et geta ii conss.>