Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.5.0. De condictione indebiti.

CJ.4.5.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Pecuniae indebitae per errorem, non ex causa iudicati solutae esse repetitionem iure condictionis non ambigitur. si quid igitur probare potueris patrem tuum, cui heres extitisti, amplius debito creditori suo persolvisse, repetere potes. * sev. et ant. aa. muciano. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.4.5.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Usuras autem eius summae praestari tibi frustra desideras: actione enim condictionis ea sola quantitas repetitur, quae indebita soluta est. <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.4.5.2: Imperatores Severus, Antoninus

Si citra ullam transactionem pecuniam indebitam alieno creditori promittere delegata es, adversus eam quae te delegavit condictionem habere potes. * sev. et ant. aa. secundinae. * <a 213 pp. xiiii k. ian. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.4.5.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum et soluta indebita quantitas ab ignorante repeti possit, multo facilius quantitatis indebitae interpositae scripturae condictio competit vel doli exceptio agenti opponitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pamphilo. * <a 293 s. iii non. april. byzantii aa. conss.>

CJ.4.5.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ea, quae per infitiationem in lite crescunt, ab ignorante etiam indebita soluta repeti non posse certissimi iuris est. sed et si cautio indebitae pecuniae ex eadem causa interponatur, condictioni locum non esse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. heraclio. * <a 293 s. v id. april. byzantii aa. conss.>

CJ.4.5.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si a patre emancipatus ei non intra tempora praestituta iure honorario successisti, quidquid indebitum postea per errorem utpote patris successor dedisti, eius condictionem tibi competere non est incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. attalo. * <a 293 s. xiiii k. mai. aa. conss.>

CJ.4.5.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si per ignorantiam facti non debitam solutam quantitatem pro alio solvisti et hoc addito rectore provinciae fuerit probatum, hanc ei cuius nomine soluta est restitui eo agente providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. mnaseae. * <a 293 s. vi id. aug. aa. conss.>

CJ.4.5.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fideicommissum vel legatum indebitum per errorem facti solutum repeti posse explorati iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. * <a 293 s. v id. sept. aa. conss.>

CJ.4.5.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Creditoris falso procuratori solventi adversus eum indebiti repetitio, non obligationis liberatio competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. ziparo. * <a 294 s. xv k. nov. cc. conss.>

CJ.4.5.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Indebitum solutum sciens non repetit. * diocl. et maxim. aa. et cc. gratianae. * <a 294 s. iiii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.5.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Citra mandatum autem ab alio re distracta dominus evicta re vel ob praecedens vitium satis emptori faciens non indebitum praetendere, sed per eiusmodi factum ratum contractum habuisse probans a se debitum ostendit solutum. <a 294 s. iiii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.5.10pr.: Imperator Justinianus

Si quis servum certi nominis aut quandam solidorum quantitatem vel aliam rem promiserit et, cum licentia ei fuerat unum ex his solvendo liberari, utrumque per ignorantiam dependerit, dubitabatur, cuius rei datur a legibus ei repetitio, utrumne servi an pecuniae, et utrum stipulator an promissor habeat huius rei facultatem. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.5.10.1: Imperator Justinianus

Et ulpianus quidem electionem ipsi praestat qui utrumque accepit, ut hoc reddat quod sibi placuerit, et tam Marcellum quam celsum sibi consonantes refert. papinianus autem ipsi qui utrumque persolvit electionem donat, qui et antequam dependat ipse habet electionem quod velit praestare, et huiusmodi sententiae sublimissimum testem adducit salvium iulianum summae auctoritatis hominem et praetorii edicti ordinatorem. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.5.10.2: Imperator Justinianus

Nobis haec decidentibus iuliani et papiniani placet sententia, ut ipse habeat electionem recipiendi, qui et dandi habuit. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.5.11pr.: Imperator Justinianus

Pro dubietate eorum, qui mente titubante indebitam solverunt pecuniam, certamen legislatoribus incidit, utrumne id, quod ancipiti animo persolverunt, possint repetere an non. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.5.11.1: Imperator Justinianus

Quod nos decidentes sancimus omnibus, qui incerto animo indebitam dederunt pecuniam vel aliam quandam speciem persolverunt, repetitionem non denegari et praesumptionem transactionis non contra eos induci, nisi hoc specialiter ab altera parte approbetur. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License