Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.3.11.0. De dilationibus.
CJ.3.11.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium instructionis exhibendae postulatum dari conveniet. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>
CJ.3.11.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>
CJ.3.11.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et necessitas desideratae instructionis exegerit , non facile amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>
CJ.3.11.2: Imperator Constantinus
Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est: illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, si praeter spem ad alienum iudicium trahitur. * const. a. ad ursum vic. * <a 314 d. ii non. mart. volusiano et anniano conss.>
CJ.3.11.3: Imperator Constantinus
Sive pars sive integra dilatio fuerit data, eo usque iudicis officium conquiescat, donec petiti temporis defluxerint curricula. feriae autem, sive repentinae sive sollemnes sint, dilationum temporibus non excipiantur, sed his connumerentur. * const. a. profuturo praef. annonae. * <a 318 d. vii id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>
CJ.3.11.4: Imperator Constantinus
A procedente iudice dilationem non convenit postulari, etiamsi utraque parte praesente tribuatur, cum non alias nisi causa cognita indulgeri queat et cognitio causae non interpellatione planaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, et, si forte dilationis petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam iudicis dirimatur. * const. a. ad catullinum procons. africae. * <a 318 d. v id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>
CJ.3.11.5: Imperator Constantinus
Cum a nobis fuerit ad appellationem consultationemve rescriptum, sive sit primo iudicio petita dilatio sive ea tributa non sit sive nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione, qua nec in iudiciis quidem cognitionum nostrarum dilatio tribui solet. * const. a. ad maximum. * <a 322 pp. romae viii k. april. probiano et iuliano conss.>
CJ.3.11.6: Imperatores Constantius, constans
Inter privatos et fiscum si aliqua lis mota fuerit, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non est deneganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. * constantius et constans aa. ad petronium vic. africae. * <a 340 d. v id. april. aquileiae acyndino et proculo conss.>
CJ.3.11.7: Imperatores Arcadius, Honorius
Nec de statu ac patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensuum novem spatia egredi concedatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. xii k. dec. theodoro cons.>