Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.10.0. De obligationibus et actionibus.

CJ.4.10.1: Imperator Gordianus

Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in vicem debiti actiones tibi adversus debitorem, pro quo solvisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestareris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. quae si ita sunt, utilis actio tibi competit. * gord. a. valeriae. * <a 242 pp. v k. mai. attico et praetextato conss.>

CJ.4.10.2: Imperatores valer., gallien.

Nominibus in dotem datis, quamvis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est. * valer. et gallien. aa. celso. * <a 260 pp. xiiii k. febr. saeculari ii et donato conss.>

CJ.4.10.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ob causas proprii debiti locatoris conveniri colonos pensionibus ex placito satisfacientes perquam iniuriosum est. * diocl. et maxim. aa. rusticiano. * <a 286 pp. prid. k. iun. tiberiade maximo ii et aquilino conss.>

CJ.4.10.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Bonam fidem in contractibus considerari aequum est. * diocl. et maxim. aa. liciniae. * <a 290 pp. non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.4.10.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi adversario non consentiente minime potest. quapropter intellegere debetis voluntariae obligationi semel vos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. camerino et marciano. * <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss.>

CJ.4.10.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam procuratorem fecit, pignora, quae specialiter vel generaliter habes obligata, persequere. quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus avocari non posse perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. maurico. * <a 293 d. viiii k. iul. sirmi aa. conss.>

CJ.4.10.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si a creditore nomen comparasti, ea pignora, quae venditor nomiminis( !) consequi posset, apud praesidem provinciae vindica. nam si debitum ex eius persona res obligatas tenentes non transferant, iure communi pignora distrahere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. euelpisto. * <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.4.10.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane si creditoribus in ordine pignorum antecedentibus venumdantibus qui possident comparaverunt vel longi temporis praescriptione muniti perhibentur, pignorum distrahendorum te non habere facultatem perspicis. <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.4.10.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quidem donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante perceptionem fuit exemptus, nec quod dederas recuperare, cum perfectam habuit donationem, nec quod tibi dari mandaverat, necdum tibi traditum petere potes a procuratore. quod si mutuo dedisti nec a delegato dari novandi causa stipulatus es, successores eius solutioni parere compellentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescentioni. * <a 294 s. xiii k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.4.10.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Negantes debitores non oportet armata vi terreri: sed petitore quidem non implente suam intentionem vel exceptione submoto absolvi, convictos autem condemnari ac iuris remediis ad solutionem urgueri convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. glyconi. * <a 294 d. id. febr. cc. conss.>

CJ.4.10.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Adversus debitorem electis pignoribus personalis actio non tollitur, sed eo, quod de pretio servari potuit, in debitum computato de residuo manet integra. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 d. iii non. april. cc. conss.>

CJ.4.10.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nimia credulitate circumventa es, quia, quod colonis in rem suam mutuo dedisti, a domino praedii postulare posse credidisti: nec ad eum obligandum actorum ipsius adiuvat te praesentia. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulae. * <a 294 d. viii k. aug. cc. conss.>

CJ.4.10.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ob aes alienum servire liberos creditoribus iura compelli non patiuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iovino. * <a 294 d. xiii k. nov. cc. conss.>

CJ.4.10.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, cui mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. nam adversus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori proponis, nullam habes actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. barsimio. * <a 294 d. xi k. april. cc. conss.>

CJ.4.10.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Est in arbitrio vestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his distracta sibique tradita pignora tenet, in rem serviana, si non longi temporis praescriptione munitus sit, an utrosque conveniatis. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermodoto et nicomacho. * <a 294 d. v k. dec. nicomediae cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License