Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.19.0. De probationibus.
CJ.4.19.1: Imperatores Severus, Antoninus
Ut creditor, qui pecuniam petit, numeratam implere cogitur, ita rursum debitor, qui solutam adfirmat, eius rei probationem praestare debet. * sev. et ant. aa. faustino. * <a 196 pp. prid. k. iul. dextro ii et prisco conss.>
CJ.4.19.2: Imperator Antoninus
Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more iudiciorum persequere. nec enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cum te in probatione cessante dominium apud eum remaneat. * ant. a. auluzano. * <a 215 pp. xv k. dec. laeto et cereale conss.>
CJ.4.19.3: Imperator Alexander Severus
Ex persona collegae avi vestri conveniri non debetis, si eundem collegam tempore depositi officii solvendo fuisse ostenderitis. * alex. a. leaenae et lupo. * <a 231 pp. v k. ian. pompeiano et peligno conss.>
CJ.4.19.4: Imperator Alexander Severus
Proprietatis dominium non tantum instrumento emptionis, sed ex quibuscumque aliis legitimis probationibus ostenditur. * alex. a. avito. * <a 222 pp. k. nov. alexandro a. cons.>
CJ.4.19.5: Imperator Philippus
Instrumenta domestica seu privata testatio seu adnotatio, si non aliis quoque adminiculis adiuventur, ad probationem sola non sufficiunt. * philipp. a. et philipp. c. sertorio. * <a 245 pp. vii id. april. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.19.6pr.: Imperator Philippus
Rationes defuncti, quae in bonis eius inveniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis solas sufficere non posse saepe rescriptum est. * philipp. a. et c. romulo. * <a 245 pp. id. mai. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.19.6.1: Imperator Philippus
Eiusdem iuris est et si in ultima voluntate defunctus certam pecuniae quantitatem aut etiam res certas deberi sibi significaverit. <a 245 pp. id. mai. philippo a. et titiano conss.>
Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet. * gallien. a. sabino. * <a 262 pp. prid. non. sept. gallieno a. v et faustino conss.>
CJ.4.19.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Frustra veremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur. * diocl. et maxim. aa. publicio et optato. * <a 289 pp. xiii k. dec. basso et quintiano conss.>
CJ.4.19.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te minorem quinque et viginti annis esse proponas, adire praesidem provinciae debes et de aetate probare. * diocl. et maxim. aa. et cc. marcianae. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>
CJ.4.19.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque natales tui, licet ingenuum te probare possis, neque honores, quibus te functum esse commemoras, idoneam probationem pro filiae tuae ingenuitate continent, cum nihil prohibeat et te ingenuum et eam ancillam esse. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 d. xviii k. mai. aa. conss.>
CJ.4.19.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si scriptum heredem ab amita tua vel testamenti vitio vel quacumque alia ratione non posse obtinere hereditatem probari a te posse confidis, de hac hereditate apud rectorem provinciae agere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. antoniae. * <a 293 s. v k. ami. heracliae aa. conss.>
CJ.4.19.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum res non instrumentis gerantur, sed in haec gestae rei testimonium conferatur , factam emptionem et in vacuam possessionem inductum patrem tuum pretiumque numeratum quibus potes iure proditis probationibus docere debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. chroniae. * <a 293 d. v non. oct. aa. conss.>
CJ.4.19.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non epistulis necessitudo consanguinitatis, sed natalibus vel adoptionis sollemnitate coniungitur, nec adversus absentem hereditatis dividundae gratia velut contra fratrem pro ancilla petitus arbiter substantiae perimit veritatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. iustino. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.4.19.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive itaque quasi ad sororem, quam ancillam te posse probare confidis, epistulam emisisti, sive familiae erciscundae quasi pro coherede petitus arbiter doceatur , fraternitatis quaestio per haec tolli non potuit. <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.4.19.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non nudis adseverationibus nec ementita professione, licet utrique consentiant, sed matrimonio legitimo concepti vel adoptione sollemni filii civili iure patri constituuntur. si itaque hunc contra quem supplicas alienum esse confidis, per te vel per procuratorem adfirmationem eius falsam detege. * diocl. et maxim. aa. et cc. muciano. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.4.19.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Vis eius, qui se dominum contendit, ad imponendum onus probationis servo minime prodest. cum igitur aufugisse te de domo severi profitearis, verum nec ab illo iusto initio, sed per violentiam adseveres esse detentum, inquisito prius, an in possessionem libertatis sine dolo malo constitutus sis, tunc etiam, onus probationis qui debeat subire, per huiusmodi eventum declarabitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 293 d. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.4.19.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive possidetis praedia, quae a patre communi sibi fratres emancipati donata contendentes vindicant, ipsis incumbit facti probationis necessitas, sive ipsis ea praedia, quasi a patre vestro sibi donata, tenentibus vos heredes constituti patris petitis, ut intentionem vestram non constitisse detegant, unde domini facti sunt, emergente quaestione docere compelluntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippo et sebastianae. * <a 294 d. x k. febr. cc. conss.>
CJ.4.19.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Matrem tuam consecutam libertatem ac te post editam, ut ingenua probari possis, ostendi convenit. quod enim fratribus tuis nulla movetur quaestio, ad defensionem tuam nihil prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulinae. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>
CJ.4.19.18pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum precibus tuis significes ignorante te praedium eum cuius meministi sibi velut a te donatum instrumentis inseri fecisse, si vera sunt quae indidisti, nec ad nomen factae donationis fundus iste pervenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. violentillae. * <a 294 d. vii id. april. byzantii cc. conss.>
CJ.4.19.18.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde adito iudice competenti probare te oportet contra tuam voluntatem hunc fundum instrumento adversarium tuum sibi adscribi laborasse, ut secundum tenorem rescripti nostri possis consequi sententiam. <a 294 d. vii id. april. byzantii cc. conss.>
CJ.4.19.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exceptionem dilatoriam opponi quidem initio, probari vero, postquam actor monstraverit quod adseverat, oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandro. * <a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.19.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de possessione servitutis emptionis instrumentis subtractis in libertatem proclamat eutychia, cum petitori probationis onus incumbat, intentione sua defecta his iuvari minime potest. nam si in servitutem petatur, ad emptionis probationem non est indiciis aliis opus, sed instrumentorum furtum monstrare sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. phronimae. * <a 294 iiii non. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.19.21pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad probationem uti dominii aliena subtrahentes instrumenta his minime possunt, quippe cum horum lectio non recitantem, sed quem tenor scripturae designat, adiuvat. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispo. * <a 294 s. vi id. dec. singiduni cc. conss.>
CJ.4.19.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum itaque nec cetera probationum indicia reprobentur, iure competenti praediorum, quae in quaestionem veniunt, dominium ad te ostendae pertinere. nam res vindicantem ab emptore suos numeratos nummos adseverantem erga probationem laborare non convenit, si quidem huiusmodi, licet probetur, factum intentioni nullum praestet adminiculum. <a 294 s. vi id. dec. singiduni cc. conss.>
CJ.4.19.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad probationem servitutis glyconis matrem eius ac fratrem servilia fecisse ministeria non sufficit, cum neque ingenuorum coniventia coniunctis necessitudine praeiudicet neque de servis ex eadem matre natis unus libertatem adipisci prohibeatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. agathocleae. * <a 294 d. viiii k. ian. ipsis cc. conss.>
CJ.4.19.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Actor quod adseverat probare se non posse profitendo reum necessitate monstrandi contrarium non adstringit, cum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit. * diocl. et maxim. aa. et cc. menelao. * <a 294 d. viii k. ian. cc. conss.>
CJ.4.19.24: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Iubemus omnes deinceps, qui scripturas suspectas comminiscuntur, cum quid in iudicio prompserint, nisi ipsi adstruxerint veritatem, ut nefariae scripturae reos et quasi falsarios esse detinendos. * valens grat. et valentin. aaa. ad antonium pp. * <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.4.19.25: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit testibus idoneis vel instructa apertissimis documentis vel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d. xv k. iun. constantinopoli antonio et syagrio conss.>