Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.3.24.0. Ubi senatores vel clarissimi civiliter vel criminaliter conveniantur.

CJ.3.24.1: Imperator Constantinus

Quicumque non illustris, sed tantum clarissima dignitate praeditus virginem rapuerit vel fines aliquos invaserit vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam in qua facinus perpetravit publicis legibus subiugetur nec fori praescriptione utatur. omnem enim huiusmodi honorem reatus excludit. * const. a. ad octavianum com. hispaniarum. * <a 317 d. prid. non. dec. serdicae. acc. v non. mart. cordubae gallicano et basso conss.>

CJ.3.24.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Senatores in pecuniariis causis, sive in hac urbe sive in suburbanis degunt, in iudicio tam praetorianae quam urbicariae praefecturae nec non magistri officiorum ( quotiens tamen ad eum nostrae pietatis emanaverit iussio), in provinciis vero ubi larem fovent aut ubi maiorem bonorum partem possident et adsidue versantur respondebunt. * valens grat. et valentin. aaa. ad senatum. * <d. k. mart.>

CJ.3.24.3pr.: Imperator Zeno

Quotiens viro forte patricio vel ex patricio vel ei, quem praetorianae vel urbicariae amplissimae sedis administratio illustravit, vel consulari viro, quem tam ordinaria processio quam sacra nostrae pietatis pariter sublimavit oratio, quive magisteriae potestatis sudoribus clarus factus est, vel ei, qui magistri officiorum vel quaestoris officio functus aut sacri nostrae pietatis cubiculi praepositus post depositam administrationem senatorio ordini sociatus est, aut cui nostra serenitas domesticorum scholam regendam mandavit cuive sacros nostri numinis thesauros aut res privatas nostrae pietatis vel serenissimae augustae nostrae coniugis gubernandas iniunxit, post depositam videlicet administrationem cr imen publicum privatumve, cui tamen non per procuratorem respondere liceat, in hac alma urbe vel in provinciis commoranti ingeratur, nullius alterius iudicis nisi nostrae pietatis huiusmodi esse cognitionem vel sacri tantummodo cognitoris , cui nostra serenitas huiusmodi negotii audientiam vice sua sacris apicibus mittendis mandaverit, ita tamen, ut apud talem iudicem, nullius officii vel scholae intercedente ministerio, more atque habitu sacrarum consultationum absque ulla videlicet observatione dierum fatalium introductae causae, viris devotissimis sacri nostri scrinii libellensibus sollemnia implentibus, audiantur: eo qui in crimen vocatus erit, ne quas ante probationes iniurias patiatur, sedendi quoque in aliqua secretarii parte, quae iudicibus inferior, altercantibus vero superior esse videatur, habituro licentiam. * zeno a. arcadio pp. * <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.1: Imperator Zeno

Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos, ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum, contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis audituro licebit, ut intentatum apud se crimen , si patefactum fuisset, ad principalem referat notionem. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.1a: Imperator Zeno

Ultionis autem tantis inferendae dignitatibus modus non nisi in principis residebit arbitrio, cum sit certum oportere accusatoris calumniam ( reo videlicet protinus absolvendo) inconsulta quoque nostra serenitate prout leges sanciunt coerceri, nisi forte accusator quoque non minoris quam reus sit dignitatis: in hoc namque casu super coercenda huiusmodi accusatoris calumnia non immerito consulenda erit principalis auctoritas. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.2: Imperator Zeno

Viros autem illustres in hac inclita urbe degentes, qui sine administratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem praerogativam nostrae iussionis meruerint, ut quod non egerint videantur egisse, in criminalibus causis magnificae tuae sedis et illustrissimae urbicariae praefecturae nec non etiam viri magnifici magistri officiorum ( quotiens tamen ad eius iudicium specialis nostrae pietatis emanaverit iussio) sententiis respondere decernimus, ita ut huiusmodi viri sedendi quidem in cognitionibus dicendis minime sibi vindicent facultatem. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.2a: Imperator Zeno

Sciant autem ipsi quoque nec de se vel suis facultatibus iudicaturos aliquid nec probatis criminibus, nisi prius ad nostram pietatem rettulerint, posse statuere. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.3: Imperator Zeno

Quotiens autem viri illustres in provinciis constituti ( non hi tamen, quorum cognitio ad nostram maiestatem vel ad vice nostri numinis auditurum pertineat) in querimoniam fuerint criminalem vocati, et sedendi, cum celebratur cognitio, in secretariis iudicantium ius consequantur et iudices patefactis quoque criminibus ferendis contra huiusmodi viros vel facultates eorum sententiis abstineant, dum nostrae pietatis ad suas meruerint relationes responsum: supplicio videlicet, quod accusatoribus patefacta eorum calumnia ingerendum est, nec apud provinciales iudices, si non, sicut superius dictum est, similem dignitatem habeant, differendo. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License