Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.21.0. De fide instrumentorum et amissione eorum et antapochis faciendis et de his quae sine scriptura fieri possunt.
CJ.4.21.1: Imperator Antoninus
Debitores tuos quibuscumque rationibus debere tibi pecuniam si probaveris, ad solutionem compellet aditus praeses provinciae : nec oberit tibi amissio instrumentorum, si modo manifestis probationibus eos debitores esse apparuerit. * ant. a. septimiae marciae. * <a 213 pp. v id. sept. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.21.2: Imperator Alexander Severus
Si uteris instrumento, de quo alius accusatus falsi victus est, et paratus es, si ita visum fuerit a quo pecuniam petis, eiusdem criminis te reum facere et discrimen periculi poenae legis corneliae subire, non oberit sententia, a qua nec is contra quem data est appellavit nec tu, qui tunc crimini non eras subiectus, appellare debuisti. * alex. a. maniliano. * <a 223 pp. iii k. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.21.3: Imperator Alexander Severus
Si adversarius tuus apud acta praesidis provinciae, cum fides instrumenti quod proferebat in dubium revocaretur non se usurum contestatus est, vereri non debes , ne ex ea scriptura, quam non esse veram etiam professione eius constitit, negotium denuo repetatur. * alex. a. aeliano. * <a 226 pp. iii non. mai. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.4.21.4: Imperator Gordianus
Illatae dispensatori pecuniae, si ob amissorum instrumentorum casum probatione defeceris, inspectio rationum fiscalium fidem demonstrabit. * gord. a. marciano. * <a 239 d. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.4.21.5: Imperator Gordianus
Sicut iniquum est instrumentis vi ignis extinctis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. intellegere itaque debetis non existentibus instrumentis vel aliis argumentis probare fidem precibus vestris adesse. * gord. a. aurelio prisco et marco mil. * <a 240 pp. iii k. iul. sabino ii et venusto conss.>
CJ.4.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Statum tuum natali professione perdita mutilatum non esse certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. luscidi. * <a 286 d. xiii k. febr. nicomediae maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sollemnibus stipendiis honeste sacramento solutus es, licet super huiusmodi re instrumenta, ut dicis, facta perdita sunt, tamen, si aliis evidentibus probationibus veritas ostendi potest, veteranorum privilegia etiam te usurpare posse dubium non est. * diocl. et maxim. aa. zinimae. * <a 286 d. xv k. iun. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.21.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si constiterit proprietatem possessionis de qua agitur apud vos esse, providebit iudex ex persona fructuarii nullum praeiudicium dominio comparari propter amissionem instrumentorum. * diocl. et maxim. aa. alexandrae. * <a 287 d. xv k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.4.21.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Instrumentis etiam non intervenientibus semel divisio recte facta non habeatur irrita. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristaeneto. * <a 293 pp. vi k. iul. aa. conss.>
CJ.4.21.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum instrumentis etiam non intervenientibus venditio facta rata maneat, consequenter amissis etiam quae intercesserant non tolli substantiam veritatis placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. victorino. * <a 294 d. viii k. nov. reginassi cc. conss.>
CJ.4.21.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emancipatione facta, etsi actorum tenor non existat, si tamen aliis indubiis probationibus vel ex personis vel ex instrumentorum incorrupta fide factam esse emancipationem probari possit, actorum interitu veritas convelli non solet. * diocl. et maxim. aa. et cc. theageni. * <a 294 d. iii id. nov. cc. conss.>
CJ.4.21.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus in vacuam inductus praedii donationis causa possessionem, quod eius facti praetermissum instrumentum adseveratur, hanc obtinere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dionysiae. * <a 294 d. id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.21.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Apud eos, qui rem gestam ignoraverunt, amissorum instrumentorum habita testatio nihil ad probationem veritatis prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. * <a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.21.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes ab una eademque parte prolatae nihil firmitatis habere potuerunt. * diocl. et maxim. a. et c. ad severum com. hispaniarum. * <a 333 d. iiii non mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.4.21.15: Imperator Constantinus
In exercendis litibus eandem vim obtinent tam fides instrumentorum quam depositiones testium. * constant. a. ad pop. * <a 317 d. romae xii k. aug. gallicano et basso conss.>
CJ.4.21.17pr.: Imperator Justinianus
Contractus venditionum vel permutationum vel donationum, quas intimari non est necessarium, dationis etiam arrarum vel alterius cuiuscumque causae, illos tamen , quos in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in mundum recepta subscriptionibusque partium confirmata et, si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint, ut nulli liceat prius , quam haec ita processerint, vel a scheda conscripta, licet litteras unius partis vel ambarum habeat, vel ab ipso mundo, quod necdum est impletum et absolutum , aliquod ius sibi ex eodem contractu vel transactione vindicare: adeo ut nec i llud in huiusmodi venditionibus liceat dicere, quod pretio statuto necessitas venditori imponitur vel contractum venditionis perficere vel id quod emptoris interest ei persolvere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.4.21.17.1: Imperator Justinianus
Quae tam in postea conficiendis instrumentis quam in his, quae iam scripta nondum autem absoluta sunt, locum habere praecipimus, nisi iam super his transactum sit vel iudicatum, quae retractari non possunt: exceptis emptionalibus tantum instrumentis iam vel in scheda vel in mundo conscriptis, ad quae praesentem sanctionem non extendimus, sed prisca iura in his tenere concedimus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.4.21.17.2: Imperator Justinianus
Illud etiam adicientes, ut et in posterum, si quae arrae super facienda emptione cuiuscumque rei datae sunt sive in scriptis sive sine scriptis, licet non sit specialiter adiectum, quid super isdem arris non procedente contractu fieri oporteat, tamen et qui vendere pollicitus est, venditionem recusans in duplum eas reddere cogatur, et qui emere pactus est, ab emptione recedens datis a se arris cadat, repetitione earum deneganda. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.4.21.18: Imperator Justinianus
Iudices sive in hac inclita urbe sive in provinciis ea quae disposuimus ( ut possint, si hoc perspexerint, occasione testium in aliis locis degentium litigantes vel procuratores eorum ibi destinare, ut depositionibus, sub utriusque partis praesentia factis res ad eos referatur) etiam in illis servare volumus, qui prolatis instrumentis fidem adhibere exiguntur, ut, si poposcerint in aliis locis id eis facere permitti et hoc iuste peti iudex invenerit, similis proferatur sententia, ut, postquam in locis opportunis fides instrumento data vel minus data fuerit, referatur negotium ad priorem iudicem. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. decio vc. cons.>
CJ.4.21.19pr.: Imperator Justinianus
Plures, apochis vel redituum vel usurarum perceptis, si quando super his fuerit dubitatio exorta, eas habere negando ius agentium faciunt vacillare, cum coloni ad dominum certantes et sibi iniquam forte libertatem vindicantes vel debitores creditoribus suis temporalem praescriptionem opponere cupientes ad easdem infitiationes perveniunt. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xii k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.4.21.19.1: Imperator Justinianus
Quod resecantes iubemus, ut in praefatis casibus vel aliis privatis similibus , si voluerit is qui apocham conscripsit vel exemplar cum subscriptione eius qui apocham suscepit ab eo accipere vel antapocham suscipere, omnis ei licentia hoc facere concedatur: necessitate imponenda apochae susceptori antapocham reddere, ita tamen, ut si hoc is qui apocham conscribit facere neglexerit vel non curaverit, nullum ei praeiudicium ex eo, quod antapocham non recepit, generetur, cum hoc, quod pro quibusdam introductum est, inferre eis iacturam minime rationi convenit aequitatis. <a 529 d. xii k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.4.21.20pr.: Imperator Justinianus
Comparationes litterarum ex chirographis fieri et aliis instrumentis, quae non sunt publice confecta, satis abundeque occasionem criminis falsitatis dare et in iudiciis et in contractibus manifestum est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.20.1: Imperator Justinianus
Ideoque sancimus non licere comparationes litterarum ex chirographis fieri, nisi trium testium habuerint subscriptiones et prius litteris eorum fides imponatur vel ex ipsis hoc deponentibus ( sive cunctis sive omnimodo duobus ex his) sive comparatione litterarum testium procedente, et tunc ex huiusmodi chartula iam probata comparatio fiat. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.20.2: Imperator Justinianus
Aliter etenim fieri comparationem nullo concedimus modo, licet in semet ipsum aliquis chartam conscriptam proferat, sed tantummodo vel ex forensibus vel publicis instrumentis vel ex huiusmodi chirographis quae enumeravimus comparatione trutinanda. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.20.3: Imperator Justinianus
Omnes autem comparationes non aliter fieri concedimus, nisi iuramento antea praestito ab his qui comparationes faciunt fuerit adfirmatum, quod neque lucri causa neque inimicitiis neque gratia tenti huiusmodi faciunt comparationem. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.20.4: Imperator Justinianus
Et hoc observari tam in omnibus sacris scriniis nostris quam in apparitione omnis sublimissimae praefecturae nec non magisteriae potestatis ceterisque omnibus iudiciis, quae in orbe nostro constituta sunt, his omnibus in posterum observandis. comparationes etenim iam antea factas retractari extra periculum minime est. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.21pr.: Imperator Justinianus
Cum quidam instrumentum protulerit vel aliam chartulam eique fidem imposuerit, postea autem persona, contra quam ista chartula vel instrumentum prolatum est, quasi falsum hoc constitutum redarguere niteretur, ne diutius dubitetur, utrum necessitatem ei qui protulit imponi oporteret repetita vice hoc proferre, an sufficiat ei fides iam pridem approbata, sancimus, si aliquid tali eveniat, eum, qui petit eam chartam iterum proferri, prius sacramentum praestare, quod existimans se posse falsum redarguere quod prolatum est ad huius modi venit petitionem. quid enim, si, cum nosset deperditam esse chartam vel forte concrematam vel alio modo diminutam, hanc requiri adsimulans et ad difficultatem productionis r espiciens huiusmodi facit petitionem? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.21.1: Imperator Justinianus
Et postquam hoc ab actore vel petitore fuerit iuratum et inscriptionum pagina apud competentem iudicem deposita, tunc necessitatem imponi ei, qui protulit chartam de qua quaeritur, iterum eam apud iudicem criminis proferre, quatenus possit apud eum crimen falsitatis ventilari. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.21.2: Imperator Justinianus
Sin autem dicat non esse sibi possibile eam ostendere, quia per fortuitos casus huiusmodi copia ei abrepta est, tunc subeat sacramentum, quod neque habet eandem chartulam neque alii eam dedit nec apud alium voluntate eius constituta est nec dolo malo fecit, quominus ea appareat, sed re vera ipsa chartula sine omni dolo deperdita est et productio eius sibi impossibilis est: et si tale subeat sacramentum, ab huiusmodi necessitate eum relaxari. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.21.3: Imperator Justinianus
Quod si praedictum iusiurandum subire minime maluerit, tunc quasi falsa chartula nullas habeat vires adversus eum, contra quem prolata est, sed sit penitus vacuata: neque enim ulterius poenam produci contra eos qui non iuraverunt volumus, cum forsitan quidam subtili reverentia tenti nec verum sacramentum praestare patiuntur. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.21.21.4: Imperator Justinianus
Eandem autem copiam ei praestamus, donec causa apud iudicem ventilatur. si enim iam plenissimum finem accepit et neque per appellationem suspensa est neque per solitam retractationem adhuc lis vivere speratur, tunc satis durum est huiusmodi querellae indulgeri, ne in infinitum causae retractentur et sopita iam negotia per huiusmodi viam iterum aperiantur et contrarium aliquid nostro eveniat proposito. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>