Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.16.0. De actionibus hereditariis.
CJ.4.16.1: Imperator Gordianus
Pecuniam, quam tibi a matre debitam fuisse dicis, ab heredibus eius coheredibus tuis pro parte tibi competenti petere debes. sed et res, si quae tibi ob idem debitum obligatae sunt, persequi non prohiberis. * gord. a. hermeroti. * <a 241 pp. xi k. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
Pro hereditariis partibus heredes onera hereditaria agnoscere etiam in fisci rationibus placuit, nisi intercedat pignus vel hypotheca: tunc enim possessor obligatae rei conveniendus est. * dec. a. telemachae. * <a 249 pp. xiiii k. nov. aemiliano et aquilino conss.>
CJ.4.16.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Heredem mariti quondam tui de dote reddenda tibi conveni: personalem enim actionem contra debitores hereditarios decerni tibi frustra postulas. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximae. * <a 293 pp. xiiii k. mai. aa. conss.>
CJ.4.16.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sub praetextu aetatis pupilli debitoris hereditarii creditorum exactionem differri non posse nimis evidens est. unde cum te tutorem proponas, quemadmodum a pupillis creditoribus satisfiat, eniti debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispo. * <a 293 d. x k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.4.16.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut debitum ante de hereditate tibi solvatur ac tunc, si ad te pertineret, quaeri iubeamus, praeposterea petitio est. etenim cum tibi soceri successionem quaesitam patuerit, debiti petitionem per confusionem extingui non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio. * <a 294 d. prid. non. mart. sirmi cc. conss.>
CJ.4.16.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si adulta, cuius curam geris, pro triente patruo suo, quem etiam tutelam eius administrasse proponis, heres extit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit petitio non confundatur. nam adversus adultam tuam rescindi postulas testamentum, si quidem coheredes eius adeuntes hereditatem se etiam obligant et, si non solvendo constituti probentur, postulata separatio nullum ei damnum fieri patietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 d. k. dec. cc. conss.>
CJ.4.16.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditores hereditarios adversus legatarios non habere personalem convenit actionem, quippe cum evidentissime lex duodecim tabularum heredes huic rei faciat obnoxios. * diocl. et maxim. aa. et cc. apolausto. * <a 294 d. vi id. dec. nicomediae cc. conss.>