Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.25.0. De exercitoria et institoria actione.

CJ.4.25.1: Imperator Antoninus

Servus tuus pecuniam mutuam accipiendo ita demum te institoria actione obligavit , si, cum eum officio alicui vel negotiationi exercendae praeponeres, etiam ut id faceret, ei permissum a te probetur. quod si ea actio locum non habet, si quid in rem tuam versum probabitur, actione in eam rem proposita cogeris exsolvere. * ant. a. hermeti. * <a 212 pp. viii k. sept. duobus aspris conss.>

CJ.4.25.2: Imperator Alexander Severus

Ex contractibus servorum quamvis de peculio dumtaxat domini teneantur, de eo tamen, quod in rem eorum versum est vel cum institore ex causa cui praepositus fuit contractum est, in solidum conveniri posse dubium non est. * alex. a. callisto. * <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>

CJ.4.25.3: Imperator Alexander Severus

Institoria tibi adversus eum actio competit, a quo servum mensae praepositum dicis, si eius negotii causa, quod per eum exercebatur, deposita pecunia nec reddita potest probari. * alex. a. marciae. * <a 230 pp. non. mai. agricola et clemente conss.>

CJ.4.25.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Et si a muliere magister navis praepositus fuerit, ex contractibus eius ea exercitoria actione ad similitudinem institoriae tenetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. antigonae. * <a 293 d. xvi k. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.4.25.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mutuam pecuniam accipere demetriano domitianus mandavit et hoc posse probare confidis, ad exemplum institoriae eundem domitianum apud competentem iudicem potes convenire. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 d. iiii k. nov. ipsis cc. conss.>

CJ.4.25.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Qui secutus domini voluntatem cum servo ipsius habuit contractum, ad instar actionis institoriae recte de solido dominum convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. onesimae. * <a 294 d. xiiii k. dec. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License