Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.3.8.0. De ordine iudiciorum.
CJ.3.8.1: Imperatores Severus, Antoninus
Adite praesidem provinciae et ruptum esse testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 203 d. xiii k. dec. geta et plautiano conss.>
Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit. * ant. a. magnillae. * <a 213 pp. x k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.3.8.3: Imperatores valer., gallien.
Cum civili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit vel crimini prius instituto civilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere. * valer. et gallien. aa. demetrio. * <a 262 pp. non. gallieno a. v et faustino conss.>
CJ.3.8.4: Imperator Constantinus
Quoniam civili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur: ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem causam velut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium civili tribuat quaestioni. * constant. a. ad calpurnianum. * <a 336 d. id. mart. nepotiano et facundo conss.>