Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.3.33.0. De usu fructu et habitatione et ministerio servorum.

CJ.3.33.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si usus fructus omnium bonorum testamento uxoris marito relictus est, quamvis cautionem a te prohibuerat exigi, tamen non aliter a debitoribus solutam pecuniam accipere poteris quam oblata secundum formam senatus consulti cautione. * sev. et ant. aa. posidonio. * <a 199 pp. vi k. oct. anullino et frontone conss.>

CJ.3.33.2: Imperatores Severus, Antoninus

Verbis testamenti, quae precibus inseruisti, usum fructum legatum tibi animadvertimus. quae res non impedit proprietatis dominum obligare creditori proprietatem, manente scilicet integro usu fructu tui iuris. * sev. et ant. aa. felici. * <a 205 pp. vi id. mai. antonino ii et geta ii conss.>

CJ.3.33.3pr.: Imperator Antoninus

Si patri tuo usus fructus legatus est, defuncto eo nihil ad te pertinet, cum morte eius, cui fuerat legatus usus fructus vel alio modo adquisitus, ad proprietatem regredi solet. * ant. a. antoniano. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.33.3.1: Imperator Antoninus

Usufructuario autem superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur , ius utendi fruendi non tollitur. <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.33.4: Imperator Alexander Severus

Usu fructu constituto consequens est, ut satisdatio boni viri arbitrio praebeatur ab eo, apud quem id commodum pervenit, quod nullam laesionem ex usu proprietati adferat. nec interest, sive ex testamento sive ex voluntario contractu usus fructus constitutus est. * alex. a. verbicio. * <a 226 pp. vi id. mart. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.3.33.5: Imperator Alexander Severus

Si pater usum fructum praediorum in tempus vestrae pubertatis matri vestrae reliquit, finito usu fructu postquam vos adolevistis, posterioris temporis fructus perceptos ab ea repetere potestis, quos nulla ratione sciens de alieno percepit. * alex. a. .. evocato et aliis.* <a 226 pp. k. april. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.3.33.6: Imperator Alexander Severus

Interest, usum fructum solum maritus tuus in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, verum pactum intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur. nam usufructuarius quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem aestimatam in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto matrimonio restituenda tibi aestimatio eius fuit. * alex. a. stratonicae. * <a 230 pp. k. iul. agricola et clemente conss.>

CJ.3.33.7: Imperator Gordianus

Eum, ad quem usus fructus pertinet, sarta tecta suis sumptibus praestare debere explorati iuris est. proinde si quid ultra quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces. * gord. a. ulpiano mil. * <a 243 pp. k. febr. arriano et papo conss.>

CJ.3.33.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis ex ea causa tenentes praescriptio munit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hieroni. * <a 293 vi k. iul. aa. conss.>

CJ.3.33.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Usu fructu matri tuae praediorum et mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est. sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad testatoris heredem pertinentia quicquam facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. auxanusae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

CJ.3.33.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si domina proprietatis uxori tuae usum fructum locavit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei quae locavit etiam utendi fruendi causa non est deneganda. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.33.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Habitatio morte finitur: nec proprietatem qui habitationem habuit legando dominii vindicationem excludit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio theodoto. * <a 294 subscripta iiii k. oct. viminaci cc. conss.>

CJ.3.33.12pr.: Imperator Justinianus

Ambiguitatem antiqui iuris decidentes sancimus, sive quis uxori suae sive alii cuicumque usum fructum reliquerit sub certo tempore, in quo vel filius eius vel quisquam alius pervenerit, stare usum fructum in annos, in quos testator statuit , sive persona, de cuius aetate compositum est, ad eam pervenerit sive non: neque enim ad vitam hominis respexit, sed ad certa curricula: nisi ipse cui usus fructus legatus sit ab hac luce fuerit subtractus: tunc etenim ad posteritatem usum fructum transmitti non est possibile, cum morte usum fructum penitus extingui iuris indubitati sit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem talis fuerit incerta condicio, 'donec in furore filius vel alius quisquam remanserit', vel in aliis similibus casibus, quorum eventus in incerto sit, si quidem resipuerit filius vel alius, pro quo hoc dictum est, vel condicio extiterit, usum fructum finiri: sin autem adhuc in furore is constitutus decesserit, tunc quasi in usufructuarii vitam eo relicto manere usum fructum apud eum. cum enim possibile erat usque ad omne vitae tempus usufructuarii non ad suam mentem venire furentem vel condicionem impleri, humanissimum est ad vitam eorum usum fructum extendi. quemadmodum etenim, si decesserit usufructuarius ante completam condicionem vel furorem finitum, extinguitur usus fructus, ita humanum est extendi eum in usufructuarii vitam, etsi antea decesserit furiosus vel alia co ndicio defecerit. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13pr.: Imperator Justinianus

Cum antiquitas dubitabat usu fructu habitationis legato, et primo quidem cui similis est, utrumne usui vel usui fructui an neutri eorum, sed ius proprium et specialem naturam sortita est habitatio, postea autem si possit is cui habitatio legata est eandem locare vel dominium sibi vindicare, auctorum iurgium decidentes compendioso responso omnem huiusmodi dubitationem resecamus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.1: Imperator Justinianus

Et si quidem habitationem reliquerit, ad humaniorem declinare sententiam nobis visum est et dare legatario etiam locationis licentiam. quid enim distat, sive ipse legatarius maneat sive alii cedat, ut mercedem accipiat? <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.2: Imperator Justinianus

Et multo magis, si habitationis usum fructum reliquerit, cum et nimiae subtilitati satisfactum videatur etiam nomine usus fructus addito. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.3: Imperator Justinianus

In tantum etenim valere habitationem volumus, ut non antecellat usum fructum nec dominium habitationis speret legatarius, nisi specialiter evidentissimis probationibus ipse legatarius possit ostendere et dominium ei domus esse relictum: tunc enim voluntati testatoris per omnia oboediendum est. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.4: Imperator Justinianus

Quam decisionem locum habere censemus in omnibus modis, quibus habitatio constitui potest. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14pr.: Imperator Justinianus

Antiquitas dubitabat, si quis fundum vel aliam rem cuidam testamento reliquerit, quatenus usus fructus apud heredem maneat, si huiusmodi constat legatum. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14.1: Imperator Justinianus

Et cum quidam inutile legatum esse existimabant, quia usus fructus numquam ad suam redit proprietatem, sed semper apud heredem remanet, et forsitan hoc existimabant, quia et secundus heres et deinceps successores unus esse videntur et non potest huiusmodi usus fructus secundum veterem distinctionem solitis modis extingui, alii autem huiusmodi legatum non esse respuendum existimaverunt: tales altercationes decidentes censemus et huiusmodi legatum firmum esse et talem usum fructum una cum herede finiri et illo moriente vel aliis legitimis modis eum amittente expirare. quare enim iste usus fructus sibi tale vindicat privilegium, ut generali interemptione usus fructus ipse solus excipiatur? quod ex nulla induci rationabili sententia manifestissimum est. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14.2: Imperator Justinianus

Et propter hoc et usum fructum finiri et ad proprietatem suam redire et utile esse legatum sancientes huiusmodi paucissimis verbis totam eorum ambiguitatem delevimus. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15pr.: Imperator Justinianus

Inter antiquam prudentiam dissensio incidit, si per servum usus fructus domino fuerit adquisitus et ex quibusdam casibus ( multi enim rebus incidunt mortalibus)pars huiusmodi servi in alium pervenerit, utrum omnis usus fructus, qui antea per servum ad aliquem pervenerit, apud eum remaneat an totus tollatur vel ex parte deminuatur, ex parte autem apud eum resideat? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15.1: Imperator Justinianus

Et super huiusmodi dubitatione tres sententiae vertebantur, una, quae dicebat ex particulari alienatione servi totum usum fructum deminui, alia in tantum usum fructum deminui, in quantum et servus alienatur, tertia, quae definiebat partem quidem servi posse alienari, usum fructum autem totum apud eum remanere, qui ante servum in solidum habebat. et in novissimam sententiam et summum auctorem iuris scientiae salvium iulianum esse invenimus. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15.2: Imperator Justinianus

Nobis autem haec decidentibus placuit salvii iuliani admitti sententiam et aliorum qui in eadem fuerunt opinione, quibus humanius visum est non interemptionem usus fructus studiosam esse, sed magis retentionem, quatenus, etsi pars servi alienatur, tamen nec pars usus fructus depereat, sed maneat secundum suam naturam integer atque incorruptus et, quemadmodum et ab initio fixus est, ita conservetur ex huiusmodi casu nullo deterioratus modo. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16pr.: Imperator Justinianus

Corruptionem usus fructus multiplicem esse veteribus placuit, vel morte usufructuarii vel capitis deminutione vel non utendo vel aliis quibusdam non ignotis modis. sed de usu fructu quidem hoc indubitatum fuerat: de personali autem actione, quae super usu fructu nascitur, sive in stipulationem usus fructus deductus sive ex testamento relictus est, dubitabatur, morte quidem usufructuarii et capitis deminutione et eam tolli omnibus concedentibus, non utendo autem, si per annum vel per biennium forsitan eundem usum fructum non petierit usufructuarius, si personalis actio tollitur, altercantibus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.1: Imperator Justinianus

Sed nos haec decidentes sancimus non solum actionem quae pro usu fructu nascitur , sed nec ipsum usum fructum non utendo cadere, nisi tantummodo morte usufructuarii et ipsius rei interitu, sed usum fructum, quem sibi aliquis adquisivit, hunc habeat, dum vivit, intactum, cum multae et innumerabiles causae rebus incidunt mortalibus, per quas homines iugiter detinere quod habent non possunt, et est satis durum per huiusmodi difficultates amittere quod semel possessum est, nisi talis exceptio usufructuario opponetur, quae, etiam si dominium vindicabat, poterat eum praesentem vel absentem excludere. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.2: Imperator Justinianus

Sed nec per omnem capitis deminutionem huiusmodi detrimentum imminere nostris patimur subiectis. quare enim, si filius familias fuerit is qui usum fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum amittat? sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere, cum usufructuarius vel res pereat, et tantummodo eum cum anima vel rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis vigor reclamaverit. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.3: Imperator Justinianus

Excepta videlicet tali capitis deminutione, quae vel libertatem vel civitatem romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo ereptus ad suam revertatur proprietatem. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.17pr.: Imperator Justinianus

Ex libris sabinianis quaestio nobis relata est, per quam dubitabatur, si usus fructus per servum adquisitus vel per filium familias capitis deminutione filii magna vel media vel morte vel emancipatione vel servi quacumque alienatione vel morte vel manumissione potest adhuc remanere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.33.17.1: Imperator Justinianus

Et ideo sancimus in huiusmodi casibus neque, si servus vel filius familias in praefatos casus inciderit, interrumpi patri vel domino usum fructum qui per eos adquisitus est, sed manere intactum, neque, si pater capitis deminutionem magnam vel mediam passus fuerit vel morte ab hac luce fuerit exemptus, usum fructum perire, sed apud filium remanere, etiamsi heres a patre non relinquatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.33.17.2: Imperator Justinianus

Usum fructum enim per eum adquisitum apud eum remanere et post patris calamitatem oportet, cum plerumque verisimile est testatorem contemplatione filii quam patris usum fructum ei reliquisse. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License