Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.3.44.0. De religiosis et sumptibus funerum.

CJ.3.44.1: Imperator Antoninus

Si vi fluminis reliquiae filii tui continguntur vel alia iusta et necessaria causa intervenit, aestimatione rectoris provinciae transferre eas in alium locum poteris. * ant. a. dionysiae. * <a 213 pp. viii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.44.2: Imperator Antoninus

Invito vel ignorante te ab alio illatum corpus in puram possessionem tuam vel lapidem locum religiosum facere non potest. si autem voluntate tua mortuum aliquis in locum tuum intulerit, religiosus iste efficitur: quo facto monumentum neque venire neque obligari a quoquam prohibente iuris religione posse in dubium non venit. * ant. a. hilariano. * <a 216 pp. k. mai. sabino ii et anullino conss.>

CJ.3.44.3: Imperator Alexander Severus

Legatum a defuncto tibi relictum et quod in funus vel morbum eius erogasse te boni viri arbitratu probaveris, praeses provinciae solvi tibi iubebit. * alex. a. primo. * <a 223 pp. v non. iul. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.4pr.: Imperator Alexander Severus

Si sepulchrum monumenti appellatione significas, scire debes iure dominii id nullum vindicare posse, sed et, si familiare fuit, ius eius ad omnes heredes pertinere nec divisione ad unum heredem redigi potuisse. * alex. a. licinio. * <a 223 pp. vi non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.4.1: Imperator Alexander Severus

Profana tamen loca, quae circa id sunt, si semper vicinis aedificiis usui hominum destinatis cesserunt, eius sunt, cui illa, quorum partes esse visae sunt, ex divisione obtigerunt. <a 223 pp. vi non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.5: Imperator Alexander Severus

Militis voluntatem, quam circa monumentum sibi daciendum testamento expressit, et mater et pater heredes eius neglegere non debent. nam etsi delatio hoc nomine praeteritis constitutionibus amota est, invidiam tamen et conscientiam circa omissum supremum huiusmodi officium et contemptum iudicium defuncti evitare non possunt. * alex. a. cassio mil. * <a 224 pp. viii k. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.44.6: Imperator Alexander Severus

Monumentorum inscriptiones neque sepulchrorum iura neque dominium loci puri ad libertos transferunt. praescriptio autem longi temporis, si iustam causam initii habuit, vobis proficiat. * alex. a. primitivo et aliis. * <a 224 pp. viii k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.44.7: Imperator Gordianus

Statuas sepulchro superimponere vel monumento, quod te extructurum profiteris, ornamenta quae putas superaddere non prohiberis, cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas libera non denegetur. * gord. a. claudio. * <a 241 pp. iii k. aug. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.3.44.8: Imperator Philippus

Ius familiarium sepulchrorum ad adfines seu proximos cognatos non heredes constitutos minime pertinet. * philipp. a. iuliae. * <a 244 pp. xvi k. iul. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.3.44.9: Imperator Philippus

Locum quidem religiosum distrahi non posse manifestum est. verum agrum purum monumento cohaerentem profani iuris esse ideoque efficaciter venumdari non est opinionis incertae. * philipp. a. et philipp. c. faustinae. * <a 245 pp. vi k. dec. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.44.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si necdum perpetuae sepulturae corpus traditum est, translationem eius facere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. aquilinae. * <a 287 pp. viii id. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

CJ.3.44.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Obnoxios criminum digno supplicio subiectos sepulturae tradi non vetamus. * diocl. et maxim. aa. gaudentio. * <a 290 pp. viii id. april. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.44.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mortuorum reliquias, ne sanctum municipiorum ius polluatur, intra civitatem condi iam pridem vetitum est. * diocl. et maxim. aa. victorino. * <a 290 pp. iii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.44.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ius sepulchri tam hereditarii quam familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem ad familiam, etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non heres est pertinere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 s. iii id. nov. sirmi cc. conss.>

CJ.3.44.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nemo humanum corpus ad alterum locum sine augusti adfatibus transferat. * diocl. et maxim. aaa. cynegio pp.* <a 386 d. iiii k. mart. constantinopoli honorio nob. puero et euodio conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License