Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.23.0. De commodato.

CJ.4.23.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ea quidem, quae vi maiore auferuntur, detrimento eorum quibus res commodantur imputari non solent. sed cum is, qui a te commodari sibi bovem postulabat, hostilis incursionis contemplatione periculum amissionis ac fortunam futuri damni in se suscepisse proponatur, praeses provinciae, si probaveris eum indemnitatem tibi promisisse, placitum conventionis implere eum compellet. * diocl. et maxim. aa. et cc. sisolae. * <a 290 vel 293 d. vi k. iun. ipsis aa. conss.>

CJ.4.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum eum, qui temporalis ministerii causa suscepit ancillam, ad restitutionem eius bona fides urgueat, consequens est socerum tuum huius rei causa tradidisse ancillam adito praeside provinciae probare, ut fidem susceptam is adversus quem supplicas compellatur agnoscere. * diocl. et maxim. aa. et cc. auluzano. * <a 293 s. prid. non. nov. ipsis aa. conss.>

CJ.4.23.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De restituendis rebus, quas obligandas pro se dederas, postquam debitum fuerit extenuatum, commodati actionem etiam adversus heredes eius exercere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. soterae. * <a 294 d. iii id. april. sirmi cc. conss.>

CJ.4.23.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praetextu debiti restitutio commodati non probabiliter recusatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 294 d. xii k. dec. ipsis cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License