Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.3.38.0. Communia utriusque iudicii tam familiae erciscundae quam communi dividundo.

CJ.3.38.1: Imperator Antoninus

Divisionem praediorum vicem emptionis obtinere placuit. * ant. a. marco. * <a 211 pp. vi k. dec. gentiano et basso conss.>

CJ.3.38.2: Imperator Alexander Severus

Etiamsi is divisioni arbitrum dedit, cui ius dandi non fuit, tamen si socii quondam divisioni consensum dederint, quod quisque eorum secundum placita possedit, pro parte socii dominium nactus est. * alex. a. euphratae. * <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.3.38.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Maioribus etiam, per fraudem vel dolum vel perperam sine iudicio factis divisionibus, solet subveniri, quia in bonae fidei iudiciis et quod inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformabitur. * diocl. et maxim. aa. aureliae severae. * <a 290 pp. xvii k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si patruus tuus ex communibus bonis res comparavit sibi negotium gerens, non omnium bonorum socius constitutus, pro competentium portionum modo indemnitati tuae consuli oportet: et ideo rem emptam eum communicare contra formam iuris postulas. * diocl. et maxim. aa. ad maximum. * <a 290 pp. xvi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De instrumentis, quae communia fratrem vestrum tenere proponitis, rector aditus provinciae, apud quem haec collocari debeant, aestimabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni et glafirioni. * <a 293 pp. vi id. febr. sirmi aa. conss.>

CJ.3.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cum patruo vestro hac condicione divisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse iuraret, nec fidem placitis exhibuit, quominus res indivisas requiratis, eorum placitum quae in divisionem venerunt nihil vobis nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. thesidianae. * <a 294 d. v k. april. sirmi cc. conss.>

CJ.3.38.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fratres vestri pro indiviso commune praedium citra vestram voluntatem obligaverunt et hoc ad vos secundum pactum divisionis nulla pignoris facta mentione pervenit, evictis partibus, quae ante divisionem sociorum fuerunt, in quibus obligatio tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin quanti interest praescriptis verbis contra fratres agere potestis. nam si fundi scientes obligationem dominium suscepistis, tantum evictionis promissionem sollemnitate verborum vel pacto promissam probantes eos conveniendi facultatem habetis. * diocl. et maxim. aa. et cc. severiano et flaviano. * <a 294 d. ii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.38.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si inter vos maiores annis viginti quinque rerum communium divisio relicta vel translata possessione finem accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicomacho. * <a 294 d. non. dec. cc. conss.>

CJ.3.38.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Familiae erciscundae vel communi dividundo iudicium ita demum, si corpora maneant communia, agi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. demetriano. * <a 294 d. vi id. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.38.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Scriptura testamenti, qua specialiter omnia divisa continentur, quominus res quarum testator non fecit mentionem heredes inquirere nihil impedit. * diocl. et maxim. aa. et cc. gallicano. * < sine die et consule.>

CJ.3.38.11: Imperator Constantinus

Possessionum divisiones sic fieri oportet, ut integra apud successorem unumquemque servorum vel colonorum adscripticiae condicionis seu inquilinorum proxima agnatio vel adfinitas permaneret. quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diversum mancipia vel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur. * const. a. gerulo. * <a 334? d. iii k. mai. proculo et paulino conss.>

CJ.3.38.12pr.: Imperator Justinianus

Illud aequitatis vovere rationibus bene nobis apparuit. si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit vel dederit vel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem revertatur vel stipulatione vel lege hoc faciente, vel et si alio dotem vel ante nuptias donationem dante stipulationis paternae tenor vel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito vel filios suos vel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus, quae ad eum reversae sunt vel pervenerunt, disposuerit, inveniantur autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati vel per ante nuptias donationes vel dotes vel militiae causa, quas utpote testamento existente non coguntur conferre, tunc filius vel filia easdem res, quae ad patrem reversae sunt vel pervenerunt, habeant praecipuas, ad simile tamen lucrum computandas, ut in praesenti casu tantum habeat ipsa vel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum non coartantur. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum est, neque ipsos sibi praecipue hanc partem vindicare, sed, quasi paternae facta substantiae sit, inter omnes secundum institutionis tenorem dividi. et haec quidem, si inter fratres patris elogium compositum sit. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.2: Imperator Justinianus

Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo praecipuum habeat filius vel filia, quod ad patrem revertitur vel pervenit. si tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu ad patrem pervenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto cetera quasi paternae substantiae facta secundum modum institutionum dividantur: illo procul dubio observando, quod, si minus sit quod pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quae in fratres collata est, tota huiusmodi portio ad eas personas perveniat, quarum occasione res ad patrem revertitur. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.3: Imperator Justinianus

Ea igitur, quae in paterna persona diximus, obtinere volumus etiam in avum et proavum paternum vel maternum et in matrem et in aviam vel proaviam paternam vel maternam. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License