Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.1.4.0. De episcopali audientia et de diversis capitulis, quae ad ius curamque et reverentiam pontificalem pertinent.

CJ.1.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, ne commodum mercandi videantur excedere, christianos, quibus verus cultus est, adiuvare pauperes et positos in necessitate provideant. * valentin. et valens aa. ad iulianum com. orientis. * <a 364 d. xv k. mai. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.1.4.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Si clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari. * valentin. et valens aa. ad claudium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>

CJ.1.4.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nemo deinceps tardiores fortassis adfatus nostrae perennitatis expectet: exsequantur iudices, quod indulgere consuevimus. ubi primum dies paschalis extiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. neoterio pp. * <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Sed ab his secernimus eos, quibus contaminari potius gaudia laetitiamque communem, si dimittantur, animadvertimus. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quis enim sacrilego diebus sanctis indulgeat? quis adultero vel stupri vel incesti reo tempore castitatis ignoscat? quis non raptorem virginis in summa quiete et gaudio communi persequatur instantius? <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nullam accipiat requiem vinculorum, qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sinit: patiatur tormenta veneficus, maleficus, adulterator violatorque monetae: homicida et parricida quod fecit semper expectet: reus etiam maiestatis de domino, adversus quem talia molitus est, veniam sperare non debet. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

His ergo tali quoque sub absolutione damnatis indultum nostrae serenitatis eo praecepti fine concludimus, ut remissionem veniae crimina nisi semel commissa non habeant, ne in eos liberalitatis augustae referatur humanitas, qui impunitatem veteris admissi non emendationi potius quam consuetudini deputarunt. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.4: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Mimae et quae lidibrio corporis sui quaestum faciunt publice habitu earum virginum, quae deo dicatae sunt, non utantur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 394 d. iii k. iul. heracleae arcadio a. iii et honorio a. ii conss.>

CJ.1.4.5: Imperatores Arcadius, Honorius

Archigerontes et dioecetae ergasiotanorum non nisi christiani dirigantur. quod officium tuum sollicite observet excubiis. * arcad. et honor. aa. gennadio praef. augustali. * <a 396 d. non. febr. constantinopoli pp. alexandriae eutycheo arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.1.4.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere, sed reos ad locum poenae sub prosecutione pergentes nullus teneat aut defendat. * arcad. et honor. aa. rufino pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sed sciat se cognitor triginta librarum auri multa, primates officii capitali esse sententia feriendos, nisi usurpatio ista aut protinus vindicetur aut, si tanta clericorum aut monachorum audacia est, ut bellum potius quam iudicium futurum esse existimetur, ad clementiam nostram commissa referantur, ut nostro arbitrio mox severior ultio procedat. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.6.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Ad episcoporum sane culpam ut cetera redundabit, si quid forte in ea parte regionis, in qua ipsi populos christianae religionis doctrinae insinuatione moderantur, ex his, quae fieri hac lege prohibuimus a monachis perpetratum esse cognoverint nec vindicaverint. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.7: Imperatores Arcadius, Honorius

Si qui ex consensu apud sacrae legis antistitem litigare voluerint, non vetabuntur, sed experientur illius ( in civili dumtaxat negotio) arbitri more residentis sponte iudicium. quod his obesse non poterit nec debebit, quos ad praedicti cognitoris examen conventos potius afuisse quam sponte venisse constiterit. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.8: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus elegerint, eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris referre necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. per iudicium quoque officia, ne sit cassa episcopalis cognitio, definitioni exsecutio tribuatur. * arcad. honor. et theodos. aaa. theodoro pp. * <a 408 d. id. dec. basso et philippo conss.>

CJ.1.4.9pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Iudices dominicis diebus productos reos e custodia carcerali videant interrogent , ne his humanitas clausis per corruptos carcerum custodes negetur: victualem substantiam non habentibus faciant ministrare libellis duobus aut tribus diurnis vel quot existimaverint commentarienses decretis, quorum sumptibus proficiant alimoniae pauperum: quos ad lavacrum sub fida custodia duci oportet. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. viii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.9.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Multa iudicibus viginti librarum auri et officiis eorum eiusdem ponderis constituta, ordinibus quoque trium librarum auri multa proposita, si saluberrima statuta contempserint. nec deerit antistitum christianae religionis cura laudabilis, quae ad observationem constituti iudicis hanc ingerat monitionem. <a 409 d. viii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.10pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Mathematicos, si non parati sint codicibus erroris proprii sub oculis episcoporum incendio concrematis catholicae religionis cultui fidem tradere numquam ad errorem praeteritum redituri, non solum urbe roma, sed etiam omnibus civitatibus pelli decernimus. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. k. febr. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.10.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Qui si hoc non fecerint et contra clementiae nostrae salubre constitutum in civitatibus fuerint comprehensi vel secreta erroris sui et professionis insinuaverint, deportationis poenam excipiant. <a 409 d. k. febr. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Christianos proximorum locorum volumus sollicitudinem gerere, ut romanos captivos qui reversi fuerint nemo teneat, nemo iniuriis aut damnis adficiat. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. * <a 409 d. iii id. dec. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.12: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si lenones patres vel domini suis filiabus vel ancillis peccandi necessitatem imposuerint, liceat filiabus vel ancillis episcoporum implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 428 d. xi k. mai. felice et tauro conss.>

CJ.1.4.13pr.: Imperator Marcianus

Decernimus, ut, quicumque catholicarum ecclesiarum, quae sub viro religiosissimo archiepiscopo huius almae urbis sunt, reverentissimum oeconomum sive de ecclesiasticis sive de propriis et ad ipsum solum pertinentibus causis vel quemcumque alterum earundem ecclesiarum clericum aliqua voluerit lite pulsare, apud memoratum beatissimum archiepiscopum causam dicat in negotiis audiendis fidem ac sinceritatem geminam praebiturum et sacerdotis et iudicis. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 d. viii ... april. varane et iohanne conss.>

CJ.1.4.13.1: Imperator Marcianus

Volentibus tamen actoribus pateat episcopale iudicium. ac nullus, qui huiuscemodi intendit in sacrosanctas ecclesias vel praedictos clericos actionem, ad religiosissimum antistitem cognitorem ducatur invitus. <a 456 d. viii ... april. varane et iohanne conss.>

CJ.1.4.15: Imperatores Leo, Anthemius

Nemo vel in foro magnitudinis tuae vel in provinciali iudicio vel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit imbutus mysteriis. sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attemptatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condemnatione sustineat, idem vero, quicumque ausus fuerit contra providum nostrae serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem adripere et prohibitum patrocinium praestiterit, advocationis officio remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit: scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cuius administratione aliquid huiu smodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem et poenam exilii per quinquennium sustinebit. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. pridie k. april. constantinopoli anthemio a. ii cons.>

CJ.1.4.16: Imperatores Leo, Anthemius

Si legibus prohibitae non sint speratae nuptiae et post arras sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter religionis diversitatem recusaverit, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare. si vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas talis causa paenitentiae intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur. quod simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>

CJ.1.4.19: Imperator Anastasius

Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione , praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. ita enim eos praecipimus ordinari, ut reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur. * anastas. a. eustathio pp. * <a 505 d. xiii k. mai. sabiniano et theodoro conss.>

CJ.1.4.21pr.: Imperator Justinianus

Si praesens quidem sit, qui pecuniam numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem in provinciis gerat, ut difficile esse videatur denuntiationem eidem non numeratae pecuniae mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti velit, alios iudices adire et per eos manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.4.21.1: Imperator Justinianus

Quod si non sit alius administrator civilis vel militaris vel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quae dicta sunt facere, licentiam damus et per virum reverentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere. <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.4.21.2: Imperator Justinianus

Quod etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere receptum est. <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.4.24: Imperator Justinianus

Nemini licere volumus, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a libertina progenie sive servili condicione maculatus eitus sit, eum puerum in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiae sive colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere: sed nullo discrimine habito ii, qui ab huiusmodi hominibus educati vel nutriti vel aucti sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos heredes omnia quae habuerint, quo modo voluerint, transmittant. haec observantibus non solum praesidibus provinciarum, sed etiam viris religiosissimis episcopis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.1.4.27pr.: Imperator Justinianus

De creationibus curatorum, qui furiosis utriusque sexus dantur, necesse nobis visum est constituere, quemadmodum eas celebrari oportet. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.27.1: Imperator Justinianus

Et si quidem pater curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit ( ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in provinciis apud praesides earum, praesente eis tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, actis intervenientibus, tactis sacrosanctis scripturis depromat omnia se recte cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere, quae utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quae non utilia esse existimaverit: et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium, ad similitudinem tutorum et adulti curatorum. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.27.2: Imperator Justinianus

Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote adgnatum vocaverit vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc scilicet et in provinciis apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates creatio procedat, ita ut, si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominatio eius procedat. sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.27.3: Imperator Justinianus

Creatione omnimodo sacrosanctis scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque substantiae vel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inventarium publice conscribente et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.28: Imperator Justinianus

Tam dementis quam furiosi liberi cuiuscumque sexus possunt legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda: aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis statuenda, praesentibus tam curatoribus dementis quam furiosi nec non his, qui ex genere eorum nobiliores sunt, ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur vel in hac regia urbe vel in provinciis iactura substantiae furiosi vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum detrimento praegravetur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.31pr.: Imperator Justinianus

Sancimus, si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit absente suo adversario qui rem detinet vel infantia vel furore laborante et neminem tutorem vel curatorem habente vel in summa potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. constantinopoli k. oct. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.4.31.1: Imperator Justinianus

Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat et suam manifestare voluntatem scriptis deproperet. <a 531 d. constantinopoli k. oct. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License