Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.3.32.0. De rei vindicatione.

CJ.3.32.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis. * sev. et ant. aa. caeciliae. * <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>

CJ.3.32.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>

CJ.3.32.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur. * sev. et ant. aa. aristaeneto. * <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.32.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. si vero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint. <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.32.3pr.: Imperator Alexander Severus

Mater tua vel maritus fundum tuum invita vel ignorante te vendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore vindicare etiam non oblato pretio poteris. * alex. a. domninae. * <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.32.3.1: Imperator Alexander Severus

Sin autem postea de ea venditione consensisti vel alio modo proprietatem eius amisisti, adversus emptorem quidem nullam habes actionem, adversus venditricem vero de pretio negotiorum gestorum exercere non prohiberis. <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.32.4: Imperator Gordianus

Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit. * gord. a. muniano mil. * <a 238 pp. xii k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.3.32.5pr.: Imperator Gordianus

Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit. * gord. a. herasiano. * <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.5.1: Imperator Gordianus

Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.6: Imperator Gordianus

Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est. * gord. a. austronio mil. * <a 239 pp. v id. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.7: Imperator Philippus

Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. aurelio antonio. * <a 245 pp. xiiii k. nov. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.32.8: Imperator Philippus

Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit. * philipp. a. et c. philippo mil. * <a 246 pp. ii non. mart. praesente et albino conss.>

CJ.3.32.9: Imperatores carus, carinus, numer.

Doce ancillam, de qua supplicas, dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit vindicari ab uxore tua nequivisse. * carus carinus et numer. aaa. antonio. * <a 283 pp. iii k. mart. caro et carino aa. conss.>

CJ.3.32.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. iudex enim non ignorat servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus vel ipsorum interrogatione posse ostendi. * diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a 290 pp. viii id. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.32.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quis sciens agrum alienum sevit vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. domini enim magis segetem vel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaiano. * <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris auctoritate significatum est. <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incivile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. sane de pretio, si non te hoc probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuum. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 d. vi id. april. aa. conss.>

CJ.3.32.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ordinarii iuris est, ut mancipiorum orta quaestione prius exhibitis mancipiis de possessione iudicetur ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eytychio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>

CJ.3.32.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. quod si venditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimae. * <a 293 d. iii k. iul. aa. conss.>

CJ.3.32.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio proculino. * <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.15.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in area communi domum aliquis extruxit, hanc vobis communem iuris fecit ratio. cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoveri. * diocl. et maxim. aa. et cc. ianuario. * <a 293 d. id. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparavit vel alio modo mala fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses provinciae restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. * <a 293 d. xii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Re tua apud aliquem manente proprietatis error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa intervenerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claro. * <a 293 d. viiii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.32.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. callistrato. * <a 293 viii k. ian. sirmi. aa. conss.>

CJ.3.32.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non servum, quem res tuas detinere adseveras, sed eius dominum de rebus repetendis conveniendum esse perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. quartillae. * <a 294 vi k. mart. cc. conss.>

CJ.3.32.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A possidentibus vindicata mancipia, quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam impleveritis intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodi. * <a 294 d. vi id. oct. cc. conss.>

CJ.3.32.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Certum est mala fide possessores omnes fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide vero extantes, post litis autem contestationem universos. * diocl. et maxim. aa. et cc. diodoto. * <a 294 d. iii k. nov. cc. conss.>

CJ.3.32.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mancipium tuum per vim vel furtum ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, vindicanti tibi dominium solvendi pretii nulla necessitas inrogatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. magnifero. * <a 294 d. xvi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nullo iusto titulo praecedente possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. idcirco cum etiam usucapio cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reverso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra vindicatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 294 d. xvi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sollemnibus pensionibus rei pro alio satisfacientem non interveniente venditione solutionis causa minime dominum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eugnomio. * <a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.32.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Morae litis causam possessoris non instruunt ad inducendam longae possessionis praescriptionem, quae post litem contestatam in praeteritum aestimatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. * <a 294 d. x id. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Servum emptor non traditum sibi praesentem vindicare non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 294 d. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.32.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Res alienas possidens, licet iustam causam nullam habeat tenendi, non nisi suam intentionem implenti restituere cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. sopatro. * <a 294 d. viii k. ian. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License