Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.7.0. De condictione ob turpem causam.
Si ex cautione tua conveniri coeperis, nullam te pecuniam accepisse, sed ob turpem causam et quam fieri prohibitum est interpositam ei, qui super ea re cogniturus est, probandum est et eo impleto absolutio sequetur. * ant. a. ingenuo. * < sine die et consule.>
Cum te propter turpem causam contra disciplinam temporum meorum domum adversariae dedisse profitearis, frustra eam restitui tibi desideras, cum in pari causa possessoris melior condicio habeatur. * ant. a. longino. * <a 215 pp. xv k. dec. laeto ii et cereale conss.>
CJ.4.7.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod evitandi tirocinii causa dedisse te apud competentem iudicem ei de quo quereris indubia probationis luce constiterit, instantia eius recipies: qui memor censurae publicae post restitutionem pecuniae etiam concussionis crimen inultum esse non patietur. * diocl. et maxim. aa. dizoni mil. * <a 290 pp. iii k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.4.7.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quotiens accipientis, non etiam dantis turpis invenitur causa, licet haec secuta fuerit, datum condici tantum, non etiam usurae peti possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.4.7.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Promercalem te habuisse uxorem proponis: unde intellegis et confessionem lenocinii preces tuas continere et cautae quantitatis ob turpem causam exactioni locum non esse. quamvis enim utriusque turpitudo versatur ac soluta quantitate cessat repetitio, tamen ex huiusmodi stipulatione contra bonos mores interposita denegandas esse actiones iuris auctoritate demonstratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. bitho. * <a 294 s. vi id. mai. cc. conss.>
CJ.4.7.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob restituenda quae subtraxerat accipientem pecuniam, cum eius tantum interveniat turpitudo, condictione conventum hanc restituere debere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiae. * <a 294 s. vi id. mai. cc. conss.>
CJ.4.7.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, qui ob restituenda quae abegerat pecora pecuniam accepit, tam hanc quam quae per hoc commissum tenuit restituere debere convenit, licet mortua vel alio fortuito casu perisse dicantur, cum in hoc casu in rem mora fiat. * diocl. et maxim. aa. et cc. zenonidae. * <a 294 d. v k. dec. nicomediae cc. conss.>